圣经文本

 

Hoschea第13章

学习

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1862

学习本章节

  
/10837  
  

1862. ‘Quae transivit inter segmenta illa’: quod significet quod ille divisit illos qui fuerunt ab Ecclesia cum Domino, constare potest ab illis quae dicta sunt supra ad vers. 10 de partitione animalium in medium, quod significaverint parallelismum et correspondentiam quoad caelestia, et quod ‘una pars poneretur obviam alteri’ significaverit Ecclesiam et Dominum, quodque ‘spatium intermedium’ seu interstitium, illud quod inter Dominum et Ecclesiam, seu inter Dominum et hominem Ecclesiae, intercedit, quod est conscientia cui bona et vera per charitatem implantata sunt: quando loco charitatis succedunt odia, et loco bonorum et verorum mala et falsa, tunc nulla conscientia boni et veri, sed spatium hoc medium seu interstitium apparet sicut oppletum ‘furno fumi et facibus ignis’, hoc est, oppletum persuasionibus falsi et odiis quae sunt quae prorsus separant Dominum ab Ecclesia; haec sunt quae significantur per quod ‘ille transiret inter segmenta illa’, principaliter ‘fax ignis’ quae est amor sui, seu quo idem, malum odiorum; quod quoque constare potest apud Jeremiam ubi eadem paene verba, Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod pepigerunt coram Me, vitulum quem conciderunt in duas, et transiverunt inter partes ejus: principes Jehudae, et principes Hierosolymae, eunuchos, et sacerdote et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et dabo eos in manum hostium eorum, et in manum quaerentium animas eorum, et erit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, 34:14, 18-20.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Jeremias第22章

学习

   

1 Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,

2 et dices : Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David : tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.

3 Hæc dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris : et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.

5 Quod si non audieritis verba hæc : in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.

6 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda : Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !

7 Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus : et succident electas cedros tuas, et præcipitabunt in ignem.

8 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?

9 Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos et servierint eis.

10 Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ.

11 Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto : Non revertetur huc amplius,

12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.

13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei :

14 qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.

15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?

16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.

17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

18 Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda : Non plangent eum : Væ, frater ! et væ soror ! Non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !

19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

20 Ascende Libanum, et clama : et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.

21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.

22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.

23 Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis ?

24 Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,

25 et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldæorum :

26 et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.

27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.

28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias ? numquid vas absque omni voluptate ? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt ?

29 Terra, Terra, Terra, audi sermonem Domini.

30 Hæc dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur : nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.