IBhayibheli

 

Hoschea 13

Funda

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #8819

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

8819. ‘Et mons Sinai fumabat totus ille’: quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum caeleste, ut 1 mox supra n. 8818, et ex significatione ‘fumare’ quod sit apparitio 2 in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ. , 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod ‘mons Sinai fumabat totus’ et per id quod mox infra dicitur quod ‘ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis’ intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3 Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae 5 sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17:

apud eundem,

Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 6 4:11, 12, 5:19 [KJV 5:22]:

et apud eundem,

Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes 7 nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25];

[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 8 ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 9 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod ‘fumus’ sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esai. 9:17, 18, Esaias 34:9, 10 10 ; apud Joelem 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]; 11 apud Hoscheam 13:1, 3; 12 in Apocalypsi 9:17, 18, 18:2, 18, Apocalypsis 19:3 13 .

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript deletes mox and inserts nunc.

2. The Manuscript deletes in and inserts at maximo.

3. illi

4. The Manuscript inserts ut ab his.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts tum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #3854

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

3854. ‘Vidit Jehovah’: quod significet praevidentiam et providentiam Domini, constat a significatione ‘videre’, 1 cum praedicatur de Domino, quod sit praevidentia et providentia, de qua in sequente versu, ubi de Reuben, qui a ‘videre’ dictus est; quod Jehovah sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 1793, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035.

[2] Quod praevidentiam et providentiam in genere attinet, est praevidentia respective ad hominem, providentia respective ad Dominum; praevidit Dominus ab aeterno quale genus humanum futurum, et quales singuli in genere humano, 2 et quod malum continue cresceret, tandem ita ut homo ex se rueret ad infernum, 3 quapropter providit Dominus non solum media per quae ab inferno flecti posset, et duci ad caelum, sed etiam ex providentia continue flectit et ducit; praevidit 4 etiam Dominus quod nusquam aliquod bonum radicari posset apud hominem nisi in libero ejus, nam quod radicatur in non libero, ad primum mali adventum et ad primum tentationis, dissipatur; hoc praevidit Dominus, et quoque quod sic homo a semet seu a suo libero, ad profundissimum infernum vellet, 3 quapropter 5 providit Dominus quod si non se duci pateretur in libero ad caelum, usque flecteretur ad infernum mitius; at si se duci pateretur in libero ad bonum, quod ad caelum; inde patet quid praevidentia et providentia, et quod quae praevidentur, ita provideantur;

[3] inde constare potest quantum homo errat, qui credit quod Dominus non singularissima apud hominem praeviderit et videat, et quod non in singularissimis 6 praevideat et ducat, cum tamen ita se habet quod praevidentia et providentia Domini sit in omnium minutissimis singularissimorum apud hominem; et in tam 7 minutissimis, ut impossibile sit aliqua cogitatione comprehendere unum 8 myriadis myriadum illorum; unumquodvis enim minimum momentum vitae hominis habet seriem consequentiarum continuam in aeternum, est enim unumquodvis ut principium novum sequentium, et sic omnia et singula momenta vitae tam intellectus quam voluntatis 9 ejus; et quia Dominus ab aeterno praevidit, qualis futurus, et qualis in aeternum, constat quod providentia in singularissimis adsit, quae regit et flectit, ut dictum, ut talis sit, et hoc per continuam moderationem liberi ejus; sed de hac re, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus dicentur.

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript inserts in supremo sensu, seu.

2. The Manuscript has ita

3. The Manuscript has quare

4. The Manuscript has enim

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has provideat

7. The Manuscript has minimis

8. The Manuscript has myriadem

9. The Manuscript places this before tam.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.