Bible

 

Amos 5

Studie

   

1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

3 Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.

4 Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.

5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

6 Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :

7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :

8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :

9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?

21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.

24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?

26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.

27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 560

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

560. "Et aculei erant in caudis illarum." - Quod significet astutias fallendi per illa, constat ex significatione "aculeorum", quod sint astutiae et calliditates ad persuadendum falsa; quare sequitur quod inesset eis potestas laedendi homines, qui enim astute et callide fallit, is maxime laedit: quod essent "in caudis", est quia sunt scientifica sensualiter percepta, per quae fallunt, tam per scientifica ex Verbo, quam per scientifica e mundo, ex quibus eruditio humana; per scientifica e Verbo, per quod id secundum litteram sensualiter explicant, et non secundum sensum ejus interiorem; per scientifica e mundo, per quod per illa confirmant. Sciendum est quod sensuales homines astuti et callidi sint prae aliis, proinde ad acute fallendum; nam sicut intelligentia et prudentia est illis qui spirituales homines sunt, ita malitia et astutia est illis qui sensuales et in falsis sunt; causa est, quia in malo residet omnis malitia, et in bono residet omnis intelligentia.

[2] Creditur in mundo quod illi qui astuti et callidi sunt, etiam prudentes et intelligentes sint; sed astutia et malitia non est prudentia et intelligentia, verum in se spectata est insania et stultitia: removent enim se a felicitate aeterna, et se conjiciunt in infelicitatem aeternam, quod non prudentis et intelligentis est, sed insani et stulti. Praeterea omnia quae sunt sapientiae caelestis et angelicae, in densa caligine apud illos sunt; et ubi illa sapientia est caligo, ibi est stultitia. Quod sensuales homines astuti et callidi sint, constare potest ex illis qui in inferno sunt, ubi omnes mere naturales et sensuales sunt; quibus tanta astutia et calliditas est ut vix ab aliquo possit credi; de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 576-581), ubi actum est de malitia et artibus nefandis spirituum infernalium.

[3] Quod "aculei" significent astutias, constare potest absque confirmatione e Verbo, quoniam in communi sermone astutiae in loquelis, quibus alios fallunt, vocantur "aculei", et ipse sermo dicitur "acutus." In specie autem per "aculeos" significantur falsa interiora, quae sunt quae non discuti possunt, quia ex scientificis et fallaciis sensuum: quod illa falsa per "aculeos" significentur, constare potest ex repraesentativis in mundo spirituali; ibi falsa interiora repraesentantur variis modis per acuta, sicut per mucrones ensium, per spicula, et per aculeata in variis formis, et hoc quando intendunt laedere; ex qua causa etiam vetitum est talia ibi sistere in conspectum, nam spiritus ex illis visis in furorem laedendi veniunt.

[4] Haec falsa etiam per "aculeos" significantur apud Amos,

"Ecce dies venient super vos, quibus extrahent vos aculeis, et posteritatem vestram hamis piscationis" (4:2):

"extrahere aculeis" significat abducere a veris per scientifica ex Verbo et e mundo false applicata; et "extrahere hamis piscationis" significat per fallacias sensuum, ex quibus homo sensualis. ratiocinatur.

[5] Et apud Mosen,

"Si non expuleritis habitatores terrae coram vobis, erunt, quos residuos feceritis, in spinas in oculis vestris, et in aculeos lateribus vestris" (Numeri 33:55):

per "habitatores terrae", quos expellerent, significantur mala et falsa religionis et doctrinae; gentes enim terrae Canaanis in sensu abstracto illa significabant; inde quod "futuri in spinas in oculis vestris" significat quod maligna falsa damnum illatura sint veris ecclesiae; "in aculeos lateribus vestris" significat quod maligna falsa damnum illatura sint bonis ecclesiae; per "oculos" in Verbo significatur intellectus veri, et per "latera" significantur illa quae charitatis sunt, ita bona.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Genesis 29:13

Studie

       

13 It happened, when Laban heard the news of Jacob, his sister's son, that he ran to meet Jacob, and embraced him, and kissed him, and brought him to his house. Jacob told Laban all these things.