圣经文本

 

Leviticus第26章:32

学习

       

32 Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#109

学习本章节

  
/1232  
  

109. "Vincenti dabo edere de arbore vitae." - Quod significet qui corde recipit implebitur bono amoris et inde gaudio caelesti, constat ex significatione "vincere", quod sit corde recipere (de qua Sequitur); ex significatione "edere", quod sit appropriari et conjungi (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3813, 5643); et ex significatione "arboris vitae", quod sit bonum amoris et inde gaudium caeleste (de qua etiam sequitur).

Quod "vincere" sit corde recipere, est quia omnis, qui recepturus est vitam spiritualem, pugnabit contra mala et falsa quae sunt vitae ejus naturalis; et quando illa vincit, tunc bona et vera, quae sunt vitae spiritualis, recipit corde: recipere corde est voluntate et amore, nam "cor" in Verbo significat illa (videatur n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336); quapropter recipere corde est ex voluntate seu amore facere illa; hoc intelligitur per "vincere."

[2] Quod "arbor vitae" significet bonum amoris et inde gaudium caeleste, est quia "arbores" significant talia quae sunt apud hominem in ejus interioribus, quae mentis seu animi ejus sunt, "frondes" et "folia" illa quae sunt cognitionum veri et boni, ac "fructus" ipsa bona vitae. Haec significatio "arborum" trahit suam originem ex mundo spirituali, ibi enim apparent arbores omnis generis: et arbores, quae apparent, correspondent interioribus angelorum et spirituum, quae sunt mentis eorum; arbores pulcherrimae et fructiferae, illorum interioribus qui in bono amoris et inde in Sapientia sunt; arbores minus pulchrae et fructiferae, illis qui in bono fidei; at arbores solum foliaceae et absque fructibus, illis qui modo in cognitionibus veri sunt; ac arbores tetrae cum fructibus malignis, illis qui in cognitionibus sunt et in malo vitae; illis autem qui non in cognitionibus et in malo vitae sunt, non apparent arbores, sed loco illarum saxa et arenae. Hae apparentiae in mundo spirituali actualiter fluunt ex correspondentia; nam interiora quae mentis eorum sunt per tales effigies sistuntur actualiter coram oculis eorum. (Sed haec melius videri possunt ex binis articulis in opere De Caelo et Inferno: in primo, ubi agitur De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; et in altero, ubi agitur De Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, n. 170-176; et in sequentibus ibi, n. 177-190.)

[3] Inde nunc est quod in Verbo toties nominentur "arbores"; per quas ibi significantur ea apud homines quae sunt mentis eorum: et inde quoque est quod in primis capitibus Geneseos dicantur "binae arbores" in horto Edenis positae, una quae vocatur "Arbor Vitae", et altera quae "Arbor Scientiae." Per "arborem vitae" ibi significatur bonum amoris in Dominum, et inde gaudium caeleste, quae erant illis qui tunc ab ecclesia, et intelliguntur per "Hominem et ejus Uxorem"; et per "arborem scientiae" significatur jucundum cognitionum absque alio usu quam ut audiant docti et captent famam eruditionis solum propter honorem aut lucrum.

Quod "arbor vitae" etiam significet gaudium caeleste, est quia bonum amoris in Dominum, quod in specie per illam arborem significatur, gaudium caeleste in se habet (videatur in opere De Caelo et Inferno 395-414: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. De 230-239).

[4] Quod "arbores", quae toties nominantur in Verbo, significent interiora hominis quae mentis et animi ejus sunt, et illa quae super arboribus, ut "folia" et "fructus", talia quae ex illis, constare potest a sequentibus his locis:

"Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (Esaias 41:19);

ibi agitur de ecclesiae instauratione.

"Gloria Libani ad te veniet, abies, taeda et buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii mei" (Esaias 60:13).

"Cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, exaltem arborem humiliem, arefaciam arborem viridem, et germinare faciam arborem aridam" (Ezechiel 17:24);

"Ecce Ego in te incendam ignem, qui comedet in te arborem viridem, et omnem arborem aridam" (Ezechiel 21:3 [B.A. 20:47]);

"Vitis exaruit, et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt; exaruit gaudium de filiis hominum" (Joel 1:12);

"Cum angelus clanxit, facta est grando et ignis, ... qui cecidit super terram, et tertia pars arborum combusta est" (Apocalypsis 8:7);

1 Nebuchadnezar vidit in somnio "arborem in medio terrae, cujus altitudo magna, ... folium pulchrum, flos multus, et cibus omnibus in ea" (Daniel 4:7-12).

(Quia arbores in genere significant talia quae apud hominem, ac interiora quae mentis ejus sunt faciunt, et sic quoque spiritualia quae ecclesiae, et haec et illa varia sunt, ideo tot species arborum nominantur, et unaquaeque species significat aliquod differens; quid variae species significant, ostensum est in Arcanis Caelestibus: ut quid arbor olei", n. 9277, 10261; quid "cedrus", n. 9472, 9486, 9528, 9715, 10178; quid "vitis", n. 1069, 5113, 6375, 6378, 9277; quid "ficus", 217, 4231, 5113: et sic porro.)

[5] Insuper illa quae sunt super arboribus, ut folia et fructus, significant talia quae apud hominem, "folia" vera apud illum, et "fructus" bona; ut in sequentibus:-

"Erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta fluvium emittit radices;... erit folium ejus viride... nec cessabit a ferendo fructum" (Jeremias 17:8);

Juxta fluvium exeuntem e Domo Dei" ascendit super ripa hinc et hinc arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario exeunt; unde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicamentum" (Ezechiel 47:12);

"In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni) hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim, per mensem quemvis reddens fructum suum, et folia arboris ad sanitatem gentium" (Apoc. 22 [1,] 2);

"Beatus vir, ... cujus in lege beneplacitum;... erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, et folium non decidit" (Psalm. 1 (1, 2,) 3);

"Ne timete, ... quia arbor feret fructum, ficus atque vitis dabit vim suam" (Joel 2:22);

"Saturantur arbores Jehovae, cedri Libani quas plantavit" (Psalmuss 104:16);

"Laudate Jehovam arbores fructus, et omnes cedri" (Psalm. 148:7, 9).

[6] Quia "fructus" significabant bona vitae apud hominem, ideo in Ecclesia Israelitica, quae erat ecclesia repraesentativa, mandatum fuit ut fructus arborum, sicut ipsi homines, circumciderentur; de quibus ita legitur:

Fructus arboris inservient esui praeputiabitur in Terra Canaan, "et erunt praeputiati tribus annis;... et anno quarto erit omnis fructus sanctus, laudes Jehovae; quinto autem comedentur" (Leviticus 19:23-25).

Quia "fructus arboris" significabant bona vitae, ideo etiam mandatum est,

Ut in Festo Tabernaculorum acciperent fructus arboris honoris, et ramos, ac laetarentur coram Jehovah, et sic feriarentur festum (Leviticus 23:40, 41);

per "tabernacula" enim significabantur bona amoris caelestis, et inde sanctus cultus (n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 2 4391, 10545); et per "Festum Tabernaculorum" significabatur implantatio illius boni seu amoris (n. 9296). Quia "fructus" significabant bona amoris, quae sunt bona vitae, ideo

Inter benedictiones erat, quod arbor agri daret fructum suum; et inter maledictiones quod non daret fructum (Levit. 26:4, 20 3 ).

Et ideo quoque vetitum fuit, cum obsideretur aliqua urbs,

Ne securim mitterent in aliquam arborem fructus boni (Deuteronomius 20:19, 20).

Ex his nunc constare potest quod per "fructus" significentur bona amoris, seu quod idem, bona vitae, quae etiam "opera" vocantur; ut quoque in his locis apud Evangelistas:

"Securis ad radicem arboris jacet; omnis arbor non faciens fructum. bonum exscindetur et in ignem conjicietur" (Matthaeus 3:10; 7:16-21);

"Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem putrem et fructum putrem; ex fructu enim cognoscitur arbor" (Matthaeus 12:33; Luca 6:43, 44);

"Omnis palmes non ferens fructum, 4 auferetur, omnis autem fructum ferens putabitur, ut plus fructus ferat" (Johannes 15:2-8);

"Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Ecce tribus annis venio quaerens fructum ex ficu et non invenio; exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet?" ( 5 Luc. 13:6-9);

"Jesus vidit ficum juxta viam; venit ad illam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum; dixit, Nunquam ex te fructus erit; et arefacta est statim ficus" (Matthaeus 21:19; Marcus 11:13, 14, 20);

"ficus" significat naturalem hominem et ejus interiora, et "fructus" bona ejus (n. 217, 4231, 5113); "folia" autem significant cognitiones (n. 885): inde patet, quid significatur per quod ficus arefacta sit quia Dominus in ea solum folia invenit, et non fructus. Haec omnia allata sunt ut sciatur quid significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei", quod nempe bonum amoris procedens a Domino, et inde gaudium caeleste.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2343

学习本章节

  
/10837  
  

2343. ‘Et comederunt’: quod significet appropriationem, constat a significatione ‘comedere’ quod sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua prius n. 2187. Ex dictis nunc et explicatis constare potest quomodo illa quae in versu praecedente et in hoc continentur, se in sensu interno habent et cohaerent, ex eo quod per ‘angelos’ significetur Divinum Humanum et Sanctum procedens Dominum; per ‘declinare ad eum’ mansionem habere; per ‘venire ad domum ejus’ confirmari in bonos; per ‘facere convivium’ cohabitare; per ‘azyma coquere’ purificari; et per ‘comedere’ appropriari; inde qualis sit series rerum in sensu interno, patet, tametsi nihil prorsus ejus apparet in sensu historico;

[2] talis est ordo et series in omnibus et singulis Verbi, sed ipsa series non potest elucescere qualis est, in explicatione singularum vocum, inde enim ut discreta apparent, et dissipatur continuum sensus, sed cum omnia simul spectantur una idea, aut percipiuntur uno intuitu cogitationis, sicut fit apud illos qui in sensu interno sunt, et simul in luce caelesti a Domino; apud hos sistitur in illis verbis videndus integer processus reformationis ac regenerationis eorum qui fiunt homines Ecclesiae hic per ‘Lotum’ repraesentati; nempe quod primum percipiant aliquid tentationis, sed cum persistunt et vincunt, quod Dominus mansionem apud eos habeat, et confirmet eos in bono, introducat eos ad Se in regnum Suum, et cum iis cohabitet, ac ibi eos purificet et perficiat, et simul appropriet iis bona et felicia, et hoc per Divinum Humanum et Sanctum procedens Ipsius.

[3] Quod a solo Domino omnis regeneratio seu nova vita, proinde salus, notum quidem est in Ecclesia, sed a paucis creditur; quod non credatur, est causa quia non in bono charitatis sunt; qui non in hoc sunt, illis tam impossibile est hoc credere quam est camelo intrare per foramen acus, nam bonum charitatis est ipsa humus seminum fidei; verum et bonum concordant, sed verum et malum nusquam; sunt contrariae indolis, et aversatur unum alterum, quare quantum homo est in bono, tantum potest esse in vero, seu quantum in charitate, tantum in fide, cumprimis in hoc principali fidei, quod a Domino omnis salus;

[4] quod hoc principale fidei sit, constat a pluribus in Verbo:

ut apud Johannem, Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam, 3:16:

apud eundem,

Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, 3:36:

apud eundem,

Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum Quem misit Pater, 6:29:

apud eundem,

Haec est voluntas Ipsius, Qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitem illum in extremo die, 6:40:

apud eundem,

Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, 8:24:

apud eundem,

Ego sum resurrectio et vita, qui credit in Me, etsi moriatur, vivet; omnis vero qui vivit, et credit in Me, non morietur in aeternum, 11:25, 26.

[5] Quod nemo credere possit in Dominum nisi in bono sit, hoc est, quod nullus 1 possit habere fidem nisi sit in charitate, constat etiam apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, 1:12, 13

et apud eundem,

Ego sum vitis, vos palmites, qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejectus est foras sicut palmes, et arefactus:... quemadmodum amavit Me Pater, ita Ego amavi vos, manete in amore Meo; ... hoc est mandatum Meum, ut ametis vos invicem, sicut amavi vos, 15:5, 6, 9, 12.

[6] Ex his constare potest quod amor in Dominum et charitas erga proximum sit vita fidei: qui autem in malo sunt, hoc est, in vita mali, quod nusquam credere possint quod a Domino omnis salus [sit, ] constare mihi potuit ab illis qui e Christiano orbe in alteram vitam venerunt, etiam ex illis qui in vita corporis secundum doctrinale fidei ore fassi [sunt], immo docuerunt, quod absque Domino nulla salus, et tamen vitam mali egerunt; illi cum modo nominatus est Dominus, ilico oppleverunt sphaeram meris scandalis; nam quod solum cogitant in altera vita, appercipitur, et diffundit a se sphaeram, in qua se manifestat quali fide sunt, videatur n. 1394:

[7] apud eosdem cum modo nominatus amor seu charitas, perceptum ab illis sicut tenebricosum quoddam, et simul grumosum, ex amore quodam spurco, quod talis naturae erat ut exstingueret, suffocaret et perverteret omne perceptivum amoris in Dominum et charitatis erga proximum; talis est fides hodie quam dicunt salvare absque bonis charitatis:

[8] iidem quoque interrogati quam fidem habuerint, cum non illam quam in vita corporis fassi, dixerunt, 2 (nam celare quod cogitat, in altera vita nemo potest:) quod crediderint in Deum Creatorem universi; sed explorati num ita esset, et compertum [est] quod non in aliquem Deum crediderint, sed cogitaverint omnia naturae esse, ac vana quaecumque de vita aeterna dicta sunt; talis fides est omnium illorum intra Ecclesiam qui non credunt in Dominum, sed dicunt se credere in Deum Creatorem universi; aliunde enim non influere potest verum quam a Domino, nec potest verum inseminari quam in bono quod a Domino.

[9] Quod Humanum Divinum et Sanctum procedens Domini sit, per quod et ex quo vita et salus, scitur manifeste a verbis Sacrae Cenae, ‘Hoc est corpus Meum, hic est sanguis Meus’, quod est Divinum Humanum Domini, et quod inde sit omne Sanctum, constat; sive dicas Divinum Humanum, sive Corpus, sive Carnem, sive Panem, sive Divinum Amorem, idem est; Divinum enim Humanum Domini est purus Amor, et Sanctum est solius amoris, at Sanctum fidei est inde.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The parentheses are omitted in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.