圣经文本

 

Hoschea第13章:4

学习

       

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

评论

 

311 - The Gate of Heaven, Part 4 of 5

原作者: Jonathan S. Rose

Title: The Gate of Heaven, Pt.4

Topic: The Word

Summary: To align with angels in our reading of the Bible, we need to understand and focus on the oneness of God.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Matthew 28:18-20
Revelation 22:3-4
Isaiah 9:6
John 8:56-58; 10:30; 14:6-11
Matthew 1:20
John 7:37-39; 14:16, 26, 17-18
Revelation 2:7
John 1:1-3, 10
Ephesians 3:9
Colossians 1:15-16
Revelation 4:8, 11
Isaiah 42:8; 44:6, 8, 24; 45:5-6, 14, 21-22; 46:9; 48:11
Hosea 13:4, 14
Revelation 1:1; 22:16, 6

播放视频
Spirit and Life Bible Study broadcast from 7/26/2017. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10548

学习本章节

  
/10837  
  

10548. ‘Et fuit omnis interrogans Jehovam exivit ad tentorium conventus quod extra castra’: quod significet quod omnes instructiones de veris et bonis Ecclesiae et cultus darentur cuique per externum Verbi, remote ab externis in quibus erat gens illa, constat ex significatione ‘interrogare Jehovam’ quod sit instrui de veris et bonis Ecclesiae et cultus, nam omnis interrogatio Jehovae fit propter instructionem de illis, ex significatione ‘tentorii conventus’ quod sit externum Ecclesiae et cultus, de qua mox supra n. 10547, et ex significatione ‘extra castra’ quod sit remotum ab externis in quibus gens illa, de qua etiam supra n. 10546; inde patet quod per quod omnis interrogans Jehovam exiverit ad tentorium conventus quod extra castra, significetur quod omnis instructio de veris et bonis Ecclesiae et cultus daretur per externum Verbi, remote ab externis in quibus erat gens illa.

[2] Dicitur per externum Verbi, quia omnis instructio de veris et bonis fidei et amoris quae faciunt Ecclesiam, et ingrediuntur cultum, inde est, et quia ‘interrogare Dominum’ est consulere Verbum, nam in Verbo est Dominus praesens, est enim Verbum Divinum Verum quod ab Ipso, et apud angelos in suo Divino Vero est, et quoque apud homines Ecclesiae qui recipiunt Ipsum.

[3] Dicitur per externum Verbi, quia in externo Verbi sunt omnia interna simul, ita omnia vera et bona caeli et Ecclesiae, secundum illa quae n. 10547 ostensa sunt; inde est quod in ultimis responsa et revelata, n. 9905, omnia etiam doctrinalia Ecclesiae inservientia 1 cultui dantur per externum Verbi; sed dantur solum illis qui in illustratione sunt a Domino cum legunt Verbum; tunc enim influit lux e caelo in illos per sensum internum, videatur n. 2 9025, 9382, 9409, 9424, 9430, 10105, 10324, 3 10402, 10431.

[4] Quod sit remote ab externis in quibus erat gens Israelitica, est quia externum Verbi apud illam gentem prorsus aliter apparet, et inde aliter explicatur, ut constare potest ex eo quod ibi nihil videant de fide et amore in Dominum, ne quidem de Domino, et de caelo ab Ipso; sed quae vident sunt solum de mundanis et terrestribus, et imprimis de eminentia sua super alios 4 ; causa est quia in externis sunt absque interno; et qui tales, nihil videre possunt ab interno; videre ab interno est e caelo a Domino; ex his patet quod externum Verbi, et inde Ecclesiae et cultus, apud illam gentem remotum sit ab externo 5 Verbi, Ecclesiae, et cultus in se spectato; cultus illius gentis externus describitur nunc in sensu interno usque advers. 11

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts, ac de mundanis et terrestribus.

5. The Manuscript deletes Verbi, and inserts illo.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.