Arcana Coelestia #7627

Ngu Emanuel Swedenborg

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

7627. Quisque homo ex solo lumine naturalis sui hominis potest videre quod verum et bonum concordent, et quoque quod conjungi possint; et quod verum et malum discordent, et quod non conjungi possint; similiter fides et charitas. Idem testatur ipsa experientia; qui in malo est quoad vitam, ille aut in falso est quoad fidem, aut in nulla fide, aut prorsus contra fidem. Et quod arcanum est, qui in malo est quoad vitam, is in falso sui mali est, tametsi credat quod sit in vero; quod credat quod sit in vero, est quia in fide persuasiva est, de qua in sequentibus.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.