来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#389

学习本章节

  
/1232  
  

389. VERSUS 9-11.

"Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, et requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, et futuri interfici sicut et illi."

9. "Et cum aperuisset quintum sigillum, significat praedictionem adhuc ulteriorem (n.390); " 1 vidi sub altari", significat qui sub caelo reservati sunt (n. 391); "animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant", significat qui rejecti sunt et abditi propter Divinum Verum, et propter confessionem Domini (n. 392).

10. "Et clamabant voce magna", significat dolorem animi eorum (n. 393); "dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra?" significat suspiria ad Dominum, qui Justitia, de judicio et remotione illorum qui persequuntur et infestant illos qui profitentur Dominum et in charitatis vita sunt (n. 394).

11. "Et datae singulis stolae albae", significat Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem (n. 395); "et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum", significat aliquam adhuc durationem in illo stat" (n. 396); "usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, futuri interfici sicut et illi", significat dum omnia consummata sunt n. 397).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

圣经文本

 

Exodus第5章:2

学习

       

2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6683

学习本章节

  
/10837  
  

6683. ‘Et dicebant obstetrices ad Pharaonem’: quod significet apperceptionem de veris illis scientificis in naturali, constat a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi, quod sit apperceptio, de qua 1 saepius; ex significatione ‘obstetricum’ quod sint vera scientifica in naturali, de qua mox supra n. 6681; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint scientifica falsa in communi, de qua etiam supra n. 6679, 6681.

脚注:

1. saepe prius

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.