Bible

 

Amos 4:10

Studie

       

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 639

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

639. "Quae coram Deo terrae stantia." - Quod significet quae sunt Divina a Domino procedentia, ac sunt Ipsius in caelo et in ecclesia, constat ex significatione "Dei terrae", quod sit Dominus, qui Deus caeli et terrae est; in specie Deus ecclesiae in caelo et in mundo, nam per "terram" in Verbo significatur ecclesia, et ecclesia est tam in caelo quam in mundo; quod caelum et ecclesia ibi etiam intelligatur per "terram", est quia in mundo spirituali sunt aeque terrae sicut in mundo naturali, et quoad externam apparentiam sunt in illo mundo prorsus similia quae in hoc mundo; inde est quod per "Deum terrae" intelligatur Deus caeli ac terrae, ac in specie Deus ecclesiae in caelo et in mundo; (quod Dominus sit Deus caeli et terrae, docet Ipse apud Matthaeum;

Jesus dixit, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra", 28:18):

et ex significatione "stare coram Ipso", quod sit esse ab Ipso, et inde quod est Ipsius in caelo et in ecclesia.

[2] In Verbo, de angelis et de hominibus ecclesiae, passim dicitur quod "stent coram Deo", tum etiam quod "ambulent coram Ipso"; et ibi in sensu spirituali per "stare coram Deo" significatur esse ab Ipso, et per " ambulare coram Deo" significatur vivere secundum esse ab Ipso; omne enim esse caeli et mundi procedit a Domino, est enim Divinum procedens, quod creavit et formavit omnia caeli et mundi; hoc Divinum procedens vocatur "Verbum" apud Johannem (cap. 1:1-3), ac "Verbum" ibi est Divinum procedens quod vocatur Divinum Verum, ex quo omnia facta et creata sunt: hoc quia circum Dominum ut Solem quaquaversum se extendit, est quod proprie dicitur "stare coram Ipso", nam hoc ab omni plaga et ab omni termino spectat Dominum ut suum centrum commune: et id est in sua essentia Dominus in caelo, quia est Divinum procedens; et quod procedit est Ipsius ex quo procedit, immo est Ipse, plane sicut calor et lux procedens a sole est solis: omnes itaque angeli, qui recipientes sunt Divini hujus procedentis quod vocatur Divinum Verum, se vertunt ad Dominum, et inde continue in Ipsius praesentia sunt; nam, ut dictum est, Divinum procedens spectat Dominum ut suum centrum a quo et ad quod; consequenter etiam angeli, qui sunt recipientes Divini Veri, ac quasi Divina vera in forma: ex eo est quod angeli dicantur "stare coram Domino", nam de Divino Vero proprie dicitur "stare", quia circumstat Dominum ut Solem.

[3] "Stare coram Deo" significat esse in Divino Vero, proinde apud Dominum, etiam in sequentibus his locis:

- Apud Lucam,

"Angelus dixit, Ego sum Gabriel stans coram Deo" (1:19);

in Libro Primo Regum,

"Vidi Jehovam sedentem super throno suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum a dextra Ipsius et a sinistra Ipsius" (22:19);

apud Jeremiam,

"Non excidetur vir Jonadabo...stans coram Me omnibus diebus" (35:19);

apud Davidem,

"Stat regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris" ( 1 Ps. 45:109]);

apud Lucam,

"Vigilate omni tempore, ut digni habeamini.... ad standum coram Filio hominis" (21:36);

in Apocalypsi,

"Venit dies magnus irae Ipsius, et quis potest stare?" (6:17);

"Omnes angeli steterunt circum thronum, et seniores et quatuor animalia" (7:11);

"Vidi septem angelos qui coram Deo steterunt" (8:2 2 );

apud Sachariam,

Duae oleae et duae baccae olivarum, quae sunt "duo filii oleae, stantes juxta Dominum totius terrae" (4 [4:11,] 12, 14); et alibi.

De Ipso Domino etiam dicitur quod "steterit ad judicandum", quia dicitur de Divino procedente a Domino, quod vocatur Divinum Verum, quia ex illo judicium. Ita dicitur apud Esaiam,

"Jehovah stitit se ad litigandum, et stans ad judicandum" (3:13);

et apud Davidem,

"Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum judicabit" (Psalmuss 82:1):

per "coetum Dei", et per "deos", in quorum medio Jehovah stetit, intelliguntur angeli, per quos in sensu spirituali significantur Divina vera; et quia Dominus in caelo est Divinum Verum, ideo de Ipso ibi dicitur "stare." Ex his nunc constare potest quod per "coram Deo terrae stare" significetur Divinum a Domino procedens, quod est Ipsius in caelo et in ecclesia; quod hoc ac illi qui in eo sunt intelligantur, constare etiam potest ex eo, quod "stare coram Deo terrae" dicatur de "duabus oleis" et de "duobus candelabris", per quae significatur bonum et verum, proinde Divinum procedens. (videatur etiam praecedens articulus, n 638.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Deuteronomium 28:39-40

Studie

      

39 Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus.

40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent, et peribunt.