Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Bible

 

Esaias 1

Studie

1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.

2 Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.

3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.

4 Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum.

5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ? omne caput languidum, et omne cor mœrens.

6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.

7 Terra vestra deserta ; civitates vestræ succensæ igni : regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.

8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.

9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.

10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.

11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum : holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.

12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ?

13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri.

14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

16 Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis : quiescite agere perverse,

17 discite benefacere ; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.

18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.

19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.

20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.

21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.

22 Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.

23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.

24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël : Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.

25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.

26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.

27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justita.

28 Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,

30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.

31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1069

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1069. Quod ‘plantavit vineam’ significet inde Ecclesiam, quodque ‘vinea’ sit Ecclesia spiritualis, constat ex significatione ‘vineae’: in Verbo Ecclesiae passim describuntur per ‘hortos’, tum etiam per ‘arbores horti’, et quoque nominantur ita, et hoc ex fructibus, qui significant illa quae sunt amoris seu charitatis, quare dicitur quod homo cognoscatur ex fructu: comparationes Ecclesiam cum hortis arboribus et fructibus, ex repraesentationibus in caelo oriuntur, ubi quoque horti pulchritudine inexpressibili quandoque sistuntur secundum sphaeras fidei; inde quoque Ecclesia caelestis descripta fuit per hortum paradisiacum in quo omnis generis arbores; et per ‘arbores horti’ significatae sunt perceptiones illius Ecclesiae; perque ‘fructus omnis generis bona quae amoris: Ecclesia vero Antiqua quae quia spiritualis, describitur per ‘vineam’, ex fructibus qui sunt ‘uvae, quae opera charitatis repraesentant et significant; quod manifeste ex pluribus locis Verbi constat:

[2] ut apud Esaiam,

Cantabo dilecto Meo canticum dilecti Mei, vineae illius vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei; et circumsepsit illam: et lapidibus circumdedit illam, et plantavit illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio illius, et etiam torcular excidit in illa; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas: et jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso inter Me et inter vineam Meam.... vinea Jehovae Zebaoth est domus Israelis, 5:1-3, 7; ibi ‘vinea’ significat Antiquam Ecclesiam, ita spiritualem, et manifeste dicitur quod sit ‘domus Israelis’, nam per ‘Israelem’ in Verba significatur Ecclesia spiritualis, per ‘Jehudam’ autem Ecclesia caelestis:

apud Jeremiam,

Adhuc aedificabo te, et aedificaberis, virgo 1 Israelis, adhuc adornabis tympana tua, et exibis in chorum ludentium; adhuc plantabis vineas in montibus Samariae, 31:4, 5;

ubi ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali; et agitur de ‘Israele’, per quem significatur, ut dictum, Ecclesia spiritualis:

[3] apud Ezechielem,

Cum congregavero domum Israelis ex populis, habitabunt super terra in confidentia, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, 28:25, 26;

ibi ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali seu Israele; ‘plantare vineas’ pro instrui in veris et bonis fidei:

apud Amos, Percussi vos uredine et rubigine, plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oliveta vestra, comedet eruca; ... sic faciam tibi Israel, 4:9, 12;

‘horti’ pro illis quae sunt Ecclesiae; ‘vineae’ pro spiritualibus Ecclesiae, ‘ficus’ pro naturalibus, ‘oliveta’ pro caelestibus, ita pro illis quae sunt Ecclesiae spiritualis, seu Israelis:

apud eundem,

Reducam captivitatem populi mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum illarum, et facient hortos, et comedent fructum illorum, 9:14;

‘plantare vineas, pro plantatione Ecclesiae spiritualis, ita ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali seu Israele.

[4] Sicut ‘vinea’ significat Ecclesiam spiritualem, ita etiam ‘vitis’, nam vitis est vineae, quod se habet sicut Ecclesia et homo Ecclesiae, quare idem est;

apud Jeremiam,

Num servus Israel? num natus domi ille? quare factus est in praedam?... Ego plantaveram te vitem nobilem totam, semen veritatis, et quomodo conversa es Mihi in palmites aversos vitis alienae? 2:14, 21;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele:

apud Ezechielem,

Tolle lamentum super principibus Israelis; ... mater tua sicut vitis in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera, et frondescens ab aquis multis, 19:1, 10;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali Antiqua, quae ‘mater’, ita pro Israele, quare etiam dicitur ‘in similitudine tui’:

apud Hoscheam,

Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi, 10:1;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele, hic pro desolata:

apud eundem,

Revertere Israel ad Jehovam Deum tuum, ... ero sicut ros Israeli, ... revertentur habitantes in umbra illius, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria illius sicut vinum Libani, Hos. 14:2, 6, 8; [KJV Hos. 14:1, 5, 7]:

ibi ‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele:

apud Mosen,

Usque dum veniat Shiloh, ... ligans ad vitem pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, [Gen. ] 49:10, 11;

ibi de Domino prophetia; ‘vitis et vitis nobilis’ pro Ecclesiis spiritualibus.

[5] Parabolae Domini de operariis in vineis similiter Ecclesias spirituales significabant, Matth. 20:1-17; Marcus 12:1-13; Luc. 20:9-17; Matth. 21:33-44. Quia ‘vitis’ significat Ecclesiam spiritualem, et Ecclesiae spiritualis primarium est charitas, in qua Dominus praesens est et per quam Se conjungit homini et per quam Ipse solus operatur omne bonum, quare Dominus Se comparat viti, et hominem Ecclesiae seu Ecclesiam spiritualem describit his verbis, apud Johannem, Ego sum vitis vera, et Pater Meus vinitor, omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit eum; omnem autem fructum ferentem putabit illum, ut plus fructus ferat. Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam.... Hoc mandatum Meum, ut ametis vos mutuo, sicut amavi vos, 15:1-5, 12; inde constat quid Ecclesia spiritualis.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.