圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2842

学习本章节

  
/10837  
  

2842. ‘Et dixit, In Me juravi, dictum Jehovae’: quod significet confirmationem ex Divino irrevocabilem, nempe de illis quae sequuntur, constare potest a significatione ‘dicere, in Me jurare, et dicti Jehovae’ quae omnia involvunt confirmationem, et quidem ex Divino, hoc est, ex Ipso; Divinum nec aliunde quam ex Se Ipso confirmare potest, et quod confirmat, est irrevocabile, quia veritas aeterna; quicquid Jehovah seu Dominus loquitur, est veritas aeterna, Matth. 24:35, nam ex ipso Esse veri 1 venit; at quod juramento quasi confirmet, ut hic, et alibi in Verbo, non ideo est quod magis verum sit, sed est ideo quia ad tales qui non recipiunt verum Divinum nisi ita confirmatum; non enim aliam ideam de Jehovah seu Domino habent quam de homine, qui dicere potest, et mutare, 2 sicut pluries in Verbo legitur, 3 sed in sensu interno id aliter se habet. Quod Jehovah seu Dominus nusquam aliquid juramento confirmet, quisque scire potest, 4 at cum ipsum Divinum Verum, et ejus confirmatio, delabitur ad hominem talem, vertitur in simile juramenti; se habet hoc 5 sicut ignis comedens et fumus qui apparuit super monte Sinai coram oculis populi, cum descendit Jehovah seu Dominus, Exod. 19:18; Deut. 4:11, 12; 5:19-21 [KJV 22-24], gloria Ipsius in caelo, immo ipsa misericordia, ita apparuit coram populo ibi, qui in malo et falso, videatur n. 1861; similiter se habet cum 6 multis quae a Jehovah dicuntur dicta et facta, de quibus in Verbo; inde constare potest quod ‘in Me juravi, dictum Jehovae’ sit significativum confirmationis ex Divino irrevocabilis.

[2] Quod ‘jurare’ ubi praedicatur de Jehovah, significet confirmare apud hominem qui talis, constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ut apud Davidem,

Jehovah recordatur in aeternum foederis Sui, verbi praecepit in mille generationes, quod pepigit Abrahamo, et juramenti Sui Jishako, Ps. 105:8, 9:

similiter se habet cum foedere ac cum juramento, quod Jehovah seu Dominus non pangat foedus cum homine, sed cum agitur de conjunctione per amorem et charitatem, sistitur illud etiam actualiter ut foedus, videatur n. 1864:

apud eundem,

Juravit Jehovah, et non paenituit Ipsum, Tu Sacerdos in aeternum, juxta verbum Meum, Malchizedek, Ps. 110:4;

ubi de Domino, ‘juravit Jehovah’ pro confirmatione ex Divino irrevocabili, hoc est, quod veritas aeterna sit:

[3] apud eundem,

Pepigi foedus electo Meo, juravi Davidi servo Meo, usque aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum, Ps. 89:3 [KJV Ps. 89:4];

ubi etiam de Domino; ‘ 7 pangere foedus electo, et jurare Davidi’ pro confirmatione irrevocabili seu veritate aeterna, ‘David’ pro Domino, n. 1888, ‘pangere foedus’ spectat Divinum Bonum, ‘jurare’ Divinum Verum:

apud eundem,

Non profanabo foedus Meum, et enuntiatum labiorum Meorum non mutabo, semel juravi in sanctitatem Meam, si Davidi mentiar, Ps. 89:35 [KJV Ps. 89:34];

ubi etiam ‘David’ pro Domino; ‘foedus’ quoque ibi spectat Divinum Bonum, ‘enuntiatum labiorum’ Divinum Verum, et hoc ob conjugium boni et veri, quod est in singulis Verbi, de quo n. 683, 793, 801, 2516, 2712:

[4] apud eundem,

Juravit Jehovah Davidi veritatem, a qua non recedet, De fructu ventris tui ponam in solio tibi, si custodiverint filii tui foedus Meum, et testimonium Meum, quod doceo eos, [Ps. 132:11], 12; ‘juravit Jehovah Davidi veritatem’ manifeste pro veritatis aeternae confirmatione, quare dicitur ‘e qua non recedet’; per ‘Davidem’ quod intelligatur Dominus, dictum est; juramentum 8 usque erat Davidi, 9 quia talis quod crediderit de se et de posteritate sua confirmatum esse, erat enim David in amore sui et posteritatis suae, et inde credidit quod de illo dictum, nempe, ut supra, quod ‘in aeternum firmaretur semen ejus’, et ‘in generationem et generationem thronus ejus’, cum tamen de Domino dictum:

[5] apud Esaiam,

Aquae Noahi hoc Mihi, quod juravi non transire aquas Noahi amplius super terram, ita juravi non succensere tibi,

54:9; 10 ubi ‘jurare’ pro ‘foedus pangere’ et juramento confirmare; quod foedus fuerit, non juramentum, videatur Gen. 9:11:

apud eundem,

Juravit Jehovah, dicendo, Si non, quemadmodum cogitavi, ita erit, 14:24:

apud eundem,

Juravit Jehovah in dextram Suam, et in brachium roboris Sui, 62:8:

apud Jeremiam,

Audite Verbum Jehovae omnis Jehudah, habitantes in terra Aegypti, Ecce Ego juravi in nomen Meum magnum, dixit Jehovah, si erit amplius nomen Meum invocatum in ore omnis viri Jehudae, dicentis, Vivus Dominus Jehovih in omni terra Aegypti, 44:26:

apud eundem,

In Me juravi, dictum Jehovae, quod in desolationem erit Bozrah, 49:13:

apud eundem,

Juravit Jehovah Zebaoth in animam Suam, Si non implevero te homine sicut brucho, 51:14:

apud Amos, Juravit Dominus Jehovih in sanctitatem Suam, quod ecce dies venientes, 4:2:

apud eundem,

Juravit Jehovah in celsitudinem Jacobi, Si oblitus fuero in aeternum Omnium factorum eorum, 8:7;

[6] in illis locis, quod ‘Jehovah juraverit per dextram Suam, per nomen Suum magnum, per Se, per animam Suam, per sanctitatem Suam, per celsitudinem Jacobi’ significant confirmationem quae in Jehovah seu Domino; confirmatio a Jehovah non dabilis est quam ex Ipso; ‘dextra Jehovae, nomen magnum Jehovae, anima Jehovae, sanctitas Jehovae, celsitudo Jacobi’ significant Divinum Humanum Domini, per Ipsum 11 fuit confirmatio.

[7] Quod Jehovah seu Dominus juraverit ‘dare terram Abrahamo, Isaco et Jacobo’, 12 seu posteris eorum, in sensu interno significat confirmationem quod daret regnum caeleste illis qui in amore et fide sunt in Ipsum; ii sunt qui intelliguntur in Verbi sensu interno per filios et posteros Abrahami, Isaci et Jacobi, seu patrum; quod etiam actualiter repraesentatum per id quod posteris eorum data sit terra Canaan, et quod Ecclesia tunc apud eos repraesentaret regnum Domini caeleste, ut quoque ipsa terra; quod ‘terra’ et ‘terra Canaan’ in sensu interno sit regnum Domini, videatur n. 1413, 1437, 1607; inde est quod dicatur apud Mosen,

Propterea ut prolongetis dies super humo, quam juravit Jehovah patribus vestris, ad dandum illis, et semini eorum, terram fluentem lacte et melle:... propterea ut multiplicentur dies vestri, et dies filiorum vestrorum super humo, quam juravit Jehovah patribus vestris ad dandum illis, juxta dies caelorum super terra, [Deut. 11:9], 21; ex his locis nunc constare potest quod ‘jurare Jehovae’ fuerit 13 repraesentativum confirmationis, et quidem irrevocabilis; ut manifestius adhuc patet apud Esaiam,

In Me juravi, exivit ex ore Meo justitiae verbum, et non revertetur, quod Mihi incurvabit se omne genu, jurabit omnis lingua, 45:23.

[8] Praeterea injunctum fuit illis qui ab Ecclesia repraesentativa Judaica fuerunt, cum juramento confirmarent foedera, pariter vota, ut et promissa, tum vadimonia, quod tunc jurarent in nomen Jehovae; quod hoc illis injunctum fuerit, tametsi modo permissum, erat causa ut sic quoque repraesentaretur confirmatio interni hominis; ita ut juramenta tunc in nomen Jehovae essent sicut cetera, nempe repraesentativa; quod injunctum, hoc est, permissum, constat apud Mosen,

Jehovam Deum tuam timebis, et Ipsi servies, et in nomen Ipsius jurabis, non ibitis post deos alios, Deut. 6:13, 14;

alibi apud eundem,

Jehovam Deum Num timebis, Ipsi servies et Ipsi adhaerebis, et in nomen Ipsius jurabis, Deut. 10:20:

apud Esaiam,

Qui benedicit sibi in terra, benedicet in Deo veritatis, et qui jurat in terra, jurabit in Deum veritatis, 65:16:

apud Jeremiam,

Si reverteris Israel, dictum Jehovae, ad Me revertaris, et si removes abominationes a faciebus Meis, ne vacilles, et jura, vivit Jehovah, in veritate, in judicio, et in justitia, 4:1[, 2]:

apud Eundem,

Si discendo 14 discent vias populi Mei, adjurandum in nomen Meum, ... et aedificabuntur in medio populi Mei, 12:16.

Quod etiam juraverint in nomen Jehovae, seu juraverint Jehovae, apud Esaiam,

Audite hoc, domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt, jurantes in nomen Jehovae, et Deum Israelis memorarunt, non in veritate, et non in justitia, 48:1:

apud eundem,

In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, 19:18:

apud Joshuam,

Jurarunt principes congregationis Gibeonitis, per Jehovam Deum Israelis, 9:18, 19.

[9] 15 Inde constat quod permissum illis jurare per nomen Jehovae, seu per Jehovam; sed quod id nihil aliud fuerit quam repraesentativum confirmationis interni hominis, 16 constat; notum 17 autem est quod interni homines, hoc est, qui conscientiam habent, non opus habeant aliquid per juramentum confirmare, et quod nec confirment, juramenta illis sunt pudori; dicere quidem possunt cum aliqua asseveratione quod ita sit, ut et veritatem confirmare per rationes, sed jurare quod ita sit, nequeunt; habent internum vinculum quo ligati, nempe conscientiae; illi superaddere vinculum externum, quod est juramentum, est sicut illis irrogare quod non recti corde sint; internus homo etiam talis est ut ex libero amet loqui et agere, non autem ex coacto, internum enim apud eos cogit externum, non autem vicissim; quare qui conscientiam habent, non jurant, minus adhuc qui perceptionem boni et veri, hoc est, caelestes homines; hi ne quidem per rationes apud se et inter se confirmant, sed modo dicunt quod ita sit vel non ita sit, n. 202, 337, 2718, quare hi adhuc remotiores sunt a juramento;

[10] inde est, et quia juramenta inter repraesentativa erant quae abroganda, quod Dominus doceat quod omnino non jurandum, his verbis apud Matthaeum, Audivistis, quod dictum sit, Non pejerabis, solves vero Domino juramenta tua, Ego vero dico vobis, Non jurabis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius est; neque per Hierosolymam, quia urbs est magni Regis; neque jurabis per caput tuum, quia non potes unum pilum album aut nigrum facere; esto vero sermo vester, immo immo, non non; quod ultra haec est, ex malo est, 5:33-37; intelligitur per haec quod prorsus non jurandum per Jehovam, nec per quicquam quod est Jehovae seu Domini.

脚注:

1. The Manuscript inserts et ex origine veri, seu ex ipso Vero, .

2. The Manuscript inserts seu minari et usque paenitere, .

3. The Manuscript has cum tamen hoc fiat applicate ad hominem qui talis, et Jehovam nusquam paeniteat, Arcana Coelestia 587, 588;

4. The Manuscript inserts sed usque fit apud hominem, qui dubitat num ita sit, ita qui non recipit nisi more humano confirmatum sit;

5. simul, in the First Latin Edition

6. The Manuscript has permultis

7. The Manuscript has qui hic David, quod per Davidem in Verbo ac in psalmis intelligatur Dominus, videatur Arcana Coelestia 1888,

8. The Manuscript inserts tamen.

9. The Manuscript inserts qui.

10. The Manuscript has ibi

11. The Manuscript inserts ut per Verbum.

12. The Manuscript has et

13. The Manuscript has significativum

14. discant, in the First Latin Edition

15. The Manuscript has ex illis

16. The Manuscript has constare potest

17. The Manuscript has enim

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Deuteronomium第4章:11

学习

       

11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum : erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.