圣经文本

 

Hoschea第13章:2

学习

       

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#1186

学习本章节

  
/1232  
  

1186. "Et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius." - Quod significet quod nulla amplius sapientia, intelligentia et scientia, constat ex significatione "artificis omnis artis", quod sit omne quod intellectus est, inde sapientia, intelligentia et scientia, hae enim intellectus sunt, cujus intimum est sapientia, medium est intelligentia, et ultimum est scientia.

Quod "artifex omnis artis" illa significet, est quia illae sunt dotes intellectus, et dotes ejus significantur per "artes." Quoniam illae per "artes" significantur, ideo in Verbo ubi agitur de constructione Tabernaculi, tum ubi agitur de vestibus Aharonis, quae erant ex auro, hyacinthino, purpura, coccineo dibapho et xylino intertexto,

dicitur quod "facienda sint opere artificis", et alibi "opere excogitationis" (Exodus 26:1, 31 cap. 28:6; 39:8: et alibi):

per illa ex quibus facta sunt, et nunc recensita, significantur illa quae sapientiae; intelligentiae et scientiae sunt: quapropter de Bezaleele et de Oholiabo, qui erant artifices, et illa faciebant, dicitur, quod

Impleti sint sapientia, intelligentia et scientia (Exod 31:3, seq.; cap. 36:1, 2, seq.).

[2] Quod per "artificem" significetur intelligentia ex proprio, constat apud Hoscheam,

"Faciunt sibi fusile ex argento suo, et in intelligentia sua idola, opus artificum totum" (13:2):

per "fusile" et per "idolum" significatur cultus secundum doctrinam quae ex propria intelligentia est; per "argentum" significatur falsum ex quo; inde dicitur quod "in intelligentia faciant sibi idolum, opus artificum totum." Similiter apud Esaiam,

"Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat;.... artificem sapientem quaerit" (40:19, 20);

et apud Jeremiam,

"Argentum extensum ex Tharschish adfertur, ..aurum ex Uphaso, opus artificis et manuum conflatoris, hyacinthinum et..vestis.., opus sapientum tota" (10:3, 9 1 ):

hic et ibi describitur propria intelligentia, ut quoque plurimis in locis alibi, per "idola", "sculptilia" et "fusilia" (videatur [supra,] n. 587 [b] 827 [a]).

[3] (Continuatio.)

Finis, causae mediae, et effectus, vocantur etiam finis principalis, fines intermedii, et finis ultimus; hi vocantur fines, quia finis principalis producit illos, et est omne in illis, et est esse illorum, et anima illorum. Finis principalis est amor voluntatis hominis, fines intermedii sunt amores subordinati, et finis ultimus est amor voluntatis existens sicut in sua effigie. Quia finis principalis est amor voluntatis, sequitur quod fines intermedii, quia sunt amores subordinati, praevideantur, provideantur et producantur per intellectum, et quod finis ultimus sit usus ab amore voluntatis per intellectum praevisus, provisus et productus; omne enim quod amor producit est usus. Haec praemittenda sunt, ut percipiatur res modo dicta, quod eminentia et opulentia possint esse benedictiones, et quoque quod possint esse maledictiones.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

圣经文本

 

1 Samuelis第6章

学习

   

1 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.

2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes : Quid faciemus de arca Domini ? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt :

3 Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini : et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.

4 Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :

5 Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos : quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram : et dabitis Deo Israël gloriam : si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.

6 Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus et Pharao cor suum ? Nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt ?

7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum, et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.

8 Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea, quæ exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus : et dimittite eam ut vadat.

9 Et aspicietis : et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande : sin autem, minime : sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.

10 Fecerunt ergo illi hoc modo : et tollentes duas vaccas, quæ lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.

11 Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam, quæ habebat mures aureos et similitudines anorum.

12 Ibant autem in directum vaccæ per viam, quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes : et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram : sed et satrapæ Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.

13 Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle : et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.

14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.

15 Levitæ autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam, quæ erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitæ obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.

16 Et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa.

17 Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum :

18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quæ erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis.

19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini : et Percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.

20 Et dixerunt viri Bethsamitæ : Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus ? et ad quem ascendet a nobis ?

21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes : Reduxerunt Philisthiim arcam Domini, descendite, et reducite eam ad vos.