圣经文本

 

Judicum第3章:15

学习

       

15 Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#458

学习本章节

  
/1232  
  

458. "Et palmae in manibus eorum." - Quod significet in bono vitae secundum illa, constat ex significatione "palmae", quod sit bonum veri seu bonum spirituale (de qua sequitur); et ex significatione "manuum", quod sint potentia, et inde omne posse apud hominem (de qua supra, n. 72, 79); inde per quod "palmae essent in manibus eorum" significatur quod bonum veri esset in illis, seu quod illi essent in bono veri. Bonum veri, quando est apud aliquem, est bonum vitae, nam verum fit bonum per vitam secundum illud; antea verum non est bonum apud aliquem. Verum enim quando solum est in memoria et inde cogitatione non est bonum, sed fit bonum cum venit in voluntatem et inde in actum: ipsa enim voluntas transformat verum in bonum; quod constare potest ex eo quod quicquid homo vult hoc bonum vocet, et quicquid homo cogitat hoc verum vocet. Voluntas enim interior hominis, quae est voluntas ejus spiritus, est receptaculum amoris ejus; nam quod homo ex spiritu amat hoc vult, et quod inde vult hoc facit; quare verum quod voluntatis ejus est, hoc quoque amoris ejus est, et quicquid est amoris hoc vocatur bonum. Ex his patet quomodo bonum apud hominem formatur per vera, et quod omne bonum, quod est bonum apud hominem, sit bonum vitae. Creditur quod bonum etiam sit cogitationis, tametsi non voluntatis, quoniam homo cogitare potest quod id aut illud sit bonum; sed usque non est bonum ibi sed est verum: cogitare quod bonum sit, est verum; et quoque refertur inter vera quod sciat et inde cogitet quod sit bonum; at si verum illud in cogitatione amatur eo usque ut velit illud et ex velle faciat illud, tunc quia est amoris, fit bonum.

[2] Hoc illustrari potest ab hoc exemplo: fuerunt spiritus qui in vita corporis crediderunt charitatem esse essentiale ecclesiae, et inde essentiale ad salutem, et non fidem solam; et tamen iidem non vixerunt vitam charitatis, solum enim cogitarunt et statuerunt ita esse: sed dictum est illis quod solum cogitare et inde credere quod charitas salvet, sit simile ac credere quod sola fides salvet, si homo non velit et faciat; quare rejecti sunt. Inde patuit quod modo cogitare bonum, et non velle et facere id, non sit bonum apud aliquem: simile foret si homo nosset ipsa vera et bona, et ex sola cogitatione contestaretur illa, si non dat vitam illis per velle et facere. Haec dicta sunt ut sciatur quod bonum veri seu bonum spirituale, quando est in aliquo, sit bonum vitae; hoc itaque est quod per "palmas in manibus" significatur.

[3] Quoniam per "palmas" significabatur bonum spirituale, ideo in templo a Salomone aedificato praeter alia etiam sculptae erant palmae; secundum haec in Libro Primo Regnum,

Salomo "omnes parietes domus in circuitu sculpsit aperturis cheruborum et palmarum et aperturis florum, introrsum et extrorsum;".tum super binis foribus (6:29, 32):

per "parietes domus" significantur ultima caeli et ecclesiae; ultima sunt effectus qui procedunt ex interioribus, et per "fores" significatur introitus ad caelum et ad ecclesiam; per "cherubos" super illas significatur bonum caeleste, quod est bonum intimi caeli; per "palmas" bonum spirituale, quod est bonum secundi caeli; et per "flores" bonum spirituale naturale, quod est bonum ultimi caeli; ita per illa tria significantur bona trium caelorum in suo ordine: in supremo autem sensu per "cherubos" significatur Divina Domini providentia et quoque custodia, per "palmas" Divina Domini sapientia, et per "flores" Divina Ipsius intelligentia; Divinum enim Bonum unitum Divino Vero procedens a Domino in tertio seu intimo caelo recipitur ut Divina providentia, in secundo seu medio caelo ut Divina sapientia, et in primo seu ultimo caelo ut Divina intelligentia.

[4] Similia per "cherubos" et "palmas" in novo templo 1 significantur apud Ezechielem,

In novo templo facti sunt cherubi et palmae, ita ut palma inter cherubum et cherubum, et duae facies cherubo, .... a terra usque ad super ostium. cherubi et palmae facti super parietibus et super valvis (41:18-20, 25, 26):

per "novum templum" ibi significatur nova ecclesia a Domino instauranda cum venturus est in mundum, nam per descriptionem novae urbis, novi templi et novae terrae ibi significantur omnia novae ecclesiae et inde novi caeli, quae descripta sunt ibi per meras correspondentias.

Quoniam per "Festum Tabernaculorum" significabatur implantatio boni per vera, ideo mandatum est ut

Tunc acciperent fructum arboris honoris, spathas palmarum, ramum arboris densae, et salices torrentis, et laetarentur coram Jehovah septem diebus (Leviticus 23:39, 40):

per "fructum arboris honoris" significatur bonum caeleste; per "palmas" bonum spirituale seu bonum veri; per" ramum arboris densae" verum scientificum cum ejus bono; et per "salices torrentis" vera et bona infima naturalis hominis, quae sunt sensualium externorum: ita per quatuor illa significantur omnia bona et vera in suo ordine a primis ad ultima apud hominem.

[5] Quia "palmae" significabant bonum spirituale, et ex bono spirituali est omne gaudium cordis, nam bonum spirituale est ipsa affectio seu amor veri spiritualis, ideo per "palmas in manibus" olim testabantur gaudium cordis sui, et quoque quod ex bono agerent. Hoc significatum est per quod

Multi, qui venerunt ad festum, cum audirent quod Veniret Jesus ad Hierosolymam, sumpserint termites palmarum, et iverint obviam Ipsi, et clamaverint, Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis (Johannes 12:12, 13).

[6] "Palma" etiam significat bonum spirituale seu bonum veri in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Justus sicut palma florebit, sicut cedrus in Libano crescet; plantati in domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabunt" (Psalmuss 92:13, 14 [B.A. 12, 13]):

"justus" significat illos qui in bono sunt; nam per "justos" in Verbo intelliguntur qui in bono amoris sunt, et per "sanctos" qui in veris ex illo bono (videatur supra, n. 204): inde est quod de justo dicatur quod "sicut palma florebit", et quod "sicut cedrus in Libano crescet"; nam fructificatio boni apud illum intelligitur per "sicut palma florebit", et multiplicatio veri inde per "sicut cedrus in Libano crescet", "palma" enim significat bonum spirituale, "cedrus" verum illius boni, et "Libanus" ecclesiam spiritualem: per "domum Jehovae" in qua plantati, et per "atria in quibus germinabunt, significatur caelum et ecclesia, per "domum Jehovae" ecclesia interna, et per "atria" ecclesia externa; plantatio fit in interioribus hominis ubi bonum amoris et charitatis; ac germinatio fit in exterioribus hominis ubi bonum vitae.

[7] Apud Joelem,

"Vitis exaruit, et ficus languet, malus punica, etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt, exaruit gaudium de filiis hominis" (1:12):

per haec describitur desolatio veri et boni in ecclesia, et inde omnis gaudii cordis, hoc est, gaudii spiritualis; "vitis" enim significat bonum et verum spirituale ecclesiae, "ficus" bonum et verum naturale inde, et "malus punica" verum et bonum sensuale, quod est ultimum naturalis; "palma." significat gaudium cordis ex bono spirituali, et "malus" ex bono naturali inde; per "arbores agri quae exsiccatae" significantur perceptiones boni et cognitiones veri, quod nullae; et quia gaudium spirituale et naturale inde per "palmam" et "malum" significantur, ideo etiam dicitur, "Exaruit gaudium de filiis hominis"; per "filios hominis" in Verbo intelliguntur qui in veris ex bono sunt, et per "gaudium" significatur gaudium spirituale, quod unice est ex bono per vera. Quis non videre potest quod hic non intelligantur vitis, ficus, malus punica, palma, malus et arbores agri? Quid hoc foret in Verbo et quid ad ecclesiam, si illae arbores exaruerint et exsiccatae fuerint.

[8] Apud Jeremiam,

Lignum de silva excidit, et opus manuum fabri per securim; argento et auro exornat illud, clavis et malleis firmat illa, ut non vacillet; sicut palma solidum illa" (10:3-5):

per haec describitur bonum naturale separatum a spirituali, quod est bonum ex proprio; at in se spectatum non est bonum, sed jucundum cupidinis imprimis ex amore sui et mundi, quod sentitur sicut bonum: quomodo homo id format apud se ut appareat sicut bonum et persuadeat quod sit bonum, describitur per "lignum quod de silva excidit", et per "opus manuum fabri per securim"; "lignum" significat bonum, hic tale bonum; "silva" significat naturale, hic naturale separatum a spirituale; "opus manuum fabri per securim" significat id ex proprio et ex propria intelligentia: confirmatio ejus per vera et bona ex Verbo, quae sic falsificat, describitur per "argento et auro exornat illud"; "argentum" est verum inde et "aurum" est bonum inde: cohaerentia facta per confirmationes ex proprio, describitur per "clavis et malleis firmat illa ut non vacillet": apparentia inde sicut bonum formatum per vera significatur per "sicut palma solidum illa."

[9] Apud Mosen,

"Venerunt in Elim, et ibi duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae, et castrametati sunt ibi juxta aquas" (Exodus 15:27; Numeri 33:9):

haec historica etiam sensum spiritualem continent, in omnibus enim historicis Verbi etiam ille sensus inest: hic per "venerunt in Elim" significatur status illustrationis et affectionis, ita consolationis post tentationes; per "duodecim fontes aquarum" significatur quod tunc illis vera in omni copia; per "septuaginta palmas" significatur quod illis bona veri similiter; et per quod "castrametati sint juxta aquas" significatur quod post tentationes ordinata sint vera per bonum. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 8366 ad 8370.)

[10] Quoniam "Jericho" significat bonum veri, ideo

Urbs illa dicta fuit "urbs palmarum" (Deuteronomius 34:3; Judicum 1:16; 3:13):

omnia enim nomina locorum et urbium in Verbo significant talia quae sunt caeli et ecclesiae, quae spiritualia vocantur, et "Jericho" bonum veri. Quoniam id per "Jericho" significatur, ideo Dominus in Parabola de Samarita dixit

Quod descenderit a Hierosolyma in Jericho (Luca 10:30):

per quod significatur quod per vera ad bonum, nam per "Hierosolymam" significatur verum doctrinae, ac per "Jericho" bonum veri, quod est bonum vitae, quod etiam praestitit vulnerato a latronibus.

[11] Et quia "Jericho" id bonum significabat,

Ideo Josua cum esset in Jerichunte, Vidit Virum stantem, cujus in manu gladius evaginatus, qui dixit Josuae, "Exue calceum tuum desuper pede tuo in loco super quo stas, quia sanctus ille; quod et fecit Josua" (Jos. 5 [13,] 15):

Et ideo postquam filii Israelis ceperunt Jericho per arcae circumductionem, "argentum et aurum, ac vasa aeris et ferri" ibi inventa "dederunt in thesaurum domus Jehovae" (Joshua 6:24)

ex quibus patet unde est quod Jericho dicta sit "urbs palmarum."

[12] Praeterea in mundo spirituali in paradisis ubi sunt angeli qui in bono spirituali seu in bono veri sunt, apparent multa copia palmae; ex quo patuit etiam quod "palma" significet bonum veri: omnia enim quae in illo mundo apparent, sunt repraesentativa status vitae et affectionum, ita boni et veri quae apud angelos.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#204

学习本章节

  
/1232  
  

204. "Haec dicit Sanctus Verus." - Quod significet a quo illa fides, constat ex significatione "Sancti Veri", cum de Domino, quod sit a quo charitas et fides; "Sanctus" dicitur quod ab Ipso charitas, et "Verus" quod ab Ipso fides. Quod Dominus dicatur "Sanctus" quia ab Ipso charitas, et quod inde "sanctum" in Verbo dicatur de charitate et inde fide, videbitur mox; quod autem Dominus dicatur "Verus" quia ab Ipso fides, et quod inde "verum" in Verbo dicatur de fide, est quia omne verum est fidei, hoc enim "verum" dicitur quod creditur; cetera non sunt fidei quia non creduntur: sed quia hic agitur de fide charitatis, aliquid primum dicetur de fide et ejus quali.

[2] Est fides spiritualis, et est fides mere naturalis. Fides spiritualis est omnis ex charitate, et est in sua essentia charitas. Charitas seu amor erga proximum, est amare verum, sincerum et justum, et ex velle facere illa; proximus enim in spirituali sensu non est unusquisque homo, sed est id quod est apud hominem: si hoc sit verum, sincerum et justum, et homo ex illis amatur, tunc amatur proximus. Quod hoc per charitatem in spirituali sensu intelligatur, quisque potest scire si modo reflectat. Unusquisque amat alterum non propter personam, sed propter id quod est apud illum; inde est omnis amicitia, omnis favor, et omnis honor. Ex eo sequitur, quod amare homines ex vero, sincero et justo, quae apud illos, sit amor spiritualis; nam verum, sincerum et justum spiritualia sunt, sunt enim e caelo a Domino: nemo enim aliquod bonum, quod bonum in se est, cogitat, vult, et facit, sed omne a Domino; ac verum, sincerum et justum sunt bona quae in se bona sunt, cum a Domino. Haec nunc sunt proximus in spirituali sensu; inde patet quid intelligitur in eo sensu per amare proximum seu per charitatem. Fides spiritualis inde est, nam omne quod amatur hoc dicitur verum cum cogitatur: quod ita sit, etiam quisque scire potest si reflectit, quisque enim confirmat id quod amat per plura in cogitatione, et omnia, per quae confirmat, vocat vera; non aliunde est alicui verum. Inde sequitur quod qualis amor apud hominem est, talia ei vera sint; proinde quod si amor spiritualis est apud eum, etiam vera sint spiritualia, haec enim unum agunt cum ejus amore. Omnia vera in uno complexu, quia creduntur, vocantur fides. Inde patet quod fides spiritualis in sua essentia sit charitas. Haec de fide spirituali.

[3] Fides autem mere naturalis, non est fides ecclesiae, tametsi fides vocatur, sed est modo scientia. Causa quod non sit fides ecclesiae, est quia non procedit ex amore erga proximum seu charitate, quae est ipsum spirituale ex quo fides, sed ex amore quodam naturali qui se refert vel ad amorem sui vel ad amorem mundi; et quicquid ex his amoribus procedit, est naturale. Amor format spiritum hominis; nam homo quoad spiritum est prorsus sicut ejus amor; inde cogitat, inde vult, et inde facit: quapropter non aliud verum facit suae fidei quam quod est amoris ejus; et verum quod est amoris sui aut mundi, est mere naturale, quia venit ex homine et ex mundo, et non ex Domino et e caelo; amat enim verum non ex amore veri, sed ex amore honoris, lucri et famae, cui servit; et quia verum tale est, etiam fides talis est. Inde est quod haec fides non sit fides veri ecclesiae, seu fides in spirituali sensu, sed in naturali, quae est scientia. Quapropter etiam, quia nihil ejus est in spiritu hominis, sed modo in ejus memoria una cum aliis rebus mundi, ideo etiam post mortem dissipatur: id enim solum apud hominem post mortem manet quod est ejus amoris; nam ut dictum est, amor format spiritum hominis, et homo quoad spiritum est prorsus qualis ejus amor. (Reliqua de charitate et inde fide videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi agitur De Charitate et Fide, n. 84-106 et 108-122; et in opusculo De Ultimo Judicio 33-39, ubi ostenditur quod nulla fides sit ubi non charitas.)

[4] Quod "sanctum" in Verbo dicatur de Divino Vero, et inde de charitate et ejus fide, constat a locis ibi ubi nominatur. Sunt duo quae procedunt a Domino ac recipiuntur ab angelis, Divinum Bonum et Divinum Verum. Haec duo unita procedunt a Domino, sed ab angelis recipiuntur varie: quidam recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, et quidam recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum; illi qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, constituunt regnum caeleste Domini et dicuntur angeli caelestes, ac in Verbo vocantur "justi"; at illi qui recipiunt plus Divinum Verum quam Divinum Bonum, constituunt regnum spirituale Domini, ac dicuntur angeli spirituales, et in Verbo vocantur "sancti": (de binis illis regnis et de angelis eorum videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28): inde est quod per "justum" et "justitiam" in Verbo intelligatur Divinum Bonum et quod inde procedit; ac quod per "sanctum" et "sanctitatem" intelligatur Divinum Verum et quod inde procedit. Ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per "justificari" et quid per "sanctificari":

- Ut in Apocalypsi,

"Qui justus est justificetur adhuc, qui sanctus est sanctificetur adhuc" (22:11);

et apud Lucam,

"Ad serviendum Ipsi.... in sanctitate et justitia" (1:74 [, 75]).

[5] Quia Divinum Verum procedens a Domino intelligitur per "sanctum", ideo Dominus in Verbo vocatur "Sanctus", "Sanctus Dei", "Sanctus Israelis", "Sanctus Jacobi"; et quoque inde est quod angeli dicantur "sancti", et quoque prophetae et apostoli; et inde est quod Hierosolyma dicatur "sancta." Quod Dominus dicatur "Sanctus", "Sanctus Dei", "Sanctus Israelis", et "Sanctus Jacobi", Videatur Esaias 29:23; 31:1; cap. 1 40:25; 41:14, 16; 43:3; 49:7: Daniel 4:10 [B.A. 13); cap. Daniel 9:24; Marcus 1:24; Luca 4:34; et quoque "Rex sanctorum" in Apocalypsi,

"Justae et verae sunt viae tuae, Rex sanctorum" (15:3):

quod Dominus dicatur "Sanctus", "Sanctus Dei", "Sanctus Israelis", et "Sanctus Jacobi", est quia solus est sanctus, et nemo alius; quod etiam dicitur in Apocalypsi,

"Quis non timebit Te Domine, et glorificabit nomen tuum? quia solus sanctus es" (15:4).

[6] Quod angeli, prophetae et apostoli dicantur "sancti", est quia per illos in sensu spirituali intelligitur Divinum Verum; et quod Hierosolyma dicatur "civitas sancta", est quia per illam in sensu spirituali intelligitur ecclesia quoad doctrinam veri. Quod angeli in Verbo dicantur "sancti", videatur Matthaeus 25:31; Marcus 8:38; Luca 9:26; quod prophetae, Marcus 6:20; Luca 1:70; Apocalypsis 18:20; quod apostoli, Apocalypsis 18:20; et quod Hierosolyma dicatur "sancta civitas", Esaias 48:2; 66:20, 22; Daniel 9:24; Matthaeus 27:53; Apocalypsis 21:2, 10. (Quod per "angelos" in Verbo intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra, n. 130, 200; quod similiter per "prophetas", in Arcanis Caelestibus, n. 2534, 7269; tum per "apostolos", supra, n. 100; quod per "Hierosolymam" in Verbo intelligatur ecclesia quoad doctrinam veri, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 6.) Ex his constare potest unde est quod Divinum Verum procedens a Domino dicatur "Spiritus veritatis" et "Spiritus Sanctus" (videatur supra, n. 183(b)); tum quod caelum dicatur "habitaculum sanctitatis", Esai. 63:15 2 ; Deuteronomius 26:15 et quod ecclesia dicatur "sanctuarium", Jeremias 17:12; Threni 2:7; Psalmuss 68:36 [B.A. 35).

[7] Quod "sanctum" dicatur de Divino Vero, patet a sequentibus his locis:

– Apud Johannem,

Jesus orans dixit, Pater, "sanctifica illos in veritate tua, Verbum tuum veritas est;.... et pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate" (17:17, 19 3 );

hic "sanctificari" manifeste dicitur de veritate, et "sanctificati" de illis qui Divinum Verum a Domino recipiunt.

Apud Mosen,

"Jehovah de Sinai venit, .... ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis Legis illis; etiam qui amat populos, in tua manu omnes sancti ejus, et illi prosternuntur ad pedem tuum; accipiet de verbis tuis" (Deut. 33 [2,] 3);

"Sinai" significat caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et lato; "myriades sanctitatis" significant Divina vera; "Lex" significat in sensu stricto decem praecepta Decalogi, et in lato totum Verbum, quod est Divinum Verum; "populi" dicuntur in Verbo qui in veris sunt, et qui ex illis in veris sunt, dicuntur "sancti"; "prosterni ad pedem tuum", et "accipere de verbis tuis", est sancte recipere Divinum Verum in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae, et inde instrui: ex his sciri potest quid singula in Prophetico illo in sensu spirituali significant.

(Quod "Sinai" in Verbo significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et lato, videatur n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420.

Quod "Lex" significet in sensu stricto decem praecepta Decalogi, et in lato totum Verbum, n. 6206, 3382, 6752, 4 7463.

Quod "populi" dicantur illi qui in veris sunt, et "gentes" qui in bonis, n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 6451, 5 6465, 7207, 10288.

Quod "pes", "locus pedum", et "scabellum pedum", cum de Domino, significant Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in littera, n. 9406.) Inde patet quod "myriades sanctitatis" sint Divina vera, et quod "sancti" ibi dicantur qui in Divinis veris sunt.

[8] Apud Mosen,

"Loquere ad universam concionem filiorum Israelis, et dic ad eos, Sancti eritis, quia sanctus Ego Jehovah" (Deus) Israelis (Leviticus 19:2):

agitur in eo capite de statutis, judiciis et praeceptis, quae observaturi erant; et quia per illa significantur Divina vera, ideo dicitur quod "sancti" erunt: etiam per "Israelem" significatur ecclesia spiritualis, quae est quae in Divinis veris; inde dicitur "Sanctus Ego Jehovah" (Deus) Israelis.

Apud eundem,

"Sanctificabitis vos, et eritis sancti, .... et observabitis statuta mea, ut faciatis ea" (Leviticus 20:7, 8);

etiam ibi agitur de statutis, judiciis et praeceptis, quae observaturi sunt.

Apud eundem,

Si fecerint statuta et judicia, erit "populus sanctus Jehovae" (Deuteronomius 26:15, 16, 19);

apud Davidem,

"Saturabimur bono domus tuae, sancto templi tui" (Psalmuss 65:5 [B.A. 4]);

dicitur "saturari bono domus Jehovae" et "sancto templi Ipsius", quia "domus Dei" in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum Bonum, ac "templum" quoad Divinum Verum (videatur n. 3720).

Apud Sachariam,

"In die illo erit super tintinnabulis equorum, sanctitas Jehovae" (14:20);

agitur ibi de instauratione novae ecclesiae, et per "tintinnabula" significantur scientifica vera ex intellectuali.

(Quod "tintinnabula" significent illa vera, videatur n. 9921, 9926; et quod "equus" significet intellectuale, in opusculo De Equo Albo 1-4.)

[9] Ex his constare potest quid repraesentabat et significabat,

Quod in cidari, quae super capite Aharonis, poneretur bractea, cui insculptum "Sanctitas Jehovae" (Exodus 28:36-38; 39:30, 31);

"cidaris" enim significabat sapientiam quae est Divini Veri (videatur n. 9827, 9949): tum quoque quid repraesentabat et significabat,

Quod ungerentur oleo Aharon, filii, vestes eorum, altare, tabernaculum, cum singulis ibi, et sic "sanctificarentur" (Exodus 29:1-36; cap. 6 30:22-30; Leviticus 8:1 ad fin. );

"oleum" enim significabat Divinum Bonum Divini Amoris, et "sanctificatio" Divinum procedens; nam Divinum Bonum est quod sanctificat, ac Divinum Verum est quod inde est sanctum.

[10] Quod "sanctum" dicatur de charitate, constare potest ex illis quae supra de angelis caeli dicta sunt, quod nempe sint qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, et quod sint qui plus recipiunt Divinum Verum quam Divinum Bonum: qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, illi constituunt regnum caeleste Domini, qui sunt qui in amore in Dominum, et quia in amore in Dominum sunt Vocantur "justi"; at qui plus recipiunt Divinum Verum quam Divinum Bonum, illi constituunt regnum spirituale Domini, qui sunt qui in charitate erga proximum; hi quia in charitate erga proximum sunt, dicuntur "sancti." (Quod duo amores sint qui faciunt caelum, nempe amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas, et quod inde caeli distincti in duo regna, nempe in regnum caeleste et in regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno 13-19 et n. 20-28.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/1232