Arcana Coelestia # 814

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

814. Continuatio de Infernis Hic de Infernis eorum qui in odiis, vindictis et crudelitate vitam transegerunt TALES qui odium internecinum habent et inde vindictam spirant, nec spirant nisi necem alterius, prius non acquiescendo, tenentur in inferno profundissimo cadaveroso, ubi fetor graveolentus sicut a cadaveribus; et mirum, quod tales ibi fetore isto in tantum delectentur ut praeferant jucundissimis odoribus; talis est eorum dira natura, et inde phantasia; ex quo inferno talis fetor actualiter exhalat. Cum aperitur hoc infernum, quod raro fit et modo parumper, inde tantus fetor exundat ut spiritus in vicinia nequeant morari: quidam genii, seu potius furiae, inde emissi, ut scirem quales sunt, tali venenoso et pestifero halitu infectabant sphaeram, ut spiritus qui circum me non manere possent, et simul habebat effectum in ventriculum ut evomerem. Se manifestabant per 1 infantem non impulchrae faciei, cum latente pugione, quem ad me mittebant ferentem vas in manu; inde dabatur scire quod animus iis necandi, vel pugione vel veneno, sub specie innocentiae; at ipsi erant corpore nudo nigerrimo: sed mox rejecti sunt in infernum suum cadaverosum; tunc observare datum, quomodo delapsi. Pergebant ad sinistrum in plano sinistri temporis, et quidem ad multam distantiam absque descensu, et postea delapsi, primum in ignem qui apparuit, tum in fumum igneum sicut fornacis, mox sub ista fornace versus interiora, ubi plures cavernae tenebrosissimae, deorsum tendentes; in via continue volvebant et intendebant mala, et quidem praecipue contra innocentes absque causa; cum per ignem lapsi, multum lamentati sunt. Ut dignoscantur unde et quales cum emissi, habent circulum quendam cui affixi aculei quasi aenei, quos premunt manibus et contorquent, quod indicium quod tales sint, et ligati.

Poznámky pod čarou:

1. Swedenborg D. 1283 has ‘per visionem infantis’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.