Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Bible

 

Hiob 24

Studie

   

1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.

2 Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.

3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.

6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :

8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.

9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.

10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.

12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.

13 Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.

15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit Oculus : et operiet vultum suum.

16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

18 Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.

19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.

20 Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.

21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.

22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.

23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.

24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.

25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7161

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7161. ‘Quod putere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis et in oculis servorum ejus’: quod significet quod propter illa tanta aversatio sit obsequii nostri omnibus illis qui in falsis sunt, constat ex significatione ‘putere facere’ quod sit aversatio, de qua sequitur; et ex significatione ‘odoris’ quod sit perceptivum grati, de qua n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4626, 1 4628, 4748; et quia odor est perceptivum grati, est perceptivum fidei et charitatis, nam illa sunt grata, n. 1519, 4628, 4748; et quia illa sunt grata, est obsequium gratissimum, nam obsequium est ipsum bonum fidei et charitatis; inde est quod per ‘odorem’ hic significetur obsequium.

[2] Quia odor est id omne quod Domino gratum est, ita putor est id quod Domino ingratum est, proinde est putor aversatio et quoque abominatio; 2 etiam putor actualiter correspondet 3 aversationi et abominationi, quae sunt 4 falsi et mali; quia putor est id quod aversationis est, ideo quoque in Verbo 5 pro aversatione dicitur, ut apud Samuelem, Putidus factus est Israel apud Philistaeos, 1 Sam. 13:4:

apud eundem,

Achischus de Davide, quod putidum faciendo putidum se fecerit in populo suo, in Israele, 1 Sam. 27:12:

apud eundem,

Cum viderent filii Ammonis quod putidi facti essent apud Davidem,

2 Sam. 10:6:

apud eundem,

Achitophel ad Abschalomem, ut audiat universus Israel, quod putidus factus sis apud patrem tuum, 2 Sam. 16:21;

in illis locis ‘putidus’ pro aversatione:

apud Esaiam,

Confossi 6 gentium projiciantur, et cadaverum earum ascendat putor, et montes liquescant sanguine, 34:3;

‘putor 7 ’ pro malo abominabili; similiter apud Amos 4:10;

et apud Davidem,

Ps. 38:5, 6 [KJV Ps. 38:4, 5].

[3] Quod ‘in oculis Pharaonis et in oculis servorum ejus’ sit in perceptione omnium illorum qui in falsis sunt, constat ex significatione ‘oculorum’ quod sit perceptio, n. 4339; et ex repraesentatione ‘Pharaonis 8 ’ quod sint qui in falsis, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 9 7142. Quod in oculis illorum dicatur fetere odor illorum, est quia omnes qui in falsis et malis sunt aversantur 10 bona, et vera illis putent.

[4] Quod 11 putor sit illis qui in malis ei inde falsis sunt, patet manifeste ab infernis quae vocantur inferna cadaverosa, ubi sicarii et vindictae tenacissimi, et 12 ab infernis quae vocantur 13 excrementicia, ubi adulteri et qui pro fine habuerunt foedas voluptates; cum aperiuntur illa inferna, exhalantur inde fetores intolerabiles, 14 n. 4631, sed illi non sentiuntur nisi ab illis quibus interiora, quae sunt spiritus, aperta sunt; sed usque illi qui 15 in infernis illis sunt putores illos 16 appercipiunt gratos, et inde amant vivere in fetoribus illis, n. 4628; sunt enim sicut 17 illa animalia quae in cadaveribus et 18 excrementis degunt, et ibi 19 vitae suae jucundum habent; cum 20 illi extra sphaeram fetorum illorum veniunt, odores dulces et grati illis sunt taetri et maxime ingrati; ex his constare potest quomodo intelligendum quod illi qui in falsis sunt tantum aversentur illa quae 21 sunt legis Divinae, et 22 inde doctrinae, quae repraesentantur per Moschen et Aharonem, de quibus dicitur 23 quod ‘fetere fecerint odorem illorum in oculis Pharaonis et in oculis servorum ejus’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. et quoque

3. abominationi et aversationi

4. mali et falsi

5. pro aversatione altered to loco aversationis

6. The Manuscript deletes genti and inserts earum.

7. The Manuscript inserts cadaverum.

8. The Manuscript inserts et servorum ejus.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. bona et vera; imo bona et vera illis putent, quod

11. manifeste patet ab illis qui in infernis sunt, sunt enim inferna

12. sunt inferna

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts videatur.

15. ibi

16. percipiunt

17. The Manuscript inserts foeda.

18. excrementitiis

19. vitam

20. autem

21. The Manuscript places this after inde.

22. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.