IBhayibheli

 

Hoschea 13

Funda

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #8819

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

8819. ‘Et mons Sinai fumabat totus ille’: quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum caeleste, ut 1 mox supra n. 8818, et ex significatione ‘fumare’ quod sit apparitio 2 in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ. , 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod ‘mons Sinai fumabat totus’ et per id quod mox infra dicitur quod ‘ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis’ intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3 Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae 5 sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17:

apud eundem,

Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 6 4:11, 12, 5:19 [KJV 5:22]:

et apud eundem,

Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes 7 nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25];

[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 8 ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 9 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod ‘fumus’ sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esai. 9:17, 18, Esaias 34:9, 10 10 ; apud Joelem 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]; 11 apud Hoscheam 13:1, 3; 12 in Apocalypsi 9:17, 18, 18:2, 18, Apocalypsis 19:3 13 .

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript deletes mox and inserts nunc.

2. The Manuscript deletes in and inserts at maximo.

3. illi

4. The Manuscript inserts ut ab his.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts tum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #986

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

986. Quod ‘timor vestri et terror vestri’ significet dominium interni hominis, et quod ‘timor’ spectet mala et ‘terror’ facta, constare potest a statu hominis regenerati; status hominis antequam regeneratus, est quod cupiditates et falsitates quae sunt externi hominis, continue 1 praedominentur, inde pugna; et cum regeneratus est, tunc internus homo dominatur super externum, hoc est, super ejus cupiditates et falsitates; cum dominatur internus homo, tunc est homini timor pro malis et terror pro falsis; nam tam mala quam falsa sunt contra conscientiam, et agere contra conscientiam ei est horror.

[2] Sed internus homo non timet mala nec 2 terretur pro falsis, sed externus; quare hic dicitur quod ‘timor vestri et terror vestri super omnem bestiam terrae et omnem avem caeli’, hoc est, super omnes cupiditates, quae per ‘bestiam’ significantur, et super falsitates, quae per ‘avem caeli’: hic timor et hic terror apparet sicut hominis, sed ita se res habet; sunt apud unumquemvis hominem, ut prius dictum, ad minimum duo angeli per quos ei datur communicatio cum caelo; et duo spiritus mali per quos ei est communicatio cum inferno; cum angeli dominantur, ut fit apud hominem regeneratum, tunc spiritus mali qui adsunt, nihil quicquam hiscunt 3 agere contra bonum et verum quia tunc in vinculis sunt; cumque aliquid mali tentant agere aut falsum loqui, hoc est, excitare, tunc ilico in quodam timore et terrore infernali sunt; hic timor et hic terror est qui percipitur apud hominem pro iis quae sunt contra conscientiam; quare etiam, ut primum aliquid contra conscientiam agit et loquitur, in tentationem et in morsum conscientiae venit, hoc est, in cruciatum quendam quasi infernalem.

[3] Quod timor praedicetur de malis et terror de falsis, ita se habet; spiritus apud hominem non ita timent mala agere ac timent falsa loqui; homo enim per vera fidei renascitur et conscientiam accipit, quare non spiritibus licet falsa excitare:

apud unumquemvis enim eorum non est nisi malum, ita, ut in malo sint, ipsa natura eorum, et inde omnis conatus eorum, est malum; et quia in malo sunt et eorum vita propria consistit in malo ignoscitur iis cum malum faciunt quando in aliquo usu sunt; sed falsum loqui non permittitur, causa est ut discant quid verum, et sic quantum possint, emendentur ut inserviant alicui vili usui; sed de his, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus. Apud hominem regeneratum similiter; nam formatur ejus conscientia ex veris fidei; inde conscientia ejus est conscientia recti; ipsum malum vitae ei est falsum quia contra verum fidei: aliter apud hominem Antiquissimae Ecclesiae qui perceptionem habuit; is malum vitae percepit ut malum, et falsum fidei ut falsum.

Imibhalo yaphansi:

1. continuo in the First Latin Edition.

2. et in the First Latin Edition.

3. In Swedenborg’s usage it seems that hiscere = anhelere, i. e. , ‘to pant, to be eager’. Cf. De Coelo et de Inferno 48, Experientiae Spirituales 4471.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.