Bible

 

Daniel 1

Studie

1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :

2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.

3 Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,

4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.

5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.

7 Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.

8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :

12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :

13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.

14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.

15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.

17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.

20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 80

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

80. Sextum Memorabile: Cum haec dicta sunt, spectavi ad finem Occidentis, et ecce apparuerunt sicut Stagna ignis et sulphuris, et quaesivi Angelum, "cur apparent Inferna ibi talia;" respondit, "apparent sicut Stagna ex falsificationibus veri, quia aqua in sensu spirituali est verum; et apparet sicut ignis circum illa et in illis ex amore mali, et sicut sulphur ex amore falsi; tria illa, Stagnum, Ignis et Sulphur, sunt apparentiae, quia sunt correspondentiae malorum amorum, in quibus sunt; sunt omnes ibi inclusi aeternis Ergastulis, et laborant pro victu, amictu et lecto; et dum malefaciunt, graviter et misere puniuntur."

[2] Iterum quaesivi Angelum, "cur dixisti, quod ibi sint spirituales et naturales adulteri; cur non, malefactores et impii;" respondit, "quia omnes illi qui, pro nihilo reputant adulteria, hoc est, qui credunt et faciunt illa ex confirmato et sic ex proposito quod peccata non sint, sunt corde suo malefactores et impii; Conjugiale enim humanum et Religio una vadunt in omni passu; omne vestigium et omnis gressus 1 ex Religione et in Religionem, est quoque vestigium et gressus a Conjugiali et in Conjugiale quod peculiare et proprium est homini Christiano:" ad interrogationem, quid Conjugiale illud, dixit, "est desiderium vivendi cum una sola Uxore, et hoc desiderium est homini Christiano secundum ejus Religionem."

[3] Postea indolui spiritu, quod Conjugia, quae in Antiquis Aevis sanctissima fuerant, tam perdite conversa sint in adulteria; et dixit Angelus, "simile est cum Religione hodie, nam dicit Dominus, Quod in Consummatione saeculi futura sit Abominatio desolationis praedicta a Daniele. Et quod futura sit Afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi. 2 Matth. 24:15, 21. Abominatio desolationis 3 significat falsificationem et deprivationem omnis veri; Afflictio significat statum Ecclesiae infestatum a malis et falsis; et Consummatio saeculi, de quo illa dicta sunt, significat ultimum tempus seu finem Ecclesiae; est nunc finis, quia non superest verum, quod non falsificatum est, ac falsificatio veri est scortatio spiritualis, quae unum agit cum scortatione naturali, quia cohaerent."

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: gressius

2. Prima editio: Mundo.

3. Prima editio: desolationis,

  
/ 535  
  

Bible

 

Esaias 47:13

Studie

       

13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.