Arcana Coelestia # 7719

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7719. ‘Et omnibus filiis Israelis fuit lux in habitationibus illorum’: quod significet quod illis qui ab Ecclesia spirituali esset illustratio in mente illorum ubivis, constat ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6868, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; ex significatione ‘lucis’ quod sit illustratio; lux enim quae a Domino illuminat intellectum, nam in luce illa est intelligentia et sapientia, videatur n. 1521, 1524, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3636, 3643, 3993, 4302, 4408, 4413, 4415, 5400, 6608; et ex significatione ‘habitationum’ quod sint illa quae mentis sunt; per ‘domum’ enim significatur mens hominis, n. 3538, 4973, 5023, 7353; et per cubicula' interiora ejus, n. 7353; 1 ‘habitationes’ autem omnia quae mentis; etiam ‘habitare’ in sensu interno significat vivere, n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051, inde ‘habitationes’ sunt ubi illa quae vitae sunt, hoc est, ubi illa quae intelligentiae et sapientiae, quae quod sint mentis notum est; etiam in altera vita in habitationibus seu mansionibus angelorum est lux secundum intelligentiam et sapientiam mentis illorum; et quantum illis est lux, tantum illis qui in opposito sunt, qui sunt qui infestarunt, est caligo.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts per.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.