圣经文本

 

Hoschea第14章

学习

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

来自斯威登堡的著作

 

Dicta Probantia#100

  
/101  
  

100. REDEMPTIO. SECTIO 19.7

Jehovah Petra mea, et Redemptor mi, Psalm. 19:14.

Sit meditatio cordis mei coram Te, o Jehovah Petra mea et Redemptor mi, Ps. 19:14.

Jehovah redime [me,] et miserere mei, Ps. 26:11.

Redemisti me Jehovah, Deus veritatis, Ps. 31:5.

Redimet Jehovah animam servorum suorum, Psalm. 34:22.

Surge in auxilium nobis, redime nos propter misericordiam tuam, Ps. 44:26.

Frater non redimendo redimet virum; verum Deus redimet animam meam e manu Inferni, Ps. 49:8, 16.

Jehovah redimet cum pace animam meam, Ps. 55:19.

Jehovah appropinqua ad animam meam, libera eam, ab inimicis meis redime me, Ps. 69:19.

Canam Tibi, et anima [mea,] quam redemisti, Ps. 71:23.

Redemisti Tribum haereditatis tuae, Ps. 74:2.

Redemisti brachio populum tuum, Ps. 77:16, ibi in sequentibus agitur de judicio super malos.

Non recordati sunt quod Deus Petra illorum, et Deus excelsus Redemptor eorum, Psalm. 78:35.

Jehovah qui redimit a fovea vitam tuam, Ps. 103:4.

Redemit eos e manu hostis, Ps. 106; ibi de Aegyptiorum interitu in mari Suph.

Redempti Jehovae quos redemit e manu hostis, Psalm. 107:2.

Jehovah redemtionem misit populo suo, Ps. 111:9.

Speret Israel super Jehovah, quia cum Ipso plurimum redemptionis, et Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus, Ps. 130:7, 8.

Porro de Redemptione ex Prophetis, vide Regeneratio.

  
/101  
  

圣经文本

 

Hoschea第6章:4

学习

       

4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.