Bible

 

1 Samuelis 12

Studie

   

1 Dixit autem Samuel ad universum Israël : Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem.

2 Et nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : porro filii mei vobiscum sunt : itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.

3 Loquimini de me coram Domino, et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis.

4 Et dixerunt : Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.

5 Dixitque ad eos : Testis est Dominus adversum vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt : Testis.

6 Et ait Samuel ad populum : Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti.

7 Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum, et cum patribus vestris :

8 quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum : et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto : et collocavit eos in loco hoc.

9 Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.

10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth : nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.

11 Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.

12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi : Nequaquam, sed rex imperabit nobis : cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.

13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis : ecce dedit vobis Dominus regem.

14 Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini : eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum :

15 si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.

16 Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.

17 Numquid non messis tritici est hodie ? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias : et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.

18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.

19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur : addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.

20 Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc : verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.

21 Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.

22 Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum : quia juravit Dominus facere vos sibi populum.

23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.

24 Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro : vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit.

25 Quod si perseveraveritis in malitia : et vos et rex vester pariter peribitis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6148

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6148. ‘Solum humum sacerdotum non emit’: quod significet quod internum e naturali comparaverit sibi facultates recipiendi bonum, quia illae ab ipso, constat ex repraesentatione ‘Josephi’, de quo haec dicuntur, quod sit internum, de qua prius; ex significatione ‘humi’ quod sit receptaculum veri, de qua supra n. 6135-6137, hic facultas recipiendi bonum; facultas enim est receptibilitas quae inerit ut receptaculum sit receptaculum; facultas illa venit a bono, hoc est, per bonum a Domino; nisi enim a Domino influeret bonum amoris, nusquam alicui homini foret facultas recipiendi verum nec bonum; influxus boni amoris a Domino facit ut omnia intus in homine disponantur ad receptionem; quod facultas recipiendi bonum e naturali sit, significatur per quod ‘humus in Aegypto esset’; per ‘Aegyptum’ enim significatur naturale quoad scientifica, n. 6142; ex significatione ‘sacerdotum’ quod sit bonum, de qua sequitur; et ex significatione ‘non emere’ quod sit non 1 appropriare sibi facultates illas, sicut appropriavit sibi vera et veri bona cum receptaculis eorum, quod factum per desolationes et sustentationes, ex causa quia facultates illae ab ipso, hoc est, ab interno, essent; inde est quod per ‘solum humum sacerdotum non emit’ significetur quod internum e naturali comparaverit sibi facultates recipiendi bonum, quia illae ab ipso.

[2] Cum his ita se habet: facultates recipiendi verum et bonum, apud hominem sunt immediate a Domino, nec aliquid opis ad 2 illas sibi comparandas ab homine venit, tenetur enim homo semper in facultate recipiendi bonum et verum; ex facultate illa est ei intellectus et voluntas; at quod non recipiat, est cum homo convertit se ad malum, tunc facultas quidem remanet sed praecluditur ei aditus ad cogitativum et sensitivum, quapropter facultas videndi verum et sentiendi bonum tantum perit quantum homo convertit se ad malum, et in illo se confirmat vita et fide; quod homo ad facultatem recipiendi verum et bonum nihil prorsus contribuat, notum est ex doctrinali in Ecclesia quod nihil veri quod est fidei, et nihil boni quod est charitatis, veniat ab homine sed a Domino; at homo facultatem illam apud se destruere potest; inde nunc constare potest quomodo intelligendum quod internum e naturali comparaverit sibi facultates recipiendi bonum quia illae ab ipso; quod e naturali dicatur, est quia influxus boni a Domino fit per internum in naturale a Domino, ibi cum comparata est facultas recipiendi, tunc fit influxus, nam tunc est receptio, videatur n. 5828.

[3] Quod per ‘sacerdotes’ significentur bona, sciendum est quod bina sint quae procedunt a Domino, nempe bonum et verum; Divinum Bonum repraesentatum fuit per ‘sacerdotes’, et Divinum Verum per ‘reges’; inde est quod per ‘sacerdotes’ significentur bona, et per ‘reges’ vera; de Sacerdotio et de Regio quae praedicantur de Domino, videatur n. 1728, 2015 fin. , 3670: illa bina, nempe sacerdotium et regium, in Ecclesia repraesentativa Antiqua, conjuncta fuerunt in una persona, ex causa quia bonum et verum quae procedunt a Domino, unita sunt; et quoque conjuncta in caelo apud angelos;

[4] persona in qua illa bina in Antiqua Ecclesia conjuncta fuerunt, vocabatur Malkizedech, seu rex justitiae; quod constare potest a Malkizedecho qui venit ad Abrahamum, de quo ita, Malkizedech rex Shalem eduxit panem et vinum, et ille sacerdos Deo Altissimo: et benedixit Abrahamo, Gen. 14:18, 19;

qui quod repraesentaverit Dominum quoad utrumque, patet ex eo quod fuit rex et simul sacerdos, et quod licuisset ei benedicere Abrahamo, et offerre ei panem et vinum, quae etiam tunc temporis erant symbola boni amoris et veri fidei; quod repraesentaverit Dominum quoad utrumque, adhuc patet apud Davidem,

Juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum; Tu sacerdos in aeternum, juxta modum Malkizedechi, Ps. 110:4 3 ,

haec ibi de Domino dicta sunt; ‘juxta modum Malkizedechi’ est quod et Rex et Sacerdos, hoc est, in supremo sensu quod ab Ipso procedat Divinum Bonum et Divinum Verum una.

[5] Quia Ecclesia repraesentativa etiam institueretur apud Jacobi posteros, sic quoque in una persona conjunctim repraesentaretur Divinum Bonum et Divinum Verum quae procedunt unita a Domino; sed propter bella et propter idololatriam illius populi in principio divisa fuerunt, et qui regnabant super populum, vocabantur duces et postea judices; et qui sancta obibant, dicebantur sacerdotes et fuerunt ex semine Aharonis, ac Levitae; at postea conjungebantur illa bina in una persona ut in Eli et in Samuele; sed quia populus talis erat ut apud illum non posset institui Ecclesia repraesentativa sed modo Ecclesiae repraesentativum, propter idololatricum quod regnabat apud illum, ideo permissum erat ut separarentur, ac Dominus quoad Divinum Verum repraesentaretur per reges, et quoad Divinum Bonum per sacerdotes: quod hoc ex libito populi, non autem ex beneplacito Domini factum, constat ex Verbo Jehovae ad Samuelem, Oboedi voci populi in omni quod dixerint ad te, quoniam non te repudiarunt, sed Me repudiarunt ut non regnem super eos; ... et indicabis illis jus regis, 1 Sam. 8:7 ad fin. , 12:19, 20;

[6] quod bina illa non separanda essent, erat causa quia Divinum Verum separatum a Divino Bono damnat unumquemvis, at Divinum Verum unitum Divino Bono salvat; ex Vero enim Divino homo damnatus est ad infernum, sed a Divino Bono eximitur inde et elevatur in caelum; salvatio est misericordiae, ita a Divino Bono; damnatio autem est cum homo renuit misericordiam ac ita rejicit a se Divinum Bonum, inde relinquitur judicio ex Vero; quod ‘reges’ repraesentaverint Divinum Verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068.

[7] Quod ‘sacerdotes’ repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum, ac inde per illos significetur bonum, constare potest ab omnibus illis in sensu interno quae instituta sunt de sacerdotio cum Aharon electus, et dein Levitae; ut quod summus sacerdos 4 solum intraret in Sanctum sanctorum, ac ibi ministraret; quod sancta Jehovae pro sacerdote essent, Lev. 23:20, 27:21; quod In terra non haberent partem et hereditatem, sed quod Jehovah erit pars et hereditas eorum, Num. 18:20, Deut. 10:9, 18:1: Quod Levitae dati sint Jehovae loco primogenitorum, et quod a Jehovah dati Aharoni, Num. 3:9, 12, 13, 40 ad fin. , 8:16-19: Quod sacerdos maximus cum Levitis in medio castrorum essent, cum metabantur et cum proficiscebantur, Num. 1:50-54, 2:17, 3:23-38, 4:1 ad fin. :

Quod nullus ex semine Aharonis in quo aliqua macula, accederet ad offerenda holocausta et sacrificia, Lev. 21:17-20:

[8] praeter plura, ut quae Lev. 21:9-13, et alibi; haec omnia repraesentabant in supremo sensu Divinum Bonum Domini et inde in sensu respectivo bonum quod amoris et charitatis; vestes autem Aharonis, quae vestes sanctitatis vocatae sunt, repraesentabant Divinum Verum a Divino Bono, de quibus, ex Divina Domini misericordia, in explicationibus super illa quae in Exodo.

[9] Quia verum per ‘reges’, ac bonum per ‘sacerdotes’ significantur, ideo reges et sacerdotes in Verbo pluries simul nominantur, ut apud Johannem, Jesus Christus fecit nos reges et sacerdotes Deo et Patri Suo, Apoc. 16, 5:10;

‘reges’ dicuntur facti ex vero quod fidei, et ‘sacerdotes’ ex bono quod charitatis; ita verum et bonum apud illos qui in Domino sunt, conjuncta sunt ut sunt in caelo, ut supra dictum; hoc intelligitur per ‘fieri reges et sacerdotes’:

[10] apud Jeremiam,

Fiet in die illo, ... peribit cor regis et principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae admirabuntur, 4:9:

apud eundem,

Pudefacti sunt domus Israelis, ipsi reges eorum, principes eorum et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, 2:26:

apud eundem,

Reges Jehudae, principes, sacerdotes et prophetae, et habitatores Hierosolymae, 8:1;

in illis locis ‘reges’ pro veris, ‘principes’ pro primariis veris, n. 1486, 2089, 5044, ‘sacerdotes’ pro bonis, et ‘prophetae’ pro docentibus, n. 2534.

[11] Praeterea sciendum quod ‘Josephus humum sacerdotum non emerit’, quod id fuerit repraesentativum quod a Domino omnis facultas recipiendi verum et bonum, patet a simili lege de agris Levitarum, apud Mosen,

Ager suburbii urbium Levitarum non vendetur, quia possessio aeterna iis ille, Lev. 25:34,

per hoc intelligitur in sensu interno quod nullus homo sibi aliquid vindicare debeat de bono Ecclesiae, quod est bonum amoris et charitatis, quia id a solo Domino.

Poznámky pod čarou:

1. appropriari

2. illos sibi comparandus, in the First Latin Edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. as, in the First Latin Edition. ; the Second Latin Edition has solus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.