Arcana Coelestia # 6449

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6449. Vers. 29-33. Et praecepit illis et dixit ad illos, Ego colligor ad populum meum, sepelite me ad patres meos, ad speluncam quae in agro Ephronis Hittaei. In spelunca quae in agro Machpelah, quae super facies Mamre in terra Canaan, quam emit Abraham cum agro ex Ephrone Hittaeo ad possessionem sepulcri. Ibi sepeliverunt Abrahamum et Saram uxorem ejus, ibi sepeliverunt Jishakum et Rebeccam uxorem ejus, et ibi sepelivi Leam. Emptio agri et speluncae quae in illo, ex filius Hethi. Et absolvit Jacob ad praecipiendum filiis suis, et collegit pedes suos ad lectum, et exspiravit, et collectus ad populos suos. ‘Et praecepit illis et dixit ad illos’ significat insinuationem: Ego colligor ad populum meum significat quod erit in bonis et veris naturalis quae ab illo: ‘sepelite me ad patres meos’ significat quod ibi quoque interiora et intimum: ad speluncam' significat ubi obscurum: ‘quae in agro Ephronis Hittaei’ significat quod tamen clarum fieri potest: ‘in spelunca quae in agro Machpelah’ significat in obscuro illo: ‘quae super facies Mamre’ significat quantum 1 et quale ejus: ‘in terra Canaan’ significat ubi Ecclesia: ‘quam emit Abraham cum agro ex Ephrone Hittaeo’ significat redemptionem: ‘ad possessionem sepulcri’ significat regenerationem: ‘ibi sepeliverunt Abrahamum et Saram uxorem ejus, ibi sepeliverunt Jishakum et Rebeccam uxorem ejus, et ibi sepelivi Leam’ significat quod omnia interiora ordine in bono et vero in naturali: ‘emptio agri et speluncae quae in illo ex filiis Hethi’ significat redemptionem illorum qui recipiunt verum, et per verum bonum: ‘et absolvit Jacob ad praecipiendum filiis suis’ significat insinuationis effectum: ‘et collegit pedes suos ad lectum’ significat quoad inferiora sua in quibus interiora, ad bonum et verum naturalis inferioris: ‘et exspiravit’ significat novam vitam ibi: ‘et collectus ad populos suos’ significat quod esset in bonis et veris naturalis quae a se.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.