Arcana Coelestia #2988

Ngu Emanuel Swedenborg

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

2988. Ut aliqua idea repraesentationum et correspondentiarum habeatur reflectatur modo super illa quae sunt mentis, nempe cogitationis et voluntatis haec solent e facie ita elucere ut pateant in ejus vultu, affectiones prae ceteris interiores ex oculis et in illis; cum illa quae sunt faciei, unum agunt cum illi quae sunt mentis, 1 dicuntur correspondere, et sunt 2 correspondentiae; et ipsi vultus faciei repraesentant, et sunt repraesentationes. Similiter se habet cum illis quae fiunt per gestus in corpore, ut et cum omnibus actionibus quae per musculos producuntur; quod haec fiant secundum illa quae cogitat et vult homo, notum est; ipsi gestus et actiones quae sunt corporis, repraesentant illa quae sunt mentis, et sunt repraesentationes; et quod concordent, sunt 3 correspondentiae.

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript inserts tunc.

2. The Manuscript inserts illa.

3. The Manuscript has concordantiae

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.