圣经文本

 

Hoschea第4章:19

学习

       

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

来自斯威登堡的著作

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma#78

学习本章节

  
/114  
  

78. Quod per "adulterari" etiam intelligatur obscena facere, lasciva loqui, et spurca cogitare, constat a Domini verbis apud Matthaeum:

"Audivistis quod veteribus dictum sit, Non adulteraberis: Ego vero dico vobis, quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo" (5:27-28).

  
/114  
  

来自斯威登堡的著作

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino#63

学习本章节

  
/65  
  

63. Per "civitatem sanctam Hierosolymam" intelligitur nova illa ecclesia quoad doctrinam; quare illa visa a Deo e caelo descendens, nam doctrina genuini veri non aliunde venit quam per caelum a Domino. Quia ecclesia quoad doctrinam per "civitatem Novam Hierosolymam" intelligitur, ideo dicitur,

"Parata sicut Sponsa ornata Marito suo" (vers. 2):

Et postea,

"Venit ad me unus de septem angelis,... et locutus mecum, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem: et abstulit me in spiritu super montem... altum, et ostendit mihi civitatem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e caelo a Deo" (vers. 9-10, in eodem capite).

Quod per "Sponsam" et "Uxorem" intelligatur ecclesia, cum per "Dominum" Sponsus et Maritus, 1 notum est. Ecclesia Sponsa est quando vult Dominum recipere, at Uxor quando recepit. Quod Dominus per "Maritum" ibi intelligatur, patet; nam dicitur, "Sponsa Agni Uxor."

脚注:

1. "per Dominum Sponsus et Maritus:"--sic editio princeps. Forte est legendum:--per "Sponsum" et "Maritum" intelligitur Dominus."

  
/65