圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#848

学习本章节

  
/10837  
  

848. Peractis tentationibus est quasi fluctuatio; et si tentationes spirituales sunt, est fluctuatio inter verum et falsum, quod etiam inde satis manifeste constare potest, quod tentatio sit principium regenerationis; omnis regeneratio ideo est ut homo novam vitam accipiat, seu potius ut vitam, et fiat homo ex nullo homine, seu vivus homo ex mortuo; quare cum vita ejus prior, quae solum est animalis, per tentationes destruitur, tunc non potest aliter quam post tentationem fluctuare inter verum et falsum; verum est novae vitae, falsum est veteris: nisi destruatur prior vita et tale fit, nequaquam semen spirituale potest inseminari, nam nulla est humus. Cum autem prior vita destructa est, et talis fluctuatio, tunc paene nihil scit quid verum et bonum, usque adeo ut vix sciat dari aliquid verum; sicut pro exemplo, cum cogitat de bonis charitatis, seu ut illa vocant, de bonis operibus, annon ex proprio illa possit facere, et in proprio sit meritum, tunc ita in obscuro et tenebroso est, ut cum dicitur ‘ei quod ex semet, seu ex proprio, nemo facere bonum possit, minus aliquid mereri, sed quod omne bonum ex Domino et omne meritum sit Domini, nihil aliud possit quam obstupescere; similiter in omnibus reliquis quae sunt fidei, sed usque obscurum illud seu tenebrosum in quo est, sensim et per gradus illustratur. Regeneratio se prorsus habet, sicut cum homo nascitur infans, tunc in obscurissima vita est, fere nihil novit; quare tunc communia rerum primum influunt, quae per gradus distinctiora fiunt sicut communibus particularia insinuantur, porro particularibus singularia; ita communia a singularibus illustrantur ut sciat non modo quod sint sed etiam qualia sunt: ita se habet cum omni qui emergit ex tentatione spirituali: similis status quoque est eorum in altera vita qui in falsis fuerunt, et vastantur. Hic status vocatur fluctuatio et describitur hic per ‘aquas recedentes eundo et redeundo’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.