Arcana Coelestia # 4881

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4881. ‘Et surrexit’: quod significet elevationem, constat ex significatione ‘surgere’ quod involvat aliquam elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103; elevatio quae significatur per ‘surgere’, est in spirituali sensu a statu obscuro in clariorem, prout a statu ignorantiae in statum intelligentiae, sic enim elevatur homo a statu lucis mundi in statum lucis caeli.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.