Arcana Coelestia # 6126

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6126. ‘Et pro pecore gregis, et pro pecore armenti’: quod significet bona interiora et exteriora veri, constat ex significatione ‘gregis’ quod sint bona interiora, et ex significatione ‘armenti’ quod sint bona exteriora, de quibus n. 5913; et quia sunt bona veri quae significantur, dicitur ‘pecus gregis et pecus armenti’; ‘pecus’ est bonum veri, n. 6016, 6045, 6049.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.