6977. ‘Et erunt aquae quas accepisti’: quod significet inversionem status, constat ab illis quae mox sequuntur, nam dicitur quod ‘erunt in sanguinem in arida’, per quod significatur falsificatio omnis veri et privatio ejus in naturali; cum hoc fit, status prorsus invertitur; inde est quod illa verba, quia involvunt, etiam significare dicuntur inversionem status. Est etiam totalis inversio status in naturali cum id nihil nisi quam falsa occupant; hoc raro fit apud hominem cum vivit in mundo, sed in altera vita 1 cum omnibus qui conjiciuntur in infernum; quod fiat raro cum homine cum vivit in mundo, est quia tunc continue tenetur in statu ut reformari queat, modo ex libero desistat a malis; at post mortem sequitur illum vita ejus, et manet in statu 2 quem sibi comparavit per totum' vitae suae cursum in mundo; tunc qui in malo est non amplius reformari potest; et ne communicationem habeat cum aliqua societate caeli, adimitur ei omne verum et bonum, unde 3 manet in malo et falso, quae, nempe malum et falsum, accrescunt ibi secundum facultatem quam sibi acquisivit in mundo, recipiendi illa, 4 sed usque non ultra terminos acquisitos 5 licet ei transcendere; haec 6 inversio status est quae hic intelligitur; quae talis est 7 ut non amplius emendari queat quoad interiora sed modo quoad exteriora, nempe per timores propter poenas, quas cum saepe sustinuit, 8 abstinet 9 tandem, non ex libero sed ex coacto, manente usque cupiditate faciendi malum; quae cupiditas in freno tenetur per timores, ut dictum, qui sunt media emendationis externa, et cogunt; hic status est malorum in altera vita.
Imibhalo yaphansi:
1. fit cum omni qui conjicitur
2. in quo fuit cum absolvit
3. remanet in naturali modo malum et falsum
4. The Manuscript inserts inde multo pejor fit, quam fuerat in vita corporis, .
5. The Manuscript inserts non.
6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
7. quod
8. The Manuscript inserts tunc.
9. a malo