来自斯威登堡的著作

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur#101

学习本章节

  
/120  
  

101. Quod Ecclesia sit Domini, et quod ex Conjugio Spirituali quod est Boni et Veri, Dominus dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor, notum est Christianis ex Verbo, apprimis ex his ibi "Johannes de Domino dixit, Qui habet SPONSAM SPONSUS est, amicus autem SPONSI est, qui stat et audit Ipsum, gaudet ob 1 vocem SPONSI, Johannes 3:29. Jesus dixit, quamdiu cum illis est SPONSUS, non possunt FILI NUPTIARUM jejunare, Matthaeus 9:15. Marcus 2:19-20. Luca 5:34-35. Vidi Urbem sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut SPONSAM ORNATAM MARITO SUO, Apocalypsis 21:2. Angelus dixit ad Johannem, veni et ostendam tibi SPONSAM AGNI UXOREM, et e Monte ostendit illi Urbem Sanctam Hierosolymam, Apocalypsis 21:9. Venit tempus NUPTIARUM AGNI, ET UXOR IPSIUS paravit se; beati qui ad CAENAM NUPTIARUM AGNI vocati sunt, Apocalypsis 19:7, 9. Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina, SPIRITUS ET SPONSA dicunt, veni; et qui audit, dicito veni; et qui sitit, venito; et qui vult, sumito aquam vitae gratis," Apocalypsis 22:16-17.

脚注:

1. ob pro oh.

  
/120  
  

圣经文本

 

Apocalypsis第19章:7

学习

       

7 Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.

圣经文本

 

Apocalypsis第19章:9

学习

       

9 Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Hæc verba Dei vera sunt.