Bible

 

Daniel 1

Studie

1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :

2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.

3 Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,

4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.

5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.

7 Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.

8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :

12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :

13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.

14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.

15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.

17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.

20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 37

  
/ 101  
  

37. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.9

Ex Vetere Testamento.

Deus revelavit, quid futurum est in posteritate dierum, Dan. 2:28.

(Consummatio Ecclesiae a prima fundatione ejus usque ad ultimum ejus describitur per statuam Nebuchadnezari visam, similiter ut ab antiquis per quatuor saecula, prima quae fuit ante diluvium per aurum, secunda post diluvium per argentum, tertia quae fuit Israelitica ad tempus per aes, et quarta quae fuit Christiana, per ferrum cum argilla, Dan. 2:32, 33.

Per aurum significatur bonum coeleste, per argentum verum spirituale, per aes bonum naturale, per ferrum verum naturale, et mixtum argilla verum falsificatum, quod non cohaeret, per semen hominis verum Verbi, quod etiam est plantarum ferri, Dan. 2:34 ad 43.)

Lapis qui non Per manus, qui percussit et contrivit statuam, et qui factus in petram magnam, significat Dominum, qui in Verbo intelligitur per lapidem et per petram, quae implevit omnem terram, cujus regnum stabit in saecula saeculorum, Dan. 2:34, 35, 44, 45.

Quartus visus est in fornace ignis, dicitur similis Filio hominis, non dicitur homo, quia Filius hominis significat Dominum quoad Verbum, et hoc etiam vocatur angelus, quem misit Deus, Dan. 3:25, 28. Filius hominis ubi de alio, et propheta significat illum quoad verum Ecclesiae ex Verbo.

Consummatio etiam describitur per arborem visam Nebuchadnezari, visam in somnio crescentem usque ad finem terrae, et adventus Domini per quod Vigil et Sanctus descenderit, et jusserit ut exciderent arborem prorsus, et quod stirpem radicum in terra relinquerent in vinculo ferri et aeris, significat Verbum, per quod Ecclesia reviveret, quod etiam factum est in Nebuchadnezare, Dan. 4:10 ad 13, 17 ad 31.

Consummatio totius seu decisio omnium Ecclesiae describitur per convivium Belschazaris, in quo cum magnatibus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti templi Hierosolymitani, et laudaverit deos auri, argenti etc: per quae significatur prophanatio sanctorum Ecclesiae, quare scriptum est in pariete quod finitum sit regnum ejus, et ille illa nocte occisus est, Dan. 5:1 ad fin:

Consummatio Ecclesiae describitur per quatuor bestias e mari, tum qualis fuit prima, qualis altera, tertia et quarta, quae terribilis quia contrivit omnia quae boni et veri, quid significant, videatur in Apoc. Rev. 574. Consummatio totalis intelligitur per quod occisa sit bestia, et perditum corpus. Quod tunc Dominus venturus sit et regnaturus in saecula saeculorum, constat ex vers. 13, 14, 22, 27. Ecclesia Ipsius intelligitur per populum sanctorum, quia in divinis veris a Domino sunt, Dan. 7:1 ad fin:

  
/ 101  
  

Bible

 

Paralipomenon 1 29:10

Studie

       

10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum.