7621. Cum avis illa volabat circum caput, et adhuc in vitae vigore erat, visus 1 est spiritus, qui ex inferiore assurgebat, per regionem lumborum 2 ad regionem pectoris, is inde volebat auferre avem illam; sed quia tam pulchra erat, spiritus qui circum me inhibebant, ne illam auferret, visum enim suum in illa omnes tenebant; sed spiritus ille qui ex inferiore assurrexit tunc fortiter persuasit quod apud illum esset Dominus, et sic quod ex Domino id ageret; hoc tametsi plerique non credebant, quia ex inferiore assurgebat, usque tamen spiritus qui circum me non amplius inhibebant, quin auferret avem; 3 at quia tunc influebat caelum, non potuit retinere illam, sed mox remisit e manu liberam 4 .
Imibhalo yaphansi:
1. erat
2. The Manuscript inserts usque.
3. sed
4. inserts et tunc ille subsidit ad inferiora unde fuit