Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 561

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

561. "Et potestas illarum laedere homines mensibus quinque." - Quod significet quod stuporem inducerent intellectui veri et perceptioni boni quamdiu in illo statu sunt, constat ex significatione "laedere", quod sit damno afficere, hic stuporem inducere (de qua sequitur); ex significatione "hominum", quod sint intelligentes veri et percipientes boni, et abstracte intellectus veri et perceptio boni, quia homo est homo ex illis (de qua supra, n. 546); et ex significatione "mensium quinque", quod sit quamdiu in illo statu sunt (de qua etiam supra, n. 548).

Quod "laedere" hic significet stuporem inducere, est quia supra dicitur quod "caudae illarum essent similes scorpiis", et per "scorpios" significatur persuasivum infatuans et suffocans, ita quoque stuporem inducens; nam, ut supra de persuasivo illo dictum est, est id apud spiritus tale ut rationale et intellectuale obstupescat, proinde quod stupor inducatur.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 546

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

546. "Nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis." - Quod significet quod modo intellectum veri et perceptionem boni apud illos qui non in veris ex bono a Domino sunt, constat ex significatione "hominis", quod sit affectio veri et inde intelligentia et sapientia (de qua supra, n. 280), hic intellectus veri et perceptio boni (de qua sequitur); et ex significatione "sigillum Dei habere in frontibus", quod sit in veris ex bono esse a Domino (de qua supra, n. 427).

[2] Quod per "hominem" significetur intellectus veri et perceptio boni, est quia homo est homo ex illis; quare cum dicitur in Verbo "homo", in sensu spirituali intelligitur id ex quo homo est homo, hoc enim est spirituale ejus. Sunt homini binae facultates, in quibus omnis ejus vita consistit, intellectus et voluntas; qualis itaque est ei intellectus et voluntas, talis est homo. Si ei est intellectus veri et voluntas boni, est vere homo, nam verum et bonum sunt a Domino, et a Domino Solo est quod homo sit homo (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno 59-102, ostensa sunt) at si ei non intellectus veri et voluntas boni est, sed loco veri falsum, et loco boni malum, tunc quidem vocatur homo, sed usque non est homo; nisi solum ex eo, quod ei facultas intelligendi verum et percipiendi bonum sit (de qua facultate in sequenti articulo). Ex his constare potest quod per "homines" in Verbo intelligantur illa ex quibus sunt homines; hic itaque intellectus veri et perceptio boni.

[3] Quod intellectus veri et perceptio boni hic per "homines" intelligantur, constare potest ex eo, quod dicatur de locustis quod "homines laederent", et "non gramen terrae, viride, et arbores", et per "locustam" significatur ultimum vitae hominis quod vocatur sensuale: hoc quando in persuasione falsi est, cum legit aut audit Verbum, usque non laedit seu damno afficit aliquid Verbi in sensu ejus litterae, nam hoc pro naturali sensuali homine est; hoc credit, tametsi applicat ad confirmandum sua falsa: sed laedit et damno afficit intellectum veri et perceptionem boni; nam sensualis homo non cogitationem suam Supra sensum litterae Verbi potest elevare; si conatur elevare, vel labitur in falsum, vel perit ei fides persuasiva de Verbo. Ex his nunc sciri potest quid intelligitur per illa verba, quod locustae "non laederent gramen terrae, nec ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines Solos quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis."

  
/ 1232