7102. ‘Ne forte incidat in nos peste et gladio’: quod significet ad evitandum damnationem mali et falsi, constat ex significatione ‘ne forte incidat’ quod sit ne incurrant, nempe in damnationem 1
; ex significatione ‘pestis’ quod sit damnatio mali, de qua sequitur; et ex significatione ‘gladii’ quod sit vastatio veri, tum punitio falsi, de qua n. 2799, ita quoque damnatio, nam punitio falsi, devastato vero, est damnatio.
[2] In Verbo quattuor genera vastationum et punitionum memorantur, nempe gladius, fames, fera mala, ac pestis; et per ‘gladium’ significatur vastatio veri, et punitio falsi; per ‘famem’ vastatio boni et punitio mali; per ‘feram malam’ punitio mali ex falso; 2
per ‘pestem’ punitio mali quod non ex falso sed ex malo; et quia significatur punitio, etiam significatur damnatio, nam haec est punitio illorum qui in malo perseverant: de quattuor his 3
punitionum generibus ita apud Ezechielem,
Quando quattuor judicia mea mala, gladium, et famem, et feram malam, et pestem, misero super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam, 14:21:
apud eundem,
Mittam super vos famem, et feram malam, 4
et orbam faciam te, et pestis et sanguis transibit per te, imprimis gladium adducam super te, 5:17:
[3] quod per ‘pestem’ significetur punitio mali, et ejus damnatio, patet a sequentibus his locis:
apud Ezechielem,
Qui in vastitatibus gladio morientur, et qui super faciebus agri, ferae dabo illum ad devorandum illum, et qui in munitionibus et cavernis, peste morientur, 33:27;
‘in vastitatibus gladio mori’ pro esse in vastatione veri et inde in damnatione falsi; ‘qui super faciebus agri ferae dari ad devorandum’ pro damnatione illorum qui in malo ex falso sunt; ‘qui in munitionibus et cavernis peste mori’ pro damnatione mali quod per falsum 5
se munit:
apud eundem,
[4] Gladius foris, et pestis atque fames intus; qui in agro gladio morietur, qui vero in urbe, illum fames et pestis comedent, 7:15;
‘gladius’ pro vastatione veri et damnatione falsi; ‘fames et pestis’ pro vastatione boni et damnatione mali; gladius dicitur ‘foris’ ac fames et pestis ‘intus’ quia vastatio veri est extra 6
, vastatio autem boni intra 7
; at cum vivitur secundum falsum, damnatio significatur per ‘qui in agro gladio morietur’, 8
et cum vivitur in malo quod 9
defenditur per falsum, damnatio significatur per ‘qui in urbe illum fames et pestis comedent’:
[5] in Levitico,
Adducam super vos gladium ulciscentem ultionem foederis; ubi si congregemini in urbes vestras, mittam pestem in medium vestri, et tradam vos in manum hostis; dum fracturus sum vobis baculum panis 10
, 26:25, 26;
hic similiter ‘gladius’ pro vastatione veri et damnatione falsi; ‘pestis’ pro damnatione mali; vastatio boni quae significatur per ‘famem’ describitur per quod fracturus sit illis baculum panis 11
; per ‘urbes’ in quas congregarentur, pariter ut supra, significantur falsa per quae defendunt mala; quod ‘urbes’ sint vera, ita in opposito sensu falsa, videatur n. 402, 2268, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493,
[6] apud Ezechielem,
Ideo quod sanctuarium Meum 12
polluisti omnibus abominationibus tuis, tertia tui pars peste morientur, et [fame] consumentur in medio tui; deinde tertia gladio cadent circa te; tertiam tandem in omnem ventum dispergam, ita ut gladium evaginem post eos, 5:[11, ] 12; ‘fames’ pro damnatione mali, ‘gladius’ pro damnatione falsi; ‘dispergere in omnem ventum’ et ‘gladium evaginare post illos’ pro dissipare vera, et 13
falsa arripere:
[7] apud Jeremiam,
Si obtulerint holocaustum aut minham, Ego non approbans ea, sed gladio, fame, et peste Ego consumam eos, 14:12:
apud eundem,
Percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam; peste magna morientur; postea dabo Zedekiam regem Jehudae, et servos ejus, et populum, et residuos in urbe hac a peste, et a gladio, et a fame, in manum Nebuchadnezaris; qui manserit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste; qui vero exiverit, et 14
desciverit ad Chaldaeos obsidentes vos, vivet, et fiet illi anima ejus in spolium, 21:6, 7, 9:
apud eundem,
Mittam in eos gladium, famem, et pestem, donec consumuntur a super terra, 24:10;
ibi quoque per ‘gladium’ significatur vastatio veri, per ‘famem’ vastatio boni, per ‘pestem’ damnatio: 15
praeter per ‘gladium’, ‘famem’, et ‘pestem’ in sequentibus locis, Jer. 27:8 16
, 29:17, 18, 32:24, 36, 34:17, 38:2, 42:17, 22, 44:13; 17
Ezech. 12:16.
[8] Quia tria illa ordine suo sequuntur, idcirco illa tria proposita fuerunt Davidi a Gade Propheta, nempe, Si venirent septem anni famis; si tribus mensibus fugeret coram hostibus; 18
et si tres dies pestis in terra, 2 Sam. 24:13;
‘fugere coram hostibus’ pro gladio:
apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum vestrorum, 4:10;
‘pestis in via Aegypti’ 19
pro vastatione boni per falsa, quae sunt ‘via Aegypti’; ‘occidi gladio juvenes cum captivitate equorum’ pro vastatione veri, per ‘juvenes’ significantur vera, et per ‘equos’ intellectualia, 9 n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534:
apud Ezechielem,
Pestis et sanguis transibit per te, 5:17:
apud eundem,
Mittam in eam pestem et sanguinem in plateis ejus, 28:23;
ibi pestis pro adulterato bono, et ‘sanguis’ pro falsificato vero; quod 10 ‘sanguis’ sit falsificatum verum, videatur n. 4735, 20
6978:
apud Davidem,
Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a peste quae in caligine serpit, a morte vastat in meridie, Ps. 91:5, 6;
‘pavor noctis’ pro falso quod in occulto est; ‘telum volat interdiu’ pro falso quod in aperto; ‘pestis quae in caligine serpit’ pro malo quod in occulto; ‘mors vastat in meridie’ pro malo quod in aperto; quod pestis sit malum et damnatio mali, patet ex eo quod dicitur ‘mors’, quae distinguitur ibi solum a ‘peste’, per quod dicatur de ‘morte quod vastet in meridie’ et de ‘peste quod in caligine serpat’:
apud eundem,
Direxit viam irae suae; non prohibuit a morte animam illorum, et vitam illorum pesti conclusit, Ps. 78:50;
ibi de Aegyptiis; ‘pestis’ pro omni genere 21
mali et ejus damnatione.
Poznámky pod čarou: