来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9416

学习本章节

  
/10837  
  

9416. ‘Et dabo tibi tabulas lapidis’: quod significet librum legis seu Verbum in omni complexu, constat ex significatione ‘tabularum’ quod sint quibus inscripta sunt illa quae sunt doctrinae et vitae, hic quae sunt doctrinae caelestis et vitae secundum illam. Quod 1 illae tabulae significent librum legis seu Verbum in omni complexu; est quoniam ea quae illis inscripta erant in genere 2 continebant omnia quae vitae et doctrinae 3 caelestis sunt; quapropter etiam dicuntur illa quae eis inscripta sunt, decem verba, Exod. 34:28; Deut. 10:4; per ‘decem’ enim in sensu interno significantur omnia, et per ‘verba’ significantur vera quae doctrinae et bona quae vitae; quod ‘decem’ sint omnia, videatur n. 3107, 4638, 8468, 8540, et quod ‘verba’ sint vera et bona quae sunt vitae et doctrinae, n. 1288, 4692, 5272; inde est quod illae tabulae significent Verbum in omni complexu; similiter ac Lex, quae in stricto sensu significat illa quae illis tabulis inscripta erant, in sensu minus stricto, Verbum 4 per Moschen scriptum, in lato sensu, Verbum historicum, et in latissimo, Verbum in toto complexu, ut ostensum videatur n. 6752; praeterea quae tabulis illis inscripta erant fuerunt primum revelationis Divini Veri, et coram omni populo Israelitico viva voce a Domino enuntiata; quae primum sunt significant reliqua in ordine, et quod illa viva voce a Domino enuntiata fuerint, significat inspirationem 5 immediatam Divinam etiam in reliquis. Quod tabulae illae ex lapide fuerint, causa erat quia ‘lapis’ significat verum, n. 643, 1298, 3720, 6426, proprie verum in ultimis, n. 8609; verum Divinum in ultimis est Verbum in littera, quale in hac tellure, n. 9360.

[2] Quod non una tabula, sed binae 6 fuerint, erat ut repraesentaretur conjunctio Domini per Verbum cum Ecclesia, et per Ecclesiam cum 7 humano genere; ideo quoque vocantur tabulae foederis, Deut. 9:9, 11, 15; ac verba inscripta verba foederis, Exod. 34:27, 28; et quoque foedus, Deut. 4:13, 23; ac ipsa arca, in qua tabulae repositae erant, arca foederis, Num. 10:33, 14:44; Deut. 10:8, 31:9, 25, 26; Josuae 3:3, 6, 8, 11, 14, 17, 4:7, 9, 18, 6:6, 8, 8:33; Jud. 20:27; 1 Sam. 4:3-5; 2 Sam. 15:24; 3:15; 6:19; 8:1, 6 8 ; Jer. 3:16; foedus enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396; quapropter tabulae illae inter se divisae erant, sed per applicationem conjunctae, et scriptura ab una tabula in alteram, sicut super una, continuata; non autem secundum opinionem vulgarem, quaedam praecepta super tabula una et quaedam super altera; - 9 per unum enim divisum in duo, et per haec duo ita conjuncta, aut data uni et alteri, significatur conjunctio Domini cum homine; foedera ideo simili modo 10 inibantur, ut cum Abrahamo per ‘vitulam, capram, et arietem, partitos in medium, et per unam partem positam obviam alteri’, Gen. 15:9-12; 11 etiam in hoc capite per ‘sanguinem positum in crateribus, et dimidium ejus sparsum super altare, et dimidium super populum’, vers. 6 et 8; et in genere per omnia sacrificia, quorum pars adolebatur super altari, pars dabatur populo ad comedendum; simile etiam repraesentabatur per fractionem panis a Domino, Matth. 14:19, 15:36, 26:26; Marcus 6:41, 8:6, 14:22; Luc. 9:16, 22:19, 24:30, 31, 35; inde quoque est quod ‘duo’ in Verbo significent conjunctionem, n. 5194, 8423, hic quae est Domini et caeli, seu Domini et Ecclesiae, ita quoque boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste. Ex his constare potest unde est quod tabulae binae fuerint, et a duobus lateribus hinc illinc scriptae, Exod. 32:15, 16.

[3] Praeterea scriptura et sculptura super tabulis in Verbo significat illa quae memoriae et vitae impressa erunt, et sic permansura, ut apud Esaiam,

Scribe id super tabula apud illos, et super libro exprime illud, ut sit in diem posterum in perpetuum, usque in aeternum, 30:8:

apud Jeremiam,

Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri; scalpro adamantis. sculptum est super tabula cordis eorum, et ad cornua altarium vestrorum, 17:1:

apud Habakuk,

Jehovah dixit, Scribe visionem, et explica super tabulis, ut percurrat legens illam; quia adhuc visio in tempus constitutum; si moratur, exspecta illum, quia veniendo veniet, 2:2, 3.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. continerent

3. essent

4. quod per Moschen scriptum est

5. similem

6. essent

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. per unum divisum in duo, ac per haec duo ita conjuncta in unum, significabatur conjunctio Domini cum homine, quapropter foedera simili modo inchoantur

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript places this after the Scripture references in line 24.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Exodus第32章:16

学习

       

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4692

学习本章节

  
/10837  
  

4692. ‘Et addiderunt adhuc odisse eum super somnia et super verba ejus’: quod significet contemptum et aversionem adhuc majorem propter praedicationem veri, hic nempe de Divino Humano Domini, constat ex significatione ‘addere’ quod sit magis; ex significatione 'odi' quod sit contemnere et se avertere, de qua supra n. 4681; ex significatione ‘somnii’ quod sit praedicatio, de qua etiam supra n. 4682, 4685; et ex significatione ‘verborum’ quod sint vera; quod ‘verba’ sint vera, est quia omne verbum in caelo est ex Domino, ideo ‘verba’ in sensu interno significant vera, et ‘Verbum’ in genere omne Divinum Verum.

[2] Quod ipsam rem attinet, est supremum inter vera quod Ecclesia quae separavit fidem a charitate, praecipue contemnit et a quo se avertit, nempe quod Humanum Domini sit Divinum; 1 omnes qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt et non separaverunt 2 charitatem a fide, crediderunt quod Deus universi esset Divinus Homo, et quod Ipse esset Divinum Esse; inde etiam Jehovam Ipsum nominabant; sciebant hoc ex antiquissimis, tum quoque quia apparuerat pluribus fratrum eorum ut Homo; 3 sciebant etiam quod omnia ritualia et externa Ecclesiae eorum Ipsum repraesentarent; sed qui a fide separata fuerunt, non potuerunt id credere quia non potuerunt comprehendere quomodo Humanum posset esse Divinum, et quod amor Divinus hoc faceret, quicquid enim non comprehendebant ex aliqua idea capta per sensualia corporis externa, nihili esse putabant; fides separata a charitate hoc secum habet; nam clauditur apud illos internum perceptionis, quia non datur 4 aliquod intermedium per quod influxus.

[3] Ecclesia Judaica quae successit, credidit quidem Jehovam esse Hominem et quoque Deum, quia apparuerat Mosi et prophetis sicut homo, quapropter 5 unumquemvis angelum qui apparuit, nominabant Jehovam; sed usque de Ipso non aliam ideam habuerunt quam gentiles de suis diis, quibus Jehovam Deum praeferebant quia miracula potuit facere, n. 4299; non scientes quod Jehovah esset Dominus in Verbo, n. 2921, 3035; et quod esset Divinum Humanum Ipsius quod omnia ritualia eorum repraesentabant; de Messia seu Christo non aliud cogitabant quam quod futurus maximus propheta, major Mose, et maximus rex, major Davide, qui introduceret eos in terram Canaanem cum stupendis miraculis; de regno Ipsius 6 caelesti nihil voluerunt audire, et hoc quia nihil aliud quam mundana capiebant 7 ; erant enim separati a charitate.

[4] Ecclesia vero Christiana quidem Humanum Domini ut Divinum adorat in externo cultu, imprimis in Sacra Cena, quia dixerat quod panis ibi esset corpus Ipsius, et vinum esset sanguis Ipsius; sed Humanum Ipsius non Divinum faciunt in doctrina, distinguunt enim inter naturam Divinam et naturam humanam; hoc etiam ex causa quia Ecclesia deflexit a charitate ad fidem et tandem ad fidem separatam; et quia Humanum Domini non Divinum agnoscunt, scandalizant se multi et corde Ipsum negant, n. 4689; cum tamen res ita se habet quod Divinum Humanum Domini sit Divinum Existens a Divino Esse, de quo supra n. 4687, et quod Ipse sit Divinum Esse, nam Divinum Esse et Divinum Existens unum sunt, sicut etiam Dominus manifeste docet apud Johannem, Dixit Jesus Philippo, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me? qui vidit Me vidit Patrem; ... nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit?... credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, 14:9, 10, 11; et quoque alibi; Divinum enim Existens est ipsum Divinum procedens a Divino Esse, ac in imagine est Homo, quia caelum cujus est omne, repraesentat Maximum Hominem, ut supra n. 4687 dictum, et ad finem capitum ubi de correspondentia omnium quae apud hominem cum illo, ostensum. Dominus quidem natus est ut alius homo, et infirmum humanum a matre habuit, sed Dominus hoc humanum prorsus expulit adeo ut amplius non filius Mariae esset, et Humanum in Se Divinum fecit, quod intelligitur per quod glorificatus sit; et quoque ostendit Petro, Jacobo et Johanni quod Divinus Homo esset, cum transformatus.

脚注:

1. The Manuscript inserts quod porro hoc attinet.

2. separabunt

3. The Manuscript inserts et.

4. est

5. The Manuscript inserts etiam.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. ceperunt

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.