IBhayibheli

 

Genesis 5

Funda

   

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

   

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #348

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

348. Quod per ‘fructum humi’ intelligantur opera fidei absque charitate, ex sequentibus etiam patet; opera enim fidei absque charitate sunt opera nullius fidei, in se mortua, nam sunt solum externi hominis; de quibus ita apud Jeremiam,

Quare via impiorum prosperatur?... Plantasti eos, etiam radicati sunt, iverunt, etiam faciunt fructum, propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum, ... quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? 12:1, 2, 4;

‘propinquus in ore, sed longinquus a renibus’ sunt qui ex fide separata a charitate, de quibus praedicatur quod ‘terra lugeat’. Vocantur etiam ‘fructus operum’ apud eundem,

Supplantativum cor prae omni, et desperatum id; quis cognoscit id? Ego Jehovah scrutans cor, probans renes, et ac dandum unicuivis juxta vias ejus, juxta fructum operum ejus 17:9, 10:

apud Micham, Erit terra in desolationem propter habitatores suos, pro fructu operum eorum, 7:13.

Sed quod talis fructus nullus fructus sit, seu quod opus mortuum sit, et quod pereat et fructus et radix, apud Amos, Perdidi Emoraeum coram illis, cujus sicut altitudo cedrorum altitudo ejus, et robustus is sicut quercus, perdidi tamen fructum ejus sursum, et radices ejus deorsum, 2:9:

et apud Davidem,

Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum de filiis hominis, Ps. xxi II [KJV 10].

At opera charitatis viva sunt, de quibus praedicatur quod ‘radices agant infra’ et ‘fructum edant supra’, ut apud Esaiam,

Addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum, 37:31;

‘facere fructum sursum’ est ex charitate; talis fructus vocatur ‘fructus excellentiae’ apud eundem,

In die illa, erit germen Jehovae in decus, et in gloriam, et fructus terrae in excellentiam et ornamentum ereptioni Israelis, 4:2:

estque fructus salutis ut appellatur apud eundem,

Stillate caeli desuper, et aetheres fluant justitia, aperiat se terra, et ferant fructum salutis, et justitia germinet una; Ego Jehovah creabo hoc, 45:8.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.