Arcana Coelestia # 7005

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7005. ‘Et Ego ero cum ore tuo’: quod significet quod verum Divinum procedet per Divinum Humanum ab Ipso Divino, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Dominus quoad verum Divinum, de qua prius; et ex significatione ‘esse cum ore tuo’ quod sit inesse vero Divino quod a 1 Divino Humano procedit; Ipsum Divinum, quod ‘Pater’ vocatur, intelligitur per ‘Ego’ seu Jehovam; inde patet quod per ‘Ego ero cum ore tuo’ significetur quod verum Divinum 2 procedat per Divinum Humanum ab Ipso Divino, quod idem est ac quod sanctum spiritus procedat a Filio, et quod Filius a Patre, secundum doctrinale Ecclesiae; quod tamen ita intelligendum 3 quod Trinum illud in Domino sit, et ibi unum. 4

Poznámky pod čarou:

1. Domino

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript places this after section concluded the Manuscript et quod Dominus sit Trinum illud.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.