圣经文本

 

Genesis第8章:9

学习

       

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#851

学习本章节

  
/10837  
  

851. Quod ‘quieverit arca’ significet regenerationem, constare potest ex eo quod ‘arca’ significet hominem hujus Ecclesiae et omnia quae in illa, quae apud illum hominem, ut prius multis ostensum est; cum itaque arca ‘quiescere’ dicitur, est quod hic homo regeneretur: ex serie sensus litterae quidem involvi videtur, quod per ‘quiescere arcam’ significetur quod fluctuationes post tentationem, de quibus in vers. praec. , cessaverint, sed fluctuationes, quae sunt dubia et obscuritates de veris et bonis, non cessant ita sed diu perstant, ut quoque ex sequentibus constabit; inde constat quod continua alia in sensu interno sint; quae quia arcana, hic licet aperire, nempe quod homo spiritualis, postquam sustinuit tentationes, similiter fiat quies Domini sicut homo caelestis; tum quoque quod similiter fiat septimus, non ‘dies septimus’ ut homo caelestis, sed ‘mensis septimus’; de homine caelesti, quod sit quies Domini seu sabbatum et quod sit septimus dies, videatur n. 84-88; sed quia differentia est inter hominem caelestem et hominem spiritualem, illius quies exprimitur in lingua originali per vocem quae significat sabbatum, hujus autem quies per vocem aliam, ex qua nominatus Noah, qui proprie est quies.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.