圣经文本

 

Hoschea第13章

学习

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1862

学习本章节

  
/10837  
  

1862. ‘Quae transivit inter segmenta illa’: quod significet quod ille divisit illos qui fuerunt ab Ecclesia cum Domino, constare potest ab illis quae dicta sunt supra ad vers. 10 de partitione animalium in medium, quod significaverint parallelismum et correspondentiam quoad caelestia, et quod ‘una pars poneretur obviam alteri’ significaverit Ecclesiam et Dominum, quodque ‘spatium intermedium’ seu interstitium, illud quod inter Dominum et Ecclesiam, seu inter Dominum et hominem Ecclesiae, intercedit, quod est conscientia cui bona et vera per charitatem implantata sunt: quando loco charitatis succedunt odia, et loco bonorum et verorum mala et falsa, tunc nulla conscientia boni et veri, sed spatium hoc medium seu interstitium apparet sicut oppletum ‘furno fumi et facibus ignis’, hoc est, oppletum persuasionibus falsi et odiis quae sunt quae prorsus separant Dominum ab Ecclesia; haec sunt quae significantur per quod ‘ille transiret inter segmenta illa’, principaliter ‘fax ignis’ quae est amor sui, seu quo idem, malum odiorum; quod quoque constare potest apud Jeremiam ubi eadem paene verba, Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod pepigerunt coram Me, vitulum quem conciderunt in duas, et transiverunt inter partes ejus: principes Jehudae, et principes Hierosolymae, eunuchos, et sacerdote et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et dabo eos in manum hostium eorum, et in manum quaerentium animas eorum, et erit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, 34:14, 18-20.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Jeremias第21章

学习

   

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur, filium Melchiæ, et Sophoniam, filium Maasiæ, sacerdotem, dicens :

2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.

3 Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeciæ :

4 Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego convertam vasa belli, quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldæos, qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus.

5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.

6 Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et bestiæ pestilentia magna morientur.

7 Et post hæc ait Dominus : Dabo Sedeciam, regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur neque parcet, nec miserebitur.

8 Et ad populum hunc dices : Hæc dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis.

9 Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.

10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

11 Et domui regis Juda : Audite verba Domini,

12 domus David : Hæc dicit Dominus : Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.

13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus : qui dicitis : Quis percutiet nos ? et quis ingredietur domos nostras ?

14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus : et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.