圣经文本

 

Genesis第7章

学习

   

1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#933

学习本章节

  
/10837  
  

933. Quod ‘frigus et aestus’ significent statum hominis qui regeneratur, qui talis quoad recipiendum fidem et charitatem, [et] quod ‘frigus’ significet nullam fidem et charitatem, ‘aestus’ autem charitatem, constat a significatione ‘frigoris et aestus’ in Verbo, ubi praedicantur de regenerando vel regenerato, vel de Ecclesia; tum quoque constat a serie, nempe ab illis quae praecedunt et quae sequuntur, nam de Ecclesia agitur; in versu praecedente, quod homo non amplius ita se perdere poterit; in hoc versu, quod semper aliqua Ecclesia exstitura, quae describitur primum quomodo se habet cum fit, seu cum regeneratur homo ut fiat Ecclesia, et mox de regenerato, qualis; ita de omni statu hominis Ecclesiae.

[2] Quod talis ejus status sit cum regeneratur, nempe ‘frigus et aestus’, seu nulla fides et charitas, tum fides et charitas, non ita constare alicui potest nisi ab experientia, et quidem per 1 reflexionem ad experientiam; et quia pauci sunt qui regenerantur, et inter eos qui regenerantur, pauci si ulli qui reflectunt, aut quibus reflectere datur, super statum suae regenerationis, his paucis licet dicere: homo cum regeneratur, vitam accipit a Domino, nam prius non vixisse dici potest; vita mundi et corporis non est vita, sed vita caelestis et spiritualis unice est vita; homo per regenerationem a Domino ipsam vitam accipit, et quia prius nullam vitam habuit, alternat nulla vita et ipsa vita, hoc est, nulla fides et charitas et aliqua fides et charitas; nulla fides et charitas hic significatur per ‘frigus’, aliqua fides et charitas per ‘aestum’;

[3] quod ita se habet; quoties homo est in corporeis suis et mundanis, tunc est nulla fides et charitas, hoc est, ‘frigus’, nam tunc operantur corporea et mundana, proinde quae sunt ejus propria; quamdiu homo est in iis, tunc est absens aut remotus a fide et charitate, sic ut ne quidem cogitet de caelestibus et spiritualibus; causa est quia nusquam simul esse possunt apud hominem caelestia et corporea, nam voluntas hominis prorsus deperdita est; at cum corporea hominis et ejus voluntaria non operantur sed quiescant, tunc Dominus per internum ejus hominem operatur et tunc est in fide et charitate, quod hic vocatur ‘aestus’; cum iterum redit in corpus iterum est in frigore; et cum corpus seu quod corporis est, quiescit et quasi nullum est, tunc est in aestu; et sic per vices; nam talis est conditio hominis quod apud eum caelestia et spiritualia non possint simul esse cum ejus corporeis et mundanis, sed vices sunt: haec sunt quae unicuivis regenerando fiunt, et quidem tamdiu, quamdiu est in stat regenerationis; nam aliter homo non potest regenerari, hoc est, mortuo fieri vivus, ex causa, ut dictum, quia voluntas ejus prorsus deperdita est, quae ideo prorsus separatur a nova voluntate quam accipit a Domino, quae est Domini, non hominis: exinde nunc constat potest quid per ‘frigus et aestum’ hic significatur.

[4] Quod ita se res habeat, quisque regeneratus potest ab experientia scire, nempe, quo cum in corporeis et mundanis est, tunc absens et remotus sit ab internis ut non solum de illis nihil cogitet sed apud se sentiat tunc quasi frigus sed cum quiescunt corporea et mundana, quod tunc in fide et charitate sit: tum quoque ab experientia scire potest quod haec alternent; quare etiam cum corporea et mundana superfluere incipiunt et volunt dominari, tunc in angustias et tentationes venit, usque dum in talem statum redactus sit ut externus homo obsequia praestet interno, qui obsequia nusquam praestare potest nisi dum quiescit et quasi nullus est. Ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae non potuit regenerari, quia ut dictum, intellecta et voluntaria apud eos unum mentem constituerunt; quare intellectualia non potuerunt separari ab eorum voluntariis, et sic per vices esse in caelestibus et spiritualibus et per vices in corporeis et mundanis; sed iis erat continuum frigus in caelestibus et continuus aestus in cupiditatibus, sic ut apud eos nulla alternatio dari potuerit.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.