IBhayibheli

 

Hoschea 13

Funda

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #870

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

870. "Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. - Per "Mortem et Infernum" non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per "Mortem" qui interius in se diaboli, et per "Infernum" qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per "Mortem" intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per "Infernum" qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (97, 841, 857); 1 et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (866). Etiam alibi dicitur "Mors et Infernus," ut,

Dixit Filius Hominis, "Habeo claves Mortis et Inferni," (Apocalypsis 1:18);

Sedens super equo pallido, "nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum," (Apocalypsis 6:8).

(Pariter Hoschea 13:14; Psalm. 18:5-6 (B.A. 4-5); Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15); Psalm. 116:3). 2

Imibhalo yaphansi:

1. 841 pro "851"
2. 3 pro "1"

  
Yiya esigabeni / 962  
  

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #4116

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

4116. ‘Et transivit fluvium’: quod significet statum ubi conjunctio, constat a significatione ‘fluvii’, hic Euphratis, quod sit conjunctio, nempe cum Divino; quod fluvius id hic significet, est causa quia erat terminus terrae Canaanis ab illa parte, et omnes termini terrae Canaanis repraesentabant et inde significabant id quod ultimum et quod primum esset, 1 ultimum quia ibi desinebat 2 , et primum quia ibi incohabat 3 ; termini enim omnes tales sunt, quod sint ultimi illis qui exeunt, et iidem primi illis qui intrant; quia Jacob nunc intrabat, erat fluvius ille terminus primus, proinde conjunctio, nempe in sensu supremo cum Divino; per terram enim Canaanem significatur in sensu interno regnum caeleste Domini, n. 1607, 3481; et in sensu supremo 4 Divinum Humanum Domini, 5 n. 3038, 3705; inde patet quid hic per ‘transivit fluvium’ significatur. Quod omnia in terra Canaane repraesentativa fuerint secundum distantias, situs, et terminos, videatur n. 1585, 3686; ita quod fluvii qui terminabant, ut fluvius Aegypti, 6 Euphrates, et Jordanes, n. 1866.

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript inserts nempe illorum quae sunt Regni Domini per terram enim Canaanem repraesentabatur Regnum caeleste Domini Arcana Coelestia 1607, 3481,

2. The Manuscript has desinebant

3. The Manuscript has inchoabant

4. The Manuscript inserts significatur.

5. The Manuscript inserts videatur.

6. The Manuscript inserts fluvius.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.