1
Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.
2
Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.
3
Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus .
4
Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda , et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.
5
Et mittam ignem in Juda , et devorabit ædes Jerusalem .
6
Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.
7
Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
8
Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare , et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
9
Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter .
10
Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi.
11
Et suscitavi de filiis vestris in prophetas , et de juvenibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus .
12
Et propinabitis nazaræis vinum , et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.
13
Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.
14
Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :
15
et tenens arcum non stabit , et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :
16
et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus .