Arcana Coelestia # 10777

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10777. Quod succedat malis secundum artes, est causa quia ex ordine est ut quisque ex ratione agat quod agit, et quoque ex libero, quapropter nisi relictum foret homini agere secundum ejus rationem ex libero, et sic quoque nisi artes quae inde sunt succederent, homo nullatenus posset disponi ad recipiendum vitam aeternam, haec enim insinuatur cum homo est in libero et ratio ejus illustratur; nemo namque cogi potest ad bonum, quia omne coactum non inhaeret, non enim est ipsius; id ipsius hominis fit quod ex libero fit, nam ex libero fit quod ex voluntate, et voluntas est ipse homo; 1 quapropter nisi 2 homo teneatur in libero etiam facere malum, non ei provideri potest bonum a Domino.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hoc inhaeret, et fit hominis; relinquere homini facere ex libero vocatur permittere,

2. permittatur homini ex suo libero

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.