IBhayibheli

 

Leviticus 3

Funda

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

   

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Explicata #323

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

323. "Habentes unusquisque citharas." - Quod significet confessionem ex veris spiritualibus, constat ex significatione "citharae", quod sit confessio ex veris spiritualibus. Quod per "citharas" id significetur, est quia cithara erat instrumentum chordaceum, et per illa instrumenta significantur spiritualia, seu quae veri sunt; at per instrumenta inflatoria significantur caelestia, seu illa quae boni sunt. Quod talia per instrumenta musica significentur, est ex sonis; nam sonus correspondet affectionibus; etiam in caelo percipiuntur affectiones ex sonis: et quia variae affectiones sunt, et varii soni eduntur per instrumenta musica, ideo haec ex correspondentia et inde concordantia significant illas. In genere, significant instrumenta chordacea talia quae sunt affectionum veri, et instrumenta inflatoria talia quae sunt affectionum boni; seu quod idem, quaedam instrumentapertinent ad classem spiritualem, quaedam autem ad classem caelestem. Quod soni correspondeant affectionibus, ex multa experientia mihi patuit, et quoque quod soni musici, et quod secundum sonos et eorum varietates afficiantur angeli; sed omnem illam experientiam in medium afferre, prolixum foret: id modo, quod in genere observatum est, memorare velim; quod nempe soni discreti excitent affectiones veri, seu quod illis afficiantur qui in affectionibus veri sunt, et quod soni continui excitent affectiones boni, seu quod illis afficiantur qui in affectionibus boni sunt: sive dicas affectiones veri sive spiritualia, idem est; ut et sive dicas affectiones boni sive caelestia, etiam idem est. (Sed haec melius comprehendi possunt ex illis quae de sonis et de correspondentia eorum cum affectionibus ab experientia tradita sunt in opere De Caelo et Inferno 241.)

Ex his nunc constare potest, cur in Verbo, et praecipue apud Davidem, tot genera instrumentorum musicorum nominantur, ut nablia, citharae, fistulae, cymbala, tympana, buccinae, organa, et alia; quod nempepropter correspondentiam cum affectionibus, et simul cum articulationibus, quae sunt voces quae continent res et inde fluunt.

[2] Quod "citharae" imprimis significent affectiones veri, quia excitant illas, proinde etiam confessionem, quae fit ex veris spiritualibus hilari corde, constare potest ex sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Lugebit mustum, languescet vitis, gement omnes laeti corde, cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae; cum cantu non bibent vinum" (24:7-9);

agitur ibi de vastatione ecclesiae spiritualis, seu ejus boni et veri; bonum spirituale quod cessaturum significatur per quod "lugebit mustum", et "cessabit gaudium tympanorum"; et quod verum ejus cessaturum significatur per "languescet vitis" et "cessabit gaudium citharae"; per "mustum" enim significatur bonum spirituale, ejus gaudium per "tympanum"; et per "vitem" significatur verum spirituale, et ejus gaudium per "citharam: quia affectio illorum est quae cessatura, ideo dicitur, "Gement omnes laeti corde et cessabit tumultus hilarium"; per "laetitias" et "hilaritates" in Verbo significantur laetitiae et hilaritates spirituales, quae omnes sunt ex affectionibus veri et boni; adjicitur "cum cantu non bibent vinum", quia per "cantum" significatur testificatio laetitiae ex affectione veri, et per "vinum" significatur verum.

[3] Apud Davidem,

"Confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi; cantate Ipsi canticum novum, reddite egregie pulsare cum clangore; quia rectum est Verbum Jehovae, et opus Ipsius in veritate" (Psalmuss 33:2-4):

quia "cithara" significat confessionem ex veris spiritualibus, ideo dicitur "Confitemini Jehovae in cithara"; "nablium decachordii" significat bonum spirituale correspondens, ideo dicitur "In nablio decachordii psallite Ipsi", ac ideo quoque dicitur "quia rectum est Verbum Jehovae, et omne opus Ipsius in veritate"; verum boni significatur per "rectum est Verbum Jehovae", et bonum veri per "opus Ipsius in veritate"; verum boni est verum quod procedit ex bono, et bonum veri est bonum quod producitur perverum.

[4] Apud eundem,

"Mitte lucem tuam et veritatem tuam, hae ducant me, deducant ad montem sanctitatis et ad habitacula tua, .... ut confitear Tibi in cithara, Deus, Deus mi" (Psalmuss 43:3, 4);

quod "cithara" significet confessionem ex veris spiritualibus, patet, nam dicitur "ut confitear Tibi in cithara, Deus, Deus mi"; et quoque praemittitur, "Mitte lucem tuam et veritatem tuam, hae ducant me."

[5] Apud eundem,

"Confitebor Tibi instrumento nablii, veritatem tuam Deus mi; canam Tibi in cithara, Sancte Israelis" (Psalmuss 71:22);

quia per "nablium" significatur bonum spirituale seu bonum veri, et per "citharam" verum spirituale seu verum boni, et ex utroque fit confessio, ideo dicitur, "Confitebor Tibi instrumento nablii, et canam Tibi [in] cithara."

[6] Apud eundem,

"Cantabo et psallam, excita me gloria mea, excita me nablium et cithara, .... confitebor Tibi inter gentes Domine, psallam Te inter populos" (Psalmuss 57:8-10 [B.A. 7-9); Psalmuss 108:2-4 [B.A. 1-3]):

confessio et glorificatio ex bono veri seu ex bono spirituali et ex vero boni seu ex vero spirituali exprimuntur in singulis ibi; bonum veri exprimitur per "cantare", "excitari nablio", et "confiteri inter gentes"; et verum boni per "psallere", "excitari cithara", et "psallere inter populos"; per "gentes" enim in Verbo intelliguntur qui in bono sunt, et per "populos" qui in vero sunt, hic in vero spirituali: quod ita dicatur, est quia in Verbo ubi dicitur de bono etiam dicitur de vero, et hoc propter conjugium illorum in singulis ibi (de quo videatur supra, n. 238 fin. , 288 (b)).

[7] Apud eundem,

"Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in cithara" (Psalmuss 147:7);

etiam hic confessio ex bono spirituali et ex vero spirituali exprimitur per "Respondete Jehovae per confessionem, et psallite Deo nostro in cithara"; ex bono spirituali per "respondere Jehovae", et ex vero spirituali per "psallere Deo in cithara"; "Jehovah" etiam dicitur ubi agitur de bono, ac "Deus" ubi agitur de vero (videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167).

[8] Apud Ezechielem,

"Cessare faciam strepitum canticorum tuorum, et vox cithararum tuarum non audietur amplius, dabo te in ariditatem petrae" (26:13, 14);

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; vastatio ejus describitur per illa verba, vastatio quoad cognitiones boni per "cessare faciam strepitum canticorum tuorum", et vastatio quoad cognitiones veri per quod "vox cithararum non audietur amplius"; desolatio omnis veri per "dabo te in ariditatem petrae" ("petra" significat verum, et "ariditas" ejus desolationem).

[9] Apud Davidem,

"Clangite Jehovae omnis terra, personate, jubilate et cantate, cantate Jehovae cithara, cithara et voce cantus, tubis et voce buccinae, clangite coram Rege Jehovah" (Psalmuss 98:4-6);

varia genera affectionum ex quibus confessio et glorificati Domini, hic exprimuntur per varia genera sonorum et instrumentorum; per varia genera sonorum per "clangere", "personare", "jubilare" et "cantare", et per varia genera instrumentorum per "citharas", "tubas" et "buccinas"; sed significationes singulorum exponere, non hujus loci est, solum quid "cithara." "Cantare Jehovae cithara, cithara et voce cantus", significat confessionem ex affectione boni et veri spiritualis; omnis enim affectio, quia est amoris, cum cadit in sonum, sonat sibi convenienter; unde etiam ex sono qui in loquela, et in quo voces loquelae quasi fluunt, auditur alterius affectio, quae etiam inde noscitur a socio; et manifeste in mundo spirituali, ubi omnes soni loquelae manifestant affectiones.

[10] Similiter alibi apud Davidem, ut in his sequentibus:

"Jubilate Deo robori nostro; acclamate Deo Jacobi; extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, clangite in mense buccina" (Psalmuss 81:2-4 [B.A. 1-3]);

"Bonum confiteri Jehovae, et canere nomini tuo, Altissime, .... super decachordio, et super nablio, et super higgaion in cithara" (Psalmuss 92:2-4 [B.A. 1-3]);

"Filii Zionis exultent in Rege suo, laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallant Ipsi" (Psalmuss 149:2, 3);

"Laudate" Deum "cum clangore buccinae; laudate Ipsum in nablio et cithara, laudate Ipsum cum tympano et chorea; laudate Ipsum cum fidibus et organo; laudate Ipsum cum cymbalis soni, laudate Ipsum cum cymbalis clangoris" (Psalmuss 150:3-5).

[11] Quia instrumenta musica et quoque choreae significabant gaudia et laetitias quae resultant ex affectionibus, et quoque ipsas affectiones mentis quas soni illorum in simplici et in composito producunt, ideo,

"David et universa Domus Israelis ludebant coram Jehovah super omnis generis lignis [abietum] , et super citharis et cum nabliis, et cum tympanis et cum dulciariis et cum cymbalis" (2 Samuelis 6:5).

[12] Quoniam "cithara" significat confessionem ex veris spiritualibus, ac vera spiritualia sunt quibus afficiuntur angeli qui in regno spirituali Domini Sunt, et quae falsa mali dissipant, et cum illis ipsos spiritus qui in iis sunt, ideo,

Cum malus spiritus erat super Saule, "David sumpsit citharam et pulsavit manu sua, et sic quies data Sauli, .... et recessit ab eo malus spiritus" (1 Samuelis 16:14-16, 23);

hoc factum est quia reges repraesentabant Dominum quoad regnum spirituale, et inde significabant vera spiritualia (videatur supra, n. 31(b)), at Saul tunc falsa veris illis opposita; quae per sonum citharae dissipabantur, quia "cithara" significabat affectionem veri spiritualem: sed tunc ita factum est, quia apud filios Israelis omnia erant repraesentativa et inde significativa; aliter hodie. Ex illis locis quae nunc adducta sunt, constare potest quid "cithara" significat, praeter etiam in aliis locis (Ut Esaias 30:31, 32; Psalmuss 49:4, 5 [B.A. 3, 4); Psalmuss 137:1, 2:1 Samuelis 10:5: Apocalypsis 14:2; 18:22; Hiob 30:31).

[13] Quoniam pleraque in Verbo etiam opposita significant, ita etiam instrumenta musica, in quo sensu significant laetitias et gaudia resultantia ex affectionibus falsi et mali, ita quoque "cithara" confessionem falsi, et inde exultationem super destructionem veri:

-Ut apud Esaiam,

"A fine septuaginta annorum erit canticum Tyri juxta canticum meretricis; accipe citharam, ambula in urbe, meretrix oblivioni tradita, eleganter pulsa, multiplica cantum" (23:15, 16);

per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni spiritualis, ut supra; hic ecclesia in qua illae falsificatae sunt; "meretrix" significat falsificationem veri (videatur supra, n. 141); et per "accipere citharam, ambulare in urbe, eleganter pulsare, et multiplicare cantum", significatur exultatio et gloriatio falsi super destructionem veri.

[14] Et apud eundem,

"Vae surgentibus mane sub auroram, siceram prosequuntur, commorantibus in crepusculum, vinum incendat eum, estque cithara et nablium et tympanum et fistula et vinum, convivia eorum; opus autem Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident" (5:11, 12);

"cithara", "nablium", "tympanum", "fistula" et quoque "vinum", in opposito sensu; in quo per illa significantur exultationes et gloriationes ex falsis mali: quod talia significentur, patet, nam dicitur, "Vae illis, .... opus Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident."

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

IBhayibheli

 

Numeri 16

Funda

   

1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,

2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.

3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?

4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :

5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.

6 Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :

7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.

8 Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi :

9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?

10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,

11 et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?

12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt : Non venimus.

13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ?

14 Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus.

15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.

16 Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.

17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.

18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,

19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.

20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :

21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.

22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ?

23 Et ait Dominus ad Moysen :

24 Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.

25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,

26 dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.

28 Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :

29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :

30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :

32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.

35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt

38 in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.

39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :

40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.

41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.

42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,

43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

44 Dixitque Dominus ad Moysen :

45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,

46 dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.

47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :

48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.

49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.

50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.