IBhayibheli

 

Hoschea 13

Funda

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #241

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

241. (Vers. 7.) "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. - Quod "Leo" significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 49, et in Opere de Caelo et Inferno 228-233; inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur "Leoni," et quoque dicatur "Leo," ut in sequentibus:

"Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih 1 locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8);

"Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit," (Hoschea 11:9-10); 2

"Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis," (Esaias 31:4).

"Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," (Apocalypsis 5:5);

"Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Genesis 49:9);

in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per "leonem;" "significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; "curvare se" est se mittere in potentiam; "Jehudah" in supremo Sensu significat Dominum, (96, 266).

"Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit," (Apocalypsis 10:3);

"Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum," (Numeri 24:9);

En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis 3 Leo effert se," (Numeri 23:24); 4

haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,

"Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium," 5 (Micham 5:7 (B.A. 8)). 6

(Praeter in multis aliis locis, ut Esaias 11:6; 21:6-9; 35:9; Jeremias 2:15; 4:7; 5:6; 12:8; 50:17; 51:38; 7 Ezechiel 19:3, 5-6; Hoschea 13:7-8; Joel 1:6-7; Nahum 2:12; Psalm. 17:12; Psalm. 22:14 (B.A. 13) Psalm. 57:5 (B.A. 4); Psalm. 58:7 (B.A. 6); 8 Psalm. 91:13; Psalm. 104:21-22; Deuteronomius 33:20).

Imibhalo yaphansi:

1. Jehovih pro "Jehovah"
2. 9, 10 pro "20"

3. juvenis pro "vetus"

4. 24 pro "23, 24"

5. ovium pro "populorum"

6. 7 pro "6, 7"

7. xii. pro "viii."

8. 7 pro "7, 8"

  
Yiya esigabeni / 962  
  

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #79

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

79. "Et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces," significat quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et vera, quae tamen sunt mala et falsa. - Quod haec significentur, non videri potest nisi per Sensum spiritualem, et nisi inde sciatur quid intelligitur per "Apostolos" et per "Mendaces;" per "Apostolos" non intelliguntur Apostoli, sed omnes qui docent bona et vera Ecclesiae, et in sensu abstracto ipsa bona et vera Doctrinae ejus. Quod non Apostoli intelligantur per "Apostolos," patet clare ab hoc ad illos:

"Quando sedebit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim Thronis judicantes duodecim Tribus Israelis," (Matthaeus 19:28; Luca 22:30);

quis non videt, quod Apostoli non aliquem judicaturi sint, et quod nec possint, minus duodecim Tribus Israelis, sed quod solus Dominus secundum bona et vera doctrinae Ecclesiae ex Verbo. Tum etiam ex his:

"Murus urbis" Novae Hierosolymae "habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni," (Apocalypsis 21:14);

quoniam per "Novam Hierosolymam" significatur Nova Ecclesia (880, 881), et per "fundamenta" ejus omnia bona et vera doctrinae ejus (902. seq.). Et quoque ex his:

"Exulta Caelum, ac sancti Apostoli et Prophetae," (Apocalypsis 18:20);

quid exultatio Apostolorum et Prophetarum, nisi per illos intelligantur omnes qui in bonis et veris doctrinae in Ecclesia sunt. Per discipulos Domini intelliguntur qui a Domino instruuntur in bonis et veris doctrinae; at per Apostolos, qui postquam instructi sunt, illa docent, nam dicitur:

Jesus emisit duodecim Discipulos Suos praedicare Regnum Dei, et reversi Apostoli narraverunt Ipsi quaecunque fecerunt, (Luca 9:1-2, 10; Marcus 6:7, 30).

Quod per "Mendaces" intelligantur illi qui in falsis sunt, et abstracte ipsa falsa, constare potest ex permultis locis in Verbo, ubi "Mentientes" et "Mendacia" nominantur, quae si adducerentur implerent paginas; Mendacia in spirituali Sensu nec aliud sunt quam falsa. Ex his nunc constare potest, quod per "Exploraveris dicentes Se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces," significetur quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et Vera, quae tamen sunt mala et falsa.

  
Yiya esigabeni / 962