Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #10809

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

10809. 1 Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; sed quod 4 Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 5 caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 6 non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus. 7 Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

Imibhalo yaphansi:

1. Dein

2. The Manuscript inserts et quod.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. coelo

6. prorsus absconditum

7. Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire adillos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #4931

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

4931. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Manuum, Brachiorum, Pedum et Lumborum cum illo Ostensum est prius quod universum caelum referat unum hominem cum singulis ejus organis, membris et visceribus; et hoc quia caelum refert Dominum, Dominus enim est omne in omnibus caeli, usque adeo ut caelum in proprio sensu sit Divinum Bonum et Divinum Verum quae a Domino; inde est quod caelum in tot 1 quasi provincias distinctum sit, quot sunt viscera, organa et membra in homine, cum quibus etiam correspondentia est; nisi correspondentia talis foret hominis cum caelo et per caelum cum Domino, homo ne quidem uno momento subsisteret; omnia illa in connexu tenentur per influxum.

[2] Sed omnes illae provinciae se referunt ad duo regna, nempe ad regnum caeleste et ad regnum spirituale; illud regnum, nempe regnum caeleste, est regnum cordis in Maximo Homine, et hoc, nempe regnum spirituale, est regnum pulmonis ibi; similiter ac in homine, in ejus omnibus et singulis regnat cor, et regnat pulmo; duo illa regna mirabiliter conjunguntur; conjunctio illa etiam repraesentatur in conjunctione cordis et pulmonis apud hominem, et in conjunctione operationum utriusque in singulis membris et visceribus.

[3] Cum homo est embryo, seu cum adhuc est in utero, tunc in regno cordis est, at cum enixus est ab utero, tunc simul venit in regnum pulmonis; et si is per vera fidei 2 patitur se perduci in bonum amoris, tunc a regno pulmonis redit in regnum cordis, in Maximo Homine; sic enim iterum in uterum venit et renascitur; et tunc quoque apud illum conjunguntur 3 duo illa Regna, sed inverso ordine 4 ; prius enim regnum cordis apud eum sub imperio pulmonum fuit, [sed tunc fit regnum pulmonum sub imperio cordis], hoc est, prius dominatum est apud illum fidei verum, sed postea dominatur charitatis bonam; quod ‘cor’ correspondeat bono amoris, et ‘pulmo’ vero fidei, videatur n. 3635,

3883-3896.

Imibhalo yaphansi:

1. totidem

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts iterum.

4. modo

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.