Bible

 

Amos 5

Studie

   

1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

3 Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.

4 Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.

5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

6 Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :

7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :

8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :

9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?

21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.

24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?

26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.

27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1071

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1071. Quod ‘bibit vinum’ significet quod illa quae sunt fidei vellet investigare, constat ex significatione ‘vini’; ‘vinea aut vitis’, ut ostensum, est Ecclesia spiritualis, seu homo Ecclesiae spiritualis; ‘uva, racemi, botri’ sunt fructus ejus, et significant charitatem et quae sunt charitatis; vinum autem significat fidem inde, et omnia quae sunt fidei; ita ‘uva’ est Ecclesiae istius caeleste, ‘vinum’ est Ecclesiae istius spirituale; illud seu caeleste, ut saepe prius dictum, est voluntatis, hoc seu spirituale est intellectus: quod ‘biberit de vino’ significet quod investigare voluerit illa quae sunt fidei, et quidem per ratiocinia, constat inde quia ‘inebriatus est’, hoc est, in errores lapsus: homo enim hujus Ecclesiae nullam perceptionem habuit sicut homo Ecclesiae Antiquissimae, sed quid bonum et verum esset, addiscere debuit ex doctrinalibus fidei a perceptione Antiquissimae Ecclesiae collectis et conservatis, quae doctrinalia erant illius Ecclesiae Verbum; doctrinalia fidei, sicut Verbum, absque perceptione in multis talia fuerunt ut non credi possent, spiritualia enim et caelestia infinite transcendunt captum humanum, inde ratiocinatio; sed qui non credere vult prius quam illa capiat, nusquam credere potest, ut prius saepe ostensum, videantur quae n. 128-130, 195, 196, 215, 232, 233.

[2] Quod ‘uvae’ in Verbo significent charitatem et quae charitatis sunt, et quod ‘vinum’ significet fidem inde et quae fidei sunt, ex sequentibus his locis constare potest;

apud Esaiam,

Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas, 5:1, 2, 4;

ubi ‘uvae’ pro charitate et ejus fructibus:

apud Jeremiam,

Colligendo colligam eos 1 , dictum Jehovae, non uvae in vite, et non ficus in ficu, 8:13;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali, ‘uvae’ pro charitate:

apud Hoscheam,

Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu, in initio ejus, vidi patres vestros, 9:10;

‘Israel’ pro Antiqua Ecclesia, ‘uva’ pro quod charitate praediti; in opposito sensu cum Israel pro filiis Jacobi:

apud Micham, Non botrus ad comedendum, primitivum 2 desideravit anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter hominem non, 7:1, [];

‘botrus’ pro charitate seu sancto, ‘primitivum’ pro fide seu recto:

[3] apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Quemadmodum invenitur mustum in botro, et dicit, Ne corrumpe illud, quia benedictio in illo, 65:8;

‘botrus’ pro charitate, ‘mustum’ pro charitatis bonis et inde veris:

apud Mosen,

Lavit in vino indumentum, et in sanguine uvarum velamen Suum, Gen. 49:11;

de Domino prophetia; ‘vinum’ pro spirituali ex caelesti, ‘sanguis uvarum’ pro caelesti respective ad Ecclesias spirituales; ita ‘uvae’ pro ipsa charitate, ‘vinum’ pro ipsa fide:

apud Johannem, Angelus dixit Mitte falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus, Apoc. 14:18;

ibi de ultimis temporibus quando nulla fides, hoc est, quando nulla charitas; nam fides non alia est quam charitatis, estque essentialiter ipsa charitas, quare cum dicitur quod amplius nulla fides, ut ultimis temporibus, intelligitur quod nulla charitas.

[4] Sicut ‘uvae’ significant charitatem, ita ‘vinum’ significat fidem inde, nam vinum est ex uvis; quod praeter a locis nunc et prius, ubi de vinea et vite, etiam a sequentibus constare potest;

apud Esaiam,

Ablata est laetitia et exsultatio de Carmel 3 et in vineis non cantatur, non jubilatur, vinum in torcularibus non calcat calcans, hedad 4 cessare feci, 16:10;

pro quod vastata est Ecclesia spiritualis, quae est ‘Carmel’; ‘vinum in torcularibus non calcans’ pro quod non amplius sint qui in fide:

apud eundem,

Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum; lugebit mustum, languescet vitis, in cantu non bibent vinum; amara erit sicera bibentibus illam, clamor super vino in plateis, 24:6, 7, 9, 11; de vastata Ecclesia Spiritum, ibi vinum pro veris fidei quae nauci apud Jeremiam,

Matribus suis dicent, Ubi frumentum et vinum? cum deficiunt sicut confossus in plateis urbis, Thren. 2:12;

‘ubi frumentum et vinum’ significat ubi amor et fides; ‘plateae urbis’ significant hic ut alibi in Verbo, veritates; ‘ibi confossi’ quod non sciant quid vera fidei:

[5] apud Amos, Reducam captivitatem populi Mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent? vinum earum, 9:14;

de Ecclesia spirituali seu Israele, de qua praedicatur ‘plantare vinea et bibere vinum’ cum talis fit ut ex charitate habeat fidem:

apud Zephaniam,

Aedificabunt domos sed non inhabitabunt, et plantabunt vineas sed non bibent vinum earum, 1:13; Amos 5:11;

pro contrario, cum Ecclesia spiritualis vastata:

apud Zachariam, Erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum, sicut vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, 10:7;

ibi de domo Jehudae, quod ita ex fidei bonis et veris:

apud Johannem, Quod oleo et vino non damnum inferent, Apoc. 6:6;

pro quod non caelesti et spirituali seu illis quae sunt amoris et fidei.

[6] Quia ‘vinum’ significabat fidem in Dominum, etiam fides in Ecclesia Judaica repraesentabatur in sacrificiis per libamen vini, de quo Num. 15:2-15; 28:11-15, 18 ad fin. ; 29:7 ad fin. ; Lev. 23:12, 13 Exod. 29:40, quare ita apud Hoscheam,

Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur in ea, non habitabant in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt Jehovae vinum, non grata erant Ipsi, 9:2-4;

ubi de Israele seu Ecclesia spirituali, deque illis ibi qui pervertant et contaminant sancta et vera fidei per id quod investigare velint illa per scientias et ratiocinia; ‘Aegyptus’ est scientia, ‘Assyria’ est ratiocinatio, ‘Ephraim’ qui ratiocinatur.

Poznámky pod čarou:

1. Schmidius has consumendo consumam eos, and this is followed by the Revised Version (1881-1885) and the KJV (1611), but the root meaning of Hebrew [ ] ('asaph) is ‘gather’, though it may also mean ‘take out of the way, destroy’. In Arcana Coelestia 5113, Apocalypsis Revelata 334 and Apocalypsis Explicata 403, Swedenborg has consumendo consumam, though Arcana Coelestia 5117 has colligendo colligam.

2. primitivam in the First Latin Edition.

3. Hebrew [ ] (Carmel) = fruitful place’. In the Revised Version (1881-1885) it is here translated ‘fruitful field’.

4. Hebrew [ ] (hedad) = ‘a shout (of exultation)’, the KJV (1611) translates (vintage) shouting.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.