Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #10809

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

10809. 1 Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; sed quod 4 Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 5 caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 6 non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus. 7 Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

Imibhalo yaphansi:

1. Dein

2. The Manuscript inserts et quod.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. coelo

6. prorsus absconditum

7. Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire adillos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #9928

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

9928. ‘Ne moriatur’: quod significet ne repraesentativum pereat, et sic conjunctio cum caelis, constat ex significatione ‘mori’ cum de Aharone et ejus officio, quod sit cessatio repraesentativorum, et inde conjunctionis cum caelis; per Aharonem enim repraesentabatur Dominus, et per officium ejus 1 omne opus salvationis, et a parte hominis, cultus; qui cultus quod fuerit repraesentativus, et quod per cultum repraesentativum conjunctio cum caelis, multis 2 prius ostensum est, videantur loca citata n. 9320 fin. , tum quid repraesentativum 3 Ecclesiae apud gentem Israeliticam et Judaicam 4 , n. 9280, ut et n. 9457, 9481, 9576, 9577, et quod conjunctio Domini ac caeli cum homine tunc per repraesentativa fuerit, n. 9481; inde quoque fuit quod Aharon indutus esset vestibus, quae 5 repraesentabant caelestia, cum obiret sancta, et quod si aliter fecisset, moreretur; imprimis si ad sancta obeunda iret nesciente populo, nam apud populum erat Ecclesiae repraesentativum, et apud Aharonem repraesentativum Domini, a Quo et ad Quem omne cultus.

Imibhalo yaphansi:

1. omnis cultus

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. in Ecclesia

4. The Manuscript inserts instituta.

5. repraesentarent

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.