圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#847

学习本章节

  
/10837  
  

847. Quod ‘recesserint aquae de super terra, eundo et redeundo’ significent fluctuationes inter verum et falsum, constat ab illis quae dicta sunt, quod nempe ‘aquae diluvii’ seu inundationes, quoad Noahum, significaverint tentationes, et quia hic agitur de primo statu post tentationem, ‘aquae recedentes eundo et redeundo’ non aliud significare possunt quam fluctuationem inter vera et falsa: sed quomodo haec fluctuatio se habet, non sciri potest nisi sciatur quid tentatio; nam qualis tentatio, talis fluctuatio post tentationem; cum tentatio caelestis, tunc fluctuatio est inter bonum et falsum; cum tentatio spiritualis, est fluctuatio inter verum et falsum; cum tentatio naturalis, tunc fluctuatio est inter illa quae sunt cupiditatum et iis contraria; nam tentationes dantur plures, in genere sunt caelestes, spirituales, et naturales, quae minime confundendae sunt: caelestes tentationes non possunt esse nisi apud eos qui in amore in Dominum sunt; spirituales apud eos qui in charitate erga proximum; naturales sunt prorsus distinctae ab illis, nec sunt tentationes sed solum anxietates ex eo quod impugnentur naturales eorum amores, excitatae ab infortuniis, morbis et mala sanguinis et fluidorum corporis temperie. Ex his paucis aliquatenus sciri potest quid tentatio, nempe, angustia et anxietas ex illis quae repugnant amoribus; apud quos amor in Dominum est, quicquid impugnat amorem in Dominum, cruciatum intimum producit; hoc est tentatio caelestis:

apud quos est amor erga proximum, seu charitas, quicquid impugnat hunc amorem, cruciatum conscientiae sistit; hoc est tentatio spiritualis: at vero naturales, quas perplurimi vocant tentationes, et dolores vocant morsus conscientiae, non sunt tentationes, sed modo anxietates ex eo quod amores eorum impugnentur; ut cum praevident et sentiunt se privari honore, bonis mundi, fama, voluptatibus, vita corporis, et similibus; sed usque aliquid boni solent producere: praeterea etiam tentationes dantur apud eos qui in charitate naturali sunt, ita apud haereticos quoscumque, gentiles, idololatras, ex iis quae impugnant eorum fidei vitam, quam caram habent; sed hae sunt angustiae aemulae tentationum spiritualium.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.