Bible

 

Daniel 1:17

Studie

       

17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 38

  
/ 101  
  

38. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.10

Vastatio boni charitatis per falsa fidei describitur per arietem et per hircum caprarum, quod primum erat bonum charitatis describitur [Cap. 8,] vers. 4, sed quod illud ejiciatur per hircum, quare dicitur quod veritatem projiciet in terram, et quoque juge et habitaculum sanctuarii, vers. 11, 12, quod exsurget contra principem exercitus et principum, hoc est contra Dominum, vers. 10, 25, et quod perdat populum sanctorum, hoc est, Ecclesiam, vers: [24,] 25, Dan. 8:1 ad f.

Quod hoc prophetatum sit de Ecclesia Christiana, patet, nam dicitur, quod ad tempus finis visio. Quod futurum sit in extremitate irae, quod visio esset in dies multos, vers. 17, 19, 26, et quod visio vesperae et mane, Dan. 8:1 ad f.

In capite 9, agitur imprimis de statu Ecclesiae Christianae futuro, quem illi detexit Dominus Salvator, Ipse ibi intelligitur per Adonajum Deum, vers. 3, 4, 7, 8, 9, 15, 16, 17, 18, 19, pariter ut per Adonajum, Psalm. 110:1, et alibi; at per Jehovam Deum intelligitur Deus Pater, vers. 2, 13, 14, 20, [Dan. 9:4, 5]

Per vastitates Hierosolymae, vers. 2, intelligitur devastatio Ecclesiae in communi, et postea per illam vers. 25, 26, 27, intelligitur devastatio Ecclesiae Christianae, ut clare constat ex Domini verbis Matth. 24:15. De primo statu Ecclesiae Christianae, dum illa vocabatur Apostolica, ita usque ad Concilium Nicaenum, agitur versu 25, quod tamen fuit in angustia Dan: temporis propter haereses tunc: de altero statu illius Ecclesiae agitur vers 26, qui erat dum Papatus invaluit in quo omnis Potestas Divina Domini translata est in Papam, ac Verbum paene sepelitum, et cum illo omnis cognitio Domini, et cognitio omnis veri, hoc intelligitur per quod Messias seu Christus occisus sit. De tertio statu illius Ecclesiae qui vocatur Reformationis agitur vers. 27. in quo cultus Domini cessavit, quia ab Ipso abiverunt ad tres deos ab aeterno, et inde prolapsi sunt in mera falsa, usque adeo ut non unicum Verum spirituale supersit, quare id ibi vocatur avis abominationum, desolatio, consummatio, decisio et devastatio, vers. 27: et a Domino abominatio desolationis praedicta a Daniele propheta, Matth. 24:15.

In extremitate dierum, quia adhuc visio in dies, Dan. 10:14.

Quia adhuc finit ad tempus statum, Dan. 11:27, 36, 45.

Obsigna librum usque ad tempus finis, Dan. 12:4, 9, 13.

Michael surget, at erit tempus angustiae, quale non fuit, ex quo gens est, usque ad tempus hoc, in tempore illo eripietur populus tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro, Dan. 12:1.

Intelligentes splendebunt sicut stellae, Dan. 12:3.

Quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium, consummanda essent omnia haec, et vocatur abominatio devastans, Dan. 12:7, 11.

Quod illa spectent finem Ecclesiae Christianae, constat ex similibus ibi quae apud Matthaeum et in Apocal. dicuntur, ut [Daniel 1 ] Cap. 12:1, 2, 7, 10, 11, 12, praeter alibi, et quod obsignata sint usque ad tempus finis. 2

Poznámky pod čarou:

1. Whitehead's English translation of this work shows these references as being to Matthew 12, but it's clear that these are really being made to Daniel 12.

2. Whitehead's English translation of this work included another paragraph. In this Latin text (from Tafel's Latin edition) it is shown instead at the beginning of section #39, where it seems to fit better.

  
/ 101  
  

Bible

 

Paralipomenon 1 29:10

Studie

       

10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum.