Bible

 

Daniel 1:8

Studie

       

8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 663

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

663. "Dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine Deus Omnipotens," significat quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius. - Per "opera Domini" significantur omnia quae ab Ipso creata et facta sunt, quae in genere sunt omnia Mundi, omnia Caeli, et omnia Ecclesiae, quae in specie nequicquam possunt enumerari: dicuntur "magna et mirabilia, quia magnum" dicitur de amore, et "mirabile" de sapientia (ut supra 656); et quoque Dominus in Verbo dicitur "Dominus" ex Divino Bono Divini Amoris, ac "Deus" ex Divino Vero Divinae Sapientiae. Quod Dominus dicatur Omnipotens, quia est, vivit, et potest omnia, ex Se Ipso, et quoque regit omnia ex Se Ipso, videatur supra (31); inde est, quod per "magna et mirabilia opera Sua, Domine Deus Omnipotens," in universali sensu significetur quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius.

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 31

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

31. Et Omnipotens," significat Qui est, vivit et potest ex Se Ipso, et Qui regit omnia ex primis per ultima. - Quoniam omnia sunt ex Domino, creata ex Primis quae ab Ipso sunt, et nihil datur quod inde non existit, ut multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, sequitur quod sit Omnipotens: pone Unum ex quo omnia sunt, annon omnia sunt Unius, a quo pendent in ordine, sicut unci catenae a Capitello, aut sicut vasa sanguinea totius corporis a Corde, aut sicut Universi omnia et singula a Sole; ita a Domino, Qui est Sol Mundi Spiritualis, a Quo est omnis Essentia, Vita et Potentia, quae apud illos qui sub Sole illo sunt; verbo,

Ab Ipso sumus, vivimus et movemur," (Acta Apostolorum 17:28);

hoc Divina Omnipotentia est. Quod Dominus regat omnia a Primis per Ultima, est Arcanum hactenus non revelatum, at explicatum in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, et de Scriptura Sacra, multis in locis; tum in Sapientia Angelica de Divina Providentia 124; et de Divino Amore (221). Notum est, quod Divinum, quia est Infinitum, non cadat in ideas cogitationis alicujus hominis nec angeli, quia sunt finitae, et finitus non est capax percipiendi Infinitum; ut tamen aliquo modo percipiatur, placuit Domino Infinitatem Suam describere per haec,

"Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis; Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, Omnipotens;"

quare haec verba includunt omnia, quae usquam angelus et homo de Divino spiritualiter et naturaliter cogitare potest; quae in genere sunt illa, quae supra universaliter adducta sunt.

  
/ 962