圣经文本

 

Genesis第6章

学习

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#701

学习本章节

  
/1232  
  

701. Quoniam arca vocatur "arca foederis", etiam confirmandum est ex Verbo quod ideo dicta sit "arca foederis", quia in illa fuit Lex; ac per "Legem", per quam in lato sensu intelligitur Verbum, 1 significatur Dominus quoad Divinum Verum, quod est Verbum, ita Divinum Verum seu Verbum quod a Domino, et in quo est Dominus, quia omne Divinum Verum procedit ab Ipso: hoc cum recipitur ab homine, fit conjunctio cum Domino; et haec conjunctio est, quae significatur per "foedus." Quomodo conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino fit, etiam paucis dicetur. Dominus apud omnes homines continue influit cum luce quae illustrat, et cum affectione sciendi et intelligendi vera ac volendi et faciendi illa: et quia illa lux et illa affectio continue influit a Domino, sequitur, quod quantum homo recipit ex, illa luce, tantum rationalis fiat; et quantum ex illa affectione, tantum sapiens fiat, et ducatur a Domino. Illa affectio cum luce ad se trahit illa vera quae homo ab infantia didicit ex Verbo, ex doctrina e Verbo, et ex praedicatione, ac conjungit sibi; nam omnis affectio vult nutriri a cognitionibus quae cum illa concordant. Ex illa conjunctione formatur affectio seu amor spiritualis hominis, per quem ille conjungitur Domino, hoc est, per quem Dominus conjungit hominem Sibi.

[2] Sed ad recipiendum illam lucem et illam affectionem, datum etiam est homini liberum electionis, quod quia ex Domino est, etiam est donum Domini apud hominem, et nusquam ei aufertur; nam liberum illud est affectionis seu amoris hominis, proinde etiam est vitae ejus. Homo ex libero potest cogitare et velle malum, et quoque cogitare et velle bonum: quantum itaque ex illo libero, quod est amoris et inde vitae ejus, cogitat falsa et vult mala, quae sunt contra vera et bona Verbi, tantum non conjungitur Domino; at quantum cogitat vera et vult bona, quae sunt ex Verbo, tantum conjungitur Domino, et Dominus facit ut sint amoris ejus, et inde vitae ejus. Ex his constare potest quod conjunctio illa sit reciproca, nempe Domini cum homine, et hominis cum Domino: talis conjunctio est, quae intelligitur per "foedus" in Verbo.

[3] Fallitur qui credit quod homo nihil agere possit ad salutem suam, quia lux videndi vera et affectio faciendi illa, tum etiam liberum cogitandi et volendi illa, sunt a Domino, et nihil eorum ab homine; sed quia illa apparent homini sicut sint in illo, et cum cogitantur et voluntur, sicut sint ex illo, propter illam apparentiam debet homo cogitare et velle illa sicut a se, sed usque agnoscere quod sint ex Domino; aliter nihil veri et boni, seu fidei et amoris, potest appropriari homini: qui remittit manus, et exspectat influxum, is nihil recipit; et eo nulla est conjunctio reciproca cum Domino; inde non est in foedere. Quod ita sit, clare potest constare ex eo, quod Dominus in Verbo mille in locis dixerit quod facient bonum, et quod non facient malum; quae nequaquam dixisset, nisi datum esset homini aliquid ex quo facere potest, et quod id quod datum est ei, appareat ei sicut suum, tametsi non est ejus: et quia ita est, ideo Dominus ita loquitur apud Johannem,

"Sto ad januam, et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (Apocalypsis 3:20).

[4] Quod "foedus" significet conjunctionem cum Domino per receptionem Divini Veri intellectu et voluntate, seu corde et anima, hoc est, amore et fide, et quod conjunctio illa fiat reciproce, constare potest ex Verbo ubi "foedus" nominatur. Ex Verbo enim patet,

1. Quod Ipse Dominus dicatur "Foedus", quia conjunctio fit ad Ipso cum Ipso per Divinum quod procedit ab Ipso.

2. Quod Divinum procedens, quod est Divinum Verum ita Verbum, sit foedus, quia illud conjungit.

3. Quod praecepta, judicia, statuta, filiis Israelis mandata, fuerint illis foedus, quia per illa fuit tunc conjunctio cum Domino.

4. Quod praeterea quicquid conjungit dictum sit foedus.

[5] Quod Primum attinet, Quod Ipse Dominus dicatur "Foedus", quia conjunctio fit ab Ipso, constat ex his locis:

– Apud Esaiam,

"Jehovah, vocavi Te in justitia, et apprehendam manum tuam et custodiam Te, et dabo Te in foedus populi, et in lucem gentium" (42:6):

haec de Domino, qui "Foedus populi et Lux gentium" vocatur, ex eo, quod "foedus" significet conjunctionem, et "lux" Divinum Verum; per "populos" intelliguntur qui in veris sunt, et per "gentes" qui in bonis (videatur supra, n. 175, 331, 625); "vocare Ipsum in justitia" significat ut justitiam faciat separando malos a bonis, et hos salvando, illos autem condemnando; "apprehendere manum et custodire" significat ex omnipotentia Divina, cui inferna resistere 2 nequeunt; quod "Jehovah" facturus sit, significat quod Divinum in Domino.

[6] Apud eundem,

"Dedi Te in foedus populi, ad restituendum terram, et ad hereditandum hereditates devastatas" (Esai. 49:8 3 ):

haec quoque de Domino; et "dare in foedus populi significat ut cum Ipso et per Ipsum sit conjunctio; "restituere terram" significat ecclesiam; et "hereditare hereditates devastatas" significat restaurare bona et vera ecclesiae, quae deperdita sunt.

[7] Apud Davidem,

"Pepigi foedus Electo meo, et juravi Davidi Servo meo, In aeternum usque firmabo semen tuum, .... in aeternum servabo Ipsi misericordiam meam, et foedus meum stabile [Ipsi] erit" (Psalmuss 89:4, 5, 29 [B.A. 3, 4, 28]):

per "Davidem" hic intelligitur Dominus quoad regium (videatur supra, n. 205), qui "Electus" vocatur ex bono, et "Servus" ex vero: "pangere foedus" et "jurare Ipsi" significat unitionem Ipsius Divini cum Humano Ipsius; "pangere foedus" est uniri, et "jurare" est id confirmare: "in aeternum usque firmabo semen tuum" significat aeternitatem Divini Veri ab Ipso; "in aeternum servabo Ipsi misericordiam" significat aeternitatem Divini Boni ab Ipso; "foedus meum stabile erit" significat unionem Divini et Humani in Ipso: hic sensus illorum verborum fit dum pro "Davide" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum et Ejus regium, de quo ita dicitur in sensu litterae quia in eo agitur de Davide, cum quo foedus aeternum non fuit.

[8] In Libro Secundo Samuelis,

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis;.... et Ille sicut lux matutae, oritur sol, [matutae] sine nubibus, a splendore post pluviam gramen 4 e terra; nonne firma domus mea cum Deo? quia foedus aeternitatis posuit mihi, disponere in omnes et servare (23:3-5):

haec ibi a Davide; et per "Deum Israelis" [et] per "Petram Israelis", intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; quid significat quod "Ille sicut lux matutae, oritur sol, matutae sine nubibus, a splendore post pluviam gramen e terra", videatur supra (n. 644 ). Describitur Divinum Verum procedens a Domino, a quo omnis germinatio veri et fructificatio boni: "Nonne firma domus mea cum Deo?" significat ecclesiam conjunctam Domino per Divinum Verum; "domus Davidis" est ecclesia: "quia foedus aeternitatis posuit mihi", significat quod ex unione Humani Ipsius cum Divino sit Ipsi conjunctio cum hominibus ecclesiae: "disponere in omnes et servare" significat ex qua omnia et omnes regit, ac salvat qui recipiunt.

[9] Apud Malachiam,

"Cognoscetis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ut sit foedus meum cum Levi;.... foedus meum fuit cum illo vitae et pacis, quae dedi illi cum timore, ut timeret Me;.... lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa est in labiis Ipsius. .... At vos recessistis a via, impingere fecistis multos in lege, corrupistis foedus Levi" (2:4-6, 8):

per "foedus Jehovae cum Levi" in supremo sensu significatur unio Divini cum Humano in Domino, et in sensu respectivo conjunctio Domini cum ecclesia; nam Dominus intelligitur per "Levin" sicut per "Davidem", sed per "Levin" quoad Divinum Bonum quod est sacerdotale Domini, et per "Davidem" quoad Divinum Verum quod est regium Domini: quod Dominus per "Levin" intelligatur, patet ex eo, quod dicatur, "Lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa in labiis Ipsius"; per "legem veritatis" significatur Divinum Verum ex Divino Bono, et per "labia" significatur doctrina veri ac instructio; et postea,

"Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem quaerent ex ore Ipsius quia Angelus Jehovae Zebaoth Ille" (vers. 7):

per "foedus vitae et pacis" significatur unio illa et conjunctio illa (de qua mox supra) ex qua Ipse Dominus factus est vita et pax, ex qua homini vita aeterna, et pax ab infestatione a malis et falsis, ita ab inferno: quid significatur per "timorem Ipsius", videatur supra (n. 696); qui vivunt contra Divinum Verum intelliguntur per "Vos recessistis a via, impingere fecistis multos in lege, corrupistis foedus Levi"; per "recedere a via" et "impingere in lege" significatur vivere contra Divinum Verum, et per "corrumpere foedus Levi" significatur conjunctionem cum Domino.

[10] Apud eundem,

"Ecce Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum suum Dominus et Angelus foederis quem vos desideratis" (3:1):

quod Domini adventus ibi praedicatur, constat; quod Dominus ibi dicatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Angelus foederis" ex Divino Vero, videatur supra (n. 242 [d] 433 [b] 444 [b]), ubi etiam reliqua explicata sunt. Ex his constare potest quod per "foedus", cum de Domino, intelligatur vel Ipse, vel unio Ipsius Divini cum Humano in Ipso; et respective ad illos qui in caelo et in ecclesia sunt, conjunctio cum Ipso per Divinum quod procedit ab Ipso.

[11] Secundo, Quod Divinum procedens, quod est Divinum Verum, ita Verbum, sit foedus, quia illud conjungit, constare potest ex sequentibus locis:

– Apud Mosen,

Moses descendens e Monte Sinai "renuntiavit populo omnia verba Jehovae, et omnia judicia; et respondit omnis populus una voce, et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus; et scripsit Moses omnia verba Jehovae" in Libro;.... et sumpsit Librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah faciemus et auscultabimus. Et sumpsit Moses" dimidium sanguinis ex holocaustis, "et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis, quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his: et viderunt Deum Israelis, sub cujus pedibus quasi opus lapidis sapphiri" (Exodus 24:3, 4, 7, 8, 10):

quod Divinum Verum, quod apud nos est Verbum, sit foedus, constare potest ex singulis his in sensu interno seu spirituali spectatis; Moses enim, qui dixit illa populo, repraesentavit Legem, hoc est, Verbum, ut constare potest ex aliquibus locis ubi dicitur "Moses et Prophetae", et in aliquibus "Lex et Prophetae", ita "Moses" pro Lege, et Lex in lato sensu significat Verbum, quod est Divinum Verum; tum quoque constare potest ex eo, quod "Mons Sinai" significet caelum, unde Divinum Verum; et ex eo, quod "Liber foederis", qui lectus est coram populo, significet Verbum; et quod "Sanguis", ex quo dimidium sparsum est super populum, etiam significet Divinum Verum, quod est Verbum, et quia id conjungit, vocatur "sanguis foederis": et quoniam omnis conjunctio per Divinum Verum est cum Domino, ideo "Deus Israelis", qui est Dominus, visus est Mosi, Aharoni, et ejus filiis, ac septuaginta senioribus: quod "sub pedibus" visus sit, erat quia cum per Dominum intelligitur Verbum, per "pedes" Ipsius intelligitur Verbum in suis ultimis, hoc est, in sensu litterae ejus, filii enim Israelis non interius viderunt illud; "sicut opus sapphiri" significat pellucidum a veris internis, quae sunt sensus spiritualis Verbi. (Sed haec singillatim ex posita videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9371-9412.)

[12] Qualis conjunctio sit quae significatur per "foedus", constare etiam potest ex allatis; quod nempe sit sicut solent foedera esse in mundo, nempe a parte unius et a parte alterius, similiter foedera quae Dominus pangit cum hominibus, erunt a parte Domini et a parte hominum; quod erunt a parte utrinque, est propter conjunctionem. Illa quae a parte Domini erant, memorantur. in capite praecedente,

Quod nempe benedicet pani illorum et aquis illorum, quod amovebit morbos, quod possessuri sint terram Canaanis a mari Suph usque ad fluvium Euphratem (Exod., cap. 23:25-31):

et ibi per "benedicere pani et aquis" in sensu interno spirituali significatur fructificatio boni et multiplicatio veri: "panis" significat omne bonum caeli et ecclesiae, et "aquae" omnia vera illius boni: per "amovere morbos" significatur removere mala et falsa quae ab inferno, nam haec sunt morbi in spirituali sensu: et per "possidere terram a mari Suph ad fluvium Euphratem" significatur ecclesia cum omni ejus extensione, quae a Domino illis qui Ipsi per Divinum Verum conjunguntur. Illa autem quae a parte hominis erunt, memorantur in tribus capitibus quae praecedunt, ac in supra allato loco in summa intelliguntur per "verba Jehovae et judicia", quae Moses, descendens e Monte Sinai, renuntiavit populo, ad quae populus una voce dixit, "Omnia verba quae locutus est Jehovah, faciemus et auscultabimus." Inde erat quod Moses diviserit sanguinem holocausti, ac dimidium ejus, quod erat pro Domino, reliquerit in crateribus, et dimidium ejus sparserit super populum.

[13] Quod per Divinum Verum fiat conjunctio Domini cum hominibus, etiam intelligitur per "sanguinem" apud Evangelistas,

Jesus "accipiens poculum, .... [dedit illis,] dicens, Bibite ex eo omnes hic est sanguis meus, ille novi foederis" (Matthaeus 26:27 [, 28] ; Marc. 14:23-24 5 ; Luca 22:20):

hic sanguis vocatur "sanguis novi foederis", quia "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino, ac "foedus" conjunctionem.

(Quod "sanguis" significet Divinum Verum procedens a Domino, receptum ab homine, videatur supra, n. 329, 476; et quod "bibere" significet recipere, appropriare sibi, et sic conjungi, etiam supra, n. 617.)

[14] Similiter apud Sachariam,

"Per sanguinem foederis tui, emittam vinctos tuos e fovea, in qua non aqua" (9:11):

haec de Domino, de quo in illo capite manifeste agitur; et per "sanguinem foederis" intelligitur (ut supra) Divinum Verum, per quod cum Domino conjunctio: quinam per "vinctos in fovea, in qua non aqua", intelliguntur, videatur supra (n. 537(b)).

[15] Quoniam Dominus sanguinem suum, per quem intelligitur Divinum Verum procedens ab Ipso, vocabat "sanguinem foederis novi", paucis etiam dicetur quid per "foedus vetus", et quid per "foedus novum" intelligitur. Per "vetus foedus" intelligitur conjunctio per Divinum Verum quale datum fuit filiis Israelis, quod erat externum, et inde repraesentativum Divini Veri interni; non aliud illis Divinum Verum fuit, quia non aliud recipere potuerunt; fuerunt enim homines externi et naturales, et non interni seu spirituales, ut constare potest ex eo, quod illi, qui de adventu Domini aliquid sciverunt, non aliud cogitaverint de Ipso quam quod futurus rex, qui illos eveheret super omnes populos in universo, et sic qui stabiliret regnum in terris apud illos, et non in caelis et inde in terris apud omnes qui credunt in Ipsum: quare "vetus foedus" fuit conjunctio per tale Divinum Verum quale continetur in Libris Mosis, et dictum fuit "praecepta", "judicia" et "statuta"; in quibus tamen intus latuit Divinum Verum quale est in caelo, quod est internum et spirituale. Hoc Divinum Verum apertum est a Domino cum fuit in mundo; et quia per id solum est conjunctio Domini cum hominibus, ideo id intelligitur per "novum foedus", et quoque id intelligitur per "sanguinem Ipsius", qui inde vocatur "Sanguis novi foederis"; simile etiam intelligitur per "vinum."

[16] De novo hoc foedere, quod ineundum erat cum Domino quando in mundum venturus est, in Verbo Veteris Foederis passim agitur:

– Ut apud Jeremiam,

"Ecce dies venientes, ...quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum; non sicut foedus quod pepigi cum patribus vestris quia illi irritum reddiderunt foedus meum:.... sed hoc foedus, quod pangam cum domo Israelis post dies hos;.... dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum; neque docebunt vir amplius socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscent Me, a minimo eorum usque ad maximum eorum" (31:31-34):

quod Jehovah, hoc est, Dominus, "pacturus sit cum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum", non intelligitur quod pacturus sit cum filiis Israelis et cum Jehuda, sed cum omnibus qui in veris doctrinae et in bono amoris in Dominum a Domino sunt; quod hi per "filios Israelis" et per "Jehudam" in Verbo intelligantur, videatur supra (n. 433); quod per "dies venientes" intelligatur adventus Domini, patet: quod conjunctio cum Domino tunc futura sit per Divinum Verum internum et spirituale, intelligitur per haec, "Hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos; dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam"; per quae significatur quod recepturi Divinum Verum intus in se; nam Divinum Verum spirituale recipitur intus ab homine, aliter quam apud filios Israelis et Judaeos, qui receperunt illud ab extra; nam cum homo Divinum Verum recipit intra se, hoc est, facit illud amoris sui et inde vitae suae, tunc scitur verum ex ipso vero, quoniam Dominus in suum verum apud hominem influit et docet; hoc intelligitur per haec verba, "Non docebunt amplius vir socium suum ac vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscent Me a minimo usque ad maximum": ipsa conjunctio per id, quae significatur per "foedus novum", intelligitur per "Ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum."

[17] Apud eundem,

"Erunt Mihi in populum, et Ego ero illis in Deum, et dabo iis cor unum et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus;.... et feriam illis foedus aeternum, quod non aversurus Me sim a post eos, ut benefaciam iis, et timorem meum dabo in cor eorum, ut non recedant ab apud Me" (32:38-40):

haec etiam de Domino, et de novo foedere cum Ipso; conjunctio per id intelligitur per "Ero illis in Deum et erunt Mihi in populum", et ulterius describitur per quod "daturus iis cor unum et viam unam, ad timendum Ipsum omnibus diebus", et quod "non aversurus sit Se a post illos", et quod "timorem daturus in cor eorum, ut non recedant ab apud Ipsum"; per "cor unum" et per "viam unam ad timendum Me", significatur una voluntas boni et unus intellectus veri ad colendum Dominum; quia conjunctio reciproca est, Domini cum illis, et illorum cum Domino, dicitur quod "non aversurus sit Se a post illos, ut benefaciam iis, et quod "non recedent ab apud Me." Inde patet quid per "foedus aeternum", quod initurus est cum illis, significatur, nempe conjunctio per Divinum Verum spirituale, quod receptum facit vitam hominis; unde fit conjunctio aeterna.

[18] Apud Ezechielem,

"Excitabo super illos Pastorem unum qui pascet eos, Servum meum Davidem:.... Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus meus David Princeps in medio eorum;.... tunc excidam iis foedus pacis, cessare faciam feram malam, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis" (34:23-25):

haec etiam de Domino; et per "Davidem" qui pascet eos, et qui Princeps in medio eorum erit, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, qui "Servus" vocatur ab inservire: conjunctio cum Domino per Divinum Verum, intelligitur per "foedus" quod illis excidet; id vocatur "foedus pacis" ex eo, quod homini per conjunctionem cum Domino sit pax ab infestatione mali et falsi ex inferno: ideo etiam dicitur, "Cessare faciam feram malam, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis"; per "feram malam" intelligitur falsum et malum ex inferno, et per "habitare in deserto confidenter, et dormire in silvis", significatur quod tuti erunt ab omni infestatione illorum ubivis.

[19] Apud eundem,

"Servus meus David erit Rex super illos, ut Pastor unus sit omnibus illis;.... et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et dabo illos, et multiplicabo illos; et ponam sanctuarium meum in medio illorum in aeternum, et habitaculum meum apud illos, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum" (Ezechielem37:24, 26, 27):

etiam hic per "Davidem" intelligitur Dominus, nam quod non David venturus sit, qui erit rex et pastor eorum, patet; sed Dominus "Rex" vocatur ex Divino Vero, hoc enim est regium Domini, ac Divinum Bonum est sacerdotale Ipsius; et Dominus "Pastor" vocatur, quia pascet illos Divino Vero, et per id ducet ad bonum amoris, et sic ad Se; et quia inde conjunctio, dicitur "Pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis"; quid significat "foedus pacis", mox supra dictum est, tum quod conjunctio intelligatur per "Ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum": per "sanctuarium" quod ponetur in medio eorum, et per "habitaculum" quod erit apud illos, significatur quod caelum et ecclesia, quae "sanctuarium" dicuntur ex bono amoris, et "habitaculum" ex veris illius boni, nam Dominus habitat in veris ex bono.

[20] Apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, cum avi caelorum, et reptili terrae; et arcum, et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure, et desponsabo te Mihi in aeternum (2:18, 19):

haec de instauratione novae ecclesiae a Domino: quod tunc Dominus non facturus sit foedus cum fera agri, cum avi caelorum, et cum reptili terrae, patet; quare per illa significantur talia quae apud hominem sunt; per "feram agri" affectio veri et boni, per "avem caelorum" cogitatio spiritualis, et per "reptile terrae" scientificum naturalis hominis; (quid per reliqua significatur, videatur supra, n. 650 ;) inde patet quod "foedus", quod Dominus pacturus est, sit foedus spirituale, seu foedus per spirituale verum, et non foedus per naturale verum, per quod cum filiis Israelis pactus est; hoc itaque est "foedus vetus", et illud "foedus novum."

[21] Quoniam per "Legem", quae a Domino promulgata est e Monte Sinai, in lato sensu significatur Verbum, ideo etiam tabulae, quibus Lex illa inscripta fuit, vocantur "tabulae foederis", apud Mosen,

"Ascendi in montem ad accipiendum tabulas lapidum, tabulas foederis, quod excidit Jehovah vobiscum;.... a fine quadraginta dierum et quadraginta noctium dedit mihi Jehovah duas tabulas lapidum, tabulas foederis" (Deuteronomius 9:9, 11):

per "tabulas" illas, hoc est, per "Legem" illis inscriptam, intelligitur Divinum Verum, per quod conjunctio cum Domino; ex qua conjunctione vocantur "tabulae foederis": et quia omnis conjunctio, sicut foedus, fit a parte unius et a parte alterius, ita vicissim utrinque, ideo tabulae illae binae fuerunt, et ex lapide; quod ex lapide, erat quia per "lapidem" etiam significatur Divinum Verum in ultimis (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 3720, 6426, 8607, 10376). Inde est quod arca, in qua tabulae illae repositae fuerunt, dicta sit "arca foederis", et quod illa apud filios Israelis fuerit sanctissima cultus, de qua videatur articulus praecedens.

[22] Tertio, Quod praecepta, judicia et statuta, filiis Israelis mandata, fuerint illis foedus, quia per illa fuit tunc conjunctio cum Domino, constare potest ex sequentibus locis:

– Apud Mosen,

"Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis et feceritis ea respiciam ad vos, .... et fructificabo vos et multiplicabo vos, et confirmabo foedus meum vobiscum. .... At si statuta mea reprobaveritis, ut non faciatis omnia praecepta mea dum irritum feceritis foedus meum", contrarium faciam vobis (Leviticus 26:3, 9, 15, seq.):

in capite praecedente exponuntur statuta et praecepta quae observaturi erant et facturi; et in hoc capite bona quibus gavisuri si praecepta et statuta illa custodirent, et postea mala quae super illos ventura sunt si non custodirent: sed bona quibus gavisuri erant fuerunt bona terrestria et mundana, similiter mala, ex causa quia terrestres et naturales homines fuerunt, et non caelestes et spirituales; et inde nec sciverunt aliquid de bonis quae interius afficiunt hominem, nec de malis quae interius affligunt illum; sed usque externa, quae observare tenebantur, erant talia quae intus in se continerent caelestia et spiritualia, per quae ipsa conjunctio est cum Domino; et quia haec percipiebantur in caelo, ideo externa, quae observaturi erant filii Israelis, vocantur "foedus." (Sed qualis conjunctio Domini cum filiis Israelis per illa fuit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 248.)

[23] Similia per "foedus" intelliguntur in sequentibus locis:

– Apud Mosen,

"Dixit Jehovah ad Mosen, Scribe tibi verba haec, quia super ore verborum horum pepigi tecum foedus et cum Israele" (Exodus 34:27):

apud eundem,

"Custodite verba foederis hujus, et facite ea vos stantes hodie hic, .... capita vestra, tribus vestrae, ...moderatores vestri, et omnis vir Israelis ad transeundum in foedus Jehovae..., et in juramentum Ipsius, quod Jehovah Deus.. excidens tecum hodie, ut constituat te hodie..in populum, et Ipse sit tibi in Deum;.... non vobiscum solis excido foedus hoc et juramentum.., sed etiam cum omni.... qui non hic vobiscum hodie" (Deuteronomius 29:8, 9, 11-14 [B.A. 9, 10, 12-15]);

in Libro Secundo Regum,

Rex Joschia "misit, et congregarunt se ad eum omnes seniores Jehudae et Hierosolymae: et ascendit rex Domum Jehovae, et omnis vir Jehudae, et omnes habitatores Hierosolymae cum eo, tum sacerdotes et prophetae, et totus populus a parvo usque ad magnum; et legit in auribus eorum omnia verba Libri foederis inventi in Domo Jehovae; et stetit rex ad columnam, et pepigit foedus coram Jehovah, ad eundum post Jehovam, et ad custodiendum praecepta Ipsius et testimonia Ipsius, et statuta Ipsius, omni corde et omni anima, ad stabiliendum omnia verba foederis hujus scripta super libro hoc: et stetit omnis populus in foedere" (23:1-3):

et praeter alibi (Ut Jeremias 22:8, 9; 33:20-22; 50:5; Ezechiel 16:8; Malachias 2:14; Psalmuss 78:37; Psalmuss 50:5, 16; Psalmuss 103:17, 18; Psalmuss 105:8, 9; Psalmuss 106:45; Psalmuss 111:5, 9; Deuteronomius 17:2:1 Regnum 19:14): in quibus locis nominatur "foedus", et per illud significantur externa, quae filii Israelis observaturi erant.

[24] Quod autem foedus attinet quod Dominus pepigit cum Abrahamo, Isaco, Jacobo, non fuit sicut foedus quod pepigit cum posteris ex Jacobo, sed fuit foedus a parte Domini quod multiplicaretur semen eorum, et daretur ei terra Canaan, et a parte Abrahami, Isaci et Jacobi, ut circumcideretur omnis masculus: quod aliud foedus fuerit cum posteris Jacobi, constat apud Mosen,

"Jehovah Deus..excidit nobiscum foedus in Chorebo; non cum patribus nostris excidit Jehovah foedus hoc, sed cum nobis" (Deuteronomius 5:2, 3).

De hoc foedere ita legitur apud Mosen,

"Jehovah eduxit" Abrahamum "foras, et dixit, Specta versus caelum, et numera stellas;.... et dixit illi, Ita erit semen tuum: et dixit ad illum, Accipe tibi..vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem et pullum;.... ac partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri, et volucrem non partitus. .... Et sol occidit, et caligo facta est, et ecce furnus fumi et fax ignis transivit inter segmenta. In die illo pepigit Jehovah cum 6 Abrahamo foedus, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphratem" (Genesis 15:5-18);

et postea,

"Dabo foedus meum inter Me et inter te, et multiplicabo te in valde valde;.... Ego, ecce foedus meum cum te, et eris in patrem multitudinis gentium;.... et fructificabo temet:.... et dabo tibi et semini tuo post te terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam.... . Hoc foedus meum, quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; circumcidetur vobis omnis masculus;.... qui non circumciditur carne praeputii, excidetur anima illa ex populis suis; foedus meum irritum fecit:.... et foedus meum erigam cum Isaco, quem pariet tibi Sarah" (Genesis 17:1-21).

Ex his constare potest quale foedus initum est cum Abrahamo, nempe quod "valde multiplicaretur semen ejus", et quod "daretur illi terra Canaan in possessionem." Ipsa praecepta, judicia et statuta, per quae foedus, non memorantur; sed usque significantur per "vitulam, capram et arietem triennes", et per "turturem et pullum columbarum", per illa enim animalia significantur talia quae ecclesiae sunt; et per ipsam "terram Canaanem" significatur ecclesia. Et quia praevidit Dominus quod posteri Abrahami ex Jacobo non custodituri essent foedus, inde apparuit Abrahamo "furnus fumi" et fax ignis transiens inter segmenta"; et per "furnum fumi" significatur densum falsum, et per "facem ignis" dirum malum, in quibus futuri posteri ex Jacobo; quod etiam confirmatur apud Jeremiam (cap. 33 vers. 18-20).

Quod "Abram partitus sit vitulam, capram et arietem, et dederit quamvis partem obviam alteri", erat secundum rituale foederum, quae sunt inter duos. (Sed haec plene explicata videantur in Arcanis Caelestibus, a n. 7 1783 ad 1862.)

[25] Quod foedus factum sit per circumcisionem, erat quia circumcisio repraesentabat purificationem ab amoribus sui et mundi, qui sunt amores corporei et terrestres, ac remotionem eorum; quare etiam circumcisio facta est per gladiolum ex lapide, per quem significatur verum doctrinae, per quod fit omnis purificatio a malis et falsis ac remotio eorum. (Sed singula quae de illo foedere in eo capite scripta sunt, etiam in Arcanis Caelestibus explicata sunt, an. 1987 ad 2095: et de circumcisione, n. 2039 fin. , 2046 fin. , 2632, 2799, 4462, 7044, 8093, ibi.) Ast quia per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" in sensu interno intelligitur Dominus, inde per "semen" illorum significantur omnes qui ab ecclesia Domini sunt, quae ecclesia etiam intelligitur per "terram Canaanem", quam semen illorum hereditaturum erat.

[26] Fuit etiam foedus initum cum Noacho,

Quod non perirent amplius homines per aquas diluvii, et quod arcus in nube esset in signum illius foederis (Genesis 6:17, 18; 9:9-17):

quod etiam id foedus involvat conjunctionem Domini per Divinum Verum, constare potest ab explicatione eorum in Arcanis Caelestibus (n. 659-675, et n. 1022-1059); quod "arcus in nube", seu iris, ibi significet regenerationem, quae fit per Divinum Verum, et per vitam secundum illud, et quod inde sit quod ille arcus assumptus sit in signum foederis, videatur etiam ibi (n. AC 1042).

[27] Quarto, Quod praeterea quicquid conjungit, dictum sit foedus; ut Sabbathum, apud Mosen,

"Servabunt filii Israelis Sabbathum.... in generationes suas, foedus saeculi" (Exodus 31:16):

quod Sabbathum dicatur "foedus saeculi", erat quia "Sabbathum" in supremo sensu significavit unionem Divini cum Humano in Domino, ac in sensu respectivo conjunctionem Domini cum caelo et ecclesia, et in universali sensu conjunctionem boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste: "quies in die Sabbathi" inde significavit statum unionis illius et conjunctionis illius, quia per illum Domino pax et quies, et per illum etiam pax et salus in caelis et in terris. (Quod illa per "Sabbathum", et per "quietem" tunc significentur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8494, 8495, 8510, 10356, 10360, 10367, 10370, 8 10374, 10668, 10730.)

[28] Quod sal in sacrificiis dicatur "sal foederis", etiam apud Mosen,

"Non cessare facies salem foederis Dei tui super munere tuo, super omni munere tuo offeres salem" (Leviticus 2:13):

quod sal super munere dicatur "sal foederis", erat causa quia per "salem" significatur desiderium veri ad bonum, ex quo conjunctio utriusque (de qua salis significatione videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9207).

[29] Quod uxor dicatur "uxor foederis", apud Malachiam,

"Jehovah testificatus est inter te et inter uxorem juventutis tuae, contra quam tu perfide egisti, cum illa socia tua et uxor foederis tui" (2:14):

uxor ibi vocatur "uxor foederis" ex conjunctione cum suo viro; at per "uxorem" ibi significatur ecclesia, et per "uxorem juventutis" Ecclesia Antiqua, contra quam Ecclesia Judaica perfide egisse dicitur; et quia utraque repraesentativa fuit, et in eo similes, et sic forent conjunctae, ideo dicitur, "cum illa socia tua et uxor foederis tui."

[30] Quod "foedus cum lapidibus agri", dicatur apud Hiobum,

"A fera agri non timebis, nam cum lapidibus agri foedus tuum, et fera agri pacifica erit tibi" (5:22, 23):

per "foedus cum lapidibus agri" significatur conjunctio cum veris ecclesiae, nam "lapides" significant vera, "ager" ecclesiam, et "foedus" conjunctionem; per "feram agri" significatur amor falsi, a qua fera "non timebis", et quae "pacifica erit", quando conjunctio per vera est cum ecclesia.

[31] Dicitur etiam "foedus cum feris et avibus", apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, cum ave caelorum, et cum reptili terrae" (2:18);

et apud Mosen,

"Dixit Deus ad Noachum, .... Ecce Ego erigo foedus meum vobiscum, .... et cum omni anima viva quae cum vobis, ad avem, ad bestiam et ad omnem feram terrae vobiscum, ab omnibus egredientibus area, quoad omnem feram terrae" (Genesis 9:9, 10):

per "foedus cum bestia, fera, avi et cum reptili terrae", significatur conjunctio cum talibus apud hominem quae significantur per illa, per "bestiam" enim significatur affectio boni, per "feram" affectio veri, per "avem" cogitativum, et per "reptile terrae" scientificum, quod ex affectionibus illis vivit.

[32] Dicitur etiam "foedus cum morte", apud Esaiam,

"Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus Visionem:.... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non consistet" (28:15, 18):

"excidere foedus cum morte" significat conjunctionem per falsum ex inferno, ex quo homo spiritualiter moritur; "facere visionem cum inferno" Significat divinationem quasi propheticam ex inferno. Ex his nunc in serie allatis constare potest quod per "foedus", ubi agitur de Domino, significetur conjunctio per Divinum Verum. Est quidem conjunctio cum Ipso per bonum amoris; sed quia Dominus influit apud hominem per bonum in vera, unde homini est affectio veri, et homo recipit bonum Domini in veris, ex quibus est illi agnitio, confessio et adoratio Domini, inde bonum amoris per verum conjungit, comparative sicut calor solis tempore veri et aestatis cum fructificationibus terrae.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#444

学习本章节

  
/1232  
  

444. "Ex tribu Levi duodecim millia signati." - Quod significet bona opera, constat ex repraesentatione et inde significatione "Levi" et ejus tribus, quod sit amor spiritualis, qui vocatur charitas erga proximum.

Quod "tribus Levi" hic significet bona opera, est quia amor spiritualis seu charitas consistit in bonis praestandis, quae sunt bona opera. Ipsa charitas in se spectata est affectio veri et boni; et ubi illa affectio est, ibi est vita secundum vera et bona, nam affectio absque vita secundum vera et bona, quibus afficitur, non datur: si putatur dari et adesse, est affectio naturalis et non spiritualis; quae affectiones in eo differunt, quod affectio naturalis pro fine habeat se et mundum (quare vera et bona, quibus afficitur, 1 amat propter sui famam, ut lucretur honores et opes; et tunc vita secundum doctrinalia quae didicerat, est modo a semet assumpta ut appareat, et sic simulata ac interius hypocritica), at affectio spiritualis pro fine habet Dominum, caelum et vitam aeternam, quae spectat in veris et bonis, ita amat vera et bona spiritualiter: et cum haec affectio apud hominem est, tunc homo amat cogitare illa et velle illa, proinde vivere secundum illa; vivere secundum vera et bona intelligitur in Verbo per "facere", ac ipsa vita per "facta" et "opera", quae toties memorantur in Verbo: haec itaque sunt quae per "Levin" et ejus tribum in ecclesia apud Judaeos repraesentata et significata sunt.

[2] Quia haec affectio est ipsum essentiale ecclesiae, ideo tribus Levi sacerdotium facta est; ac ideo ejus baculus in Tentorio conventus floruit amygdalis; et ideo illi tribui non data est hereditas sicut reliquis tribubus, sed inter singulas. Quod tribus Levi sacerdotium facta sit, notum est, nam non modo Aharon factus est summus sacerdos, sed etiam filii ejus post eum, et omnes Levitae dati sunt illis ad ministrandum. Quod Moses et Aharon fuerint ex tribu Levi, videatur Exodus 6:20; 2 Numeri 18:2; et quod Levitae facti sint ministri Aharonis et ejus filiorum, apud Mosen,

Acceptata est tribus Levi in sacerdotium, ut custodirent custodiam totius congregationis coram Tentorio conventus, ad serviendum servitium Habitaculi: ac dati sunt Levitae Aharoni, et acceptati loco omnis primogeniti. Et porro de ministeriis et functionibus eorum (Numeri 3:1 ad fin. ).

[3] Quod sacerdotium isti tribui datum fuerit, erat causa quia repraesentabat amorem et charitatem, et inde amorem et charitatem significabat; amor et charitas est affectio boni et veri spiritualis, nam affectio dicitur de amore in suo continuo, est enim affectio continuum amoris. Simile etiam in Verbo significatur per "sacerdotium" et "ministerium" ejus; illa enim affectio est essentiale ecclesiae, nam ubi illa est ibi est ecclesia, et ubi illa non est ibi nec est ecclesia: nam affectio boni et veri est ipsa vita spiritualis hominis, quando enim homo afficitur bono et vero, tunc est in bono et vero quoad vitam; ipsa cogitatio ejus tunc non est nisi affectio in varia forma, nam quicquid homo cogitat hoc trahit ex affectione; cogitare absque affectione nemo potest. Inde nunc est quod tribus Levi facta sit sacerdotium. Simile dicitur de Levitis apud Ezechielem, ubi agitur de nova terra, nova urbe, et novo templo (cap. 40:46; 43:19; 44:15; 48:11, 12).

[4] Quoniam "tribus Levi" repraesentabat et inde significabat charitatem actu, ita bona charitatis, quae sunt bona opera, ideo

Baculus Levi, super quo scriptum fuit nomen Aharonis, positus in Tentorio conventus coram Testimonio florebat amygdalis (Numeri 17:17-26 [B.A. 2-11]):

per "amygdalas" enim significantur bona charitatis; ex his enim apud hominem florent omnia ecclesiae; nam cum bona charitatis sunt apud hominem, est intelligentia et fides, est enim homo in affectione intelligendi quod scit ex Verbo, et in voluntate faciendi secundum quod scit. Quoniam omnibus rebus ecclesiae inerit bonum charitatis ut in illis sit ecclesia, et quia ipsa affectio boni et veri, quae est charitas, dat intelligere, ac instruit omnes, ideo tribus Levi non modo sacerdotium facta est, sed etiam non ei data est sors et hereditas sicut reliquis tribubus, verum inter omnes (Ut constat apud Mosen, Numeri 35:1 ad fin. ; et apud Josuam, cap. 21:1 ad fin. ): quare dicitur apud Mosen,

"Non contigit Levitis pars et hereditas cum fratribus suis; Jehovah Ipse hereditas ejus" (Deuteronomius 10:9):

[5] et quia, ut dictum est, quisque homo discit scientiam, intelligentiam et sapientiam secundum affectionem boni et veri quae est apud illum, ideo dicitur apud Mosen,

"Jehovah Deus elegit" filios Levi "ad ministrandum Ipsi, et ad benedicendum in nomine Ipsius; et juxta os eorum erit omnis lis et omnis plaga" (Deuteronomius 21:5);

per quae in sensu spirituali significatur quod affectio boni et veri, quae est charitas, ministret Domino, ac doceat illa quae ecclesiae et cultus sunt, ac discernat falsa a veris et mala a bonis; nam per "filios Levi" in sensu spirituali significatur affectio boni et veri, quae est charitas. Ex his constare potest quod tribus Levi electa sit in sacerdotium, et quod ei data sit hereditas inter omnes tribus; non quod illa tribus melior esset reliquis, sed quia repraesentabat charitatem actu et bona opera, quae sunt effectus omnis boni et veri apud hominem.

[6] Quod "tribus Levi" bona charitatis, quae sunt bona opera, in Verbo significet, etiam constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Jeremiam,

"In diebus illis et in tempore illo germinare faciam Davidi germen justum, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus illis servabitur Jehudah, et 3 Israel habitabit secure; hoc nomen quod vocabunt Illi, Jehovah Justitia nostra:.... non excidetur Davidi vir sedens super throno domus Israelis, ac sacerdotibus Levitis non excidetur vir a coram faciebus meis, offerens holocaustum et adolens mincham, et faciens sacrificium omnibus diebus. .... Si irritum reddideritis foedus meum diei et foedus meum noctis, ...etiam foedus meum irritum fiet cum Davide servo meo, ut non sit illi, filius regnans, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis. Sicut non numeratur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis servi mei, et Levitas ministros meos" (33:15-17, [18,] 20-22):

agitur ibi de adventu Domini, qui est "germen Davidis", et qui vocabitur "Jehovah Justitia nostra": quod tunc "servabitur Jehudah, et 4 Israel habitabit secure", significat quod tunc salvandi qui in amore in Ipsum sunt; et quod tunc illi qui in charitate erga proximum sunt non infestabuntur a malis et falsis, significatur per quod "tunc 5 Israel habitabit secure": quod "non excidetur Davidi vir sed ens super throno domus Israelis" significat quod tunc Divinum Verum procedens a Domino perpetuo in ecclesia regnaturum sit, "thronus domus Israelis" est ecclesia ubi regnat; " [ac sacerdotibus Levitis] non excidetur vir a coram faciebus meis offerens holocaustum, adolens mincham et faciens sacrificium", significat quod tunc perpetuo erit cultus ex bono amoris et charitatis et ex veris fidei; per "Levitas" significantur illi qui in eo cultu sunt, per "holocaustum" significatur cultus ex bono amoris, per "mincham" cultus ex bono charitatis erga proximum, et per "sacrificium" cultus ex veris fidei:

[7] "si irritum reddideritis foedus meum diei et foedus meum noctis" significat si non observarent duo illa quae faciunt conjunctionem cum Domino, nempe amorem et fidem; "foedus" est conjunctio, "foedus diei" est conjunctio per amorem, "foedus noctis" est conjunctio per fidem: "etiam foedus meum irritum fiet cum Davide servo meo, ut non sit illi filius regnans, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis", significat quod tunc non illis Divinum Verum et Divinum Bonum; "Levitae sacerdotes ministri" sunt illi qui in bono amoris in Dominum sunt et in cultu inde; "sicut non numeratur exercitus caelorum, et non 6 mensuratur arena maris", significat cognitiones veri et boni in spirituali et naturali homine; "exercitus caelorum" sunt cognitiones illae in spirituali homine, et "arena maris" sunt cognitiones illae in naturali homine: "ita multiplicabo semen Davidis servi mei, et Levitas ministros meos", significat multiplicationem Divini Veri ac fructificationem Divini Boni apud illos qui conjunctionem cum Domino habent; hic ut alibi per "Levitas sacerdotes" significantur illi qui in bono amoris et charitatis sunt, ac in sensu abstracto significatur ipsum illud bonum.

[8] Apud Malachiam,

"Ecce Ego mittens angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus quem vos quaeritis, et Angelus foederis quem vos desideratis:.... Ille enim sicut ignis conflatoris et sicut smegma fullonum; et sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi et defaecabit eos sicut aurum et argentum; ut sint adferentes Jehovae mincham in justitia: tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi et juxta annos priores" (3:1-4):

quid haec in sensu spirituali significant, videatur explicatum supra (n. 242 [~ 7 et 433 [h]); et ibi quod per "filios Levi" intelligantur omnes qui in bono charitatis et inde in bono fidei sunt: agitur ibi de Domino venturo; Divinum Humanum Ipsius est quod intelligitur per "Templum suum" ad quod Jehovah Dominus venturus: quod purificaturus illos qui in bono charitatis et inde in bono fidei sunt, intelligitur per quod "purificabit et defaecabit filios Levi "; quod non filii Levi intelligantur, patet, nam dicitur quod "tunc purificabit et defaecabit illos", et quod "tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae", et notum est quod Dominus non purificaverit et defaecaverit Levitas, et quod non suavis fuerit Domino minchah Jehudae et Hierosolymae; nam prorsus contra Dominum fuerunt, et tunc cultus per sacrificia et minchas abrogabatur; per "Jehudam" enim ibi intelliguntur omnes qui in bono amoris in Dominum sunt, et per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quae in veris doctrinae (videatur supra, n. 433).

[9] Apud Mosen,

Moses "de Levi dixit, Thummim tui et Urim tui, viro sancto tuo quem tentasti in Massa, contendisti cum eo apud aquas Meriba; qui dixit patri suo et matri suae, Non vidi 8 vos, et fratres suos non agnovit, ac filios suos non novit: custodient verbum tuum, et foedus tuum servabunt, docebunt judicia [tua] Jacobum et legem tuam Israelem; ponent suffitum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum, .... et opus manuum ejus accepta; percute lumbos insurgentium contra eum, et osorum ejus, ut non resurgant" (Deutr. 33 9 811):

haec in Benedictione filiorum Israelis a Mose, in qua agitur de Verbo, quia hoc per "Mosen" in sensu repraesentativo significatur, ac per "Urim et Thummim" significatur Divinum Verum elucens ex Divino Bono, ita Verbum; ac per "Levin" ibi intelligitur affectio veri spiritualis; per "virum sanctum quem tentarunt in Massa et ad aquas Meriba", intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, nam "Petra", ad quam illa tentatio fiebat, significat Dominum, et "aquae inde" Divina vera; per "patrem et matrem" quibus dixit "Non vidi 10 vos", significatur Ecclesia Israelitica, quae non agnovit Dominum; ecclesia dicitur "pater" ex bono et "mater" ex vero: per "fratres suos" quos non agnovit, et per "filios" quos non novit, intelliguntur bona et vera ecclesiae quae apud illos non erant; "fratres" sunt bona et "filii" sunt vera:

[10] sed quia "filii Levi" significant bona et vera ecclesiae, et in genere affectionem veri et boni spiritualem, ideo dicitur de illis quod "custodient Verbum, foedus servabunt, judicia docebunt Jacobum et legem Israelem", per quod significatur quod illi qui in affectione veri spirituali sunt, faciant Verbum ac doceant bona et vera ecclesiae; ipsa enim affectio veri spiritualis facit et docet, nam Dominus in illam influit et facit bonum apud hominem et docet verum apud illum; "Verbum" ibi est Divinum Verum, "custodire illud" est facere, "foedus" est conjunctio per id cum Domino, "judicia" sunt vera doctrinae ex Verbo, "lex" est bonum veri, "Jacobus" et "Israel" sunt ecclesia: cultus ex veris doctrinae significatur per "ponere suffitum in nasum", et cultus ex bono amoris per "ponere holocaustum super altare": dissipatio falsorum per vera significatur per "percutere lumbos insurgentium contra illum"; ac dissipatio malorum per "percutere lumbos osorum ut non resurgant." Haec de Levi dicta sunt, quia Divinum Verum, quod est Verbum, non apud alios datur quam apud quos est affectio veri spiritualis; affectio veri spiritualis est amare ipsum verum, et aestimare id supra omne bonum mundi, quia per id est homini vita aeterna; nam vita aeterna non per alia media implantatur homini quam per vera, consequenter per Verbum, nam per hoc docet Dominus vera. Affectio veri spiritualis, quae est amare vera supra omne bonum mundi, ita describitur a Domino apud Matthaeum,

"Simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit et emit eam" (13:45, 46):

"margarita" significat verum. (Quod non aliunde sit homini vita aeterna quam per vera ex bono quod a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolyme, n. Doctrina Novae Hierosolyme24 fin. )

[11] Quod "Levi" significet amorem et charitatem, constat ex Leae matris ejus verbis cum peperit illum, quae haec sunt,

Et Leah "concepit adhuc et peperit filium, et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios; propterea Vocavit nomen ejus Levi" (Genesis 29:34):

"concepit adhuc et peperit filium" significat conceptionem et partum spiritualem; "et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me", significat amorem spiritualem per quem conjunctio, seu charitatem; "quia peperi ei tres filios" significat successivum; "propterea vocavit nomen ejus Levi" significat conjunctionem per amorem, et quale ejus. (Sed haec ulterius explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 3873-3877.) Levi significat adhaesionem, et "adhaesio" conjunctionem per amorem spiritualem. Tres filii Leae ordine nati, "Reuben", "Simeon", et "Levi", significant in serie prima et primaria essentialia ecclesiae; nempe verum intellectu, verum voluntate, et verum actu, similia cum tribus discipulis Domini, nempe Petro, Jacobo et Johanne; "Petrus" enim significat verum intellectu, " 11 Jacobus" verum voluntate, et "Johannes" verum actu, quod est bonum vitae seu bonum charitatis: et "adhaesio", quae in lingua originali dicitur Levi, significat conjunctionem per amorem et charitatem. (Quod adhaesio id significet, videatur in Arcanis Caelestibus n. 3875.)

[12] Quod "Levi" in supremo sensu significet Dominum quoad amorem et misericordiam, constat apud Malachiam,

"Ut cognoscatis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ut sit foedus meum cum Levi;.... foedus meum fuit cum illo vitae et pacis, quae dedi illi timore, ut timeret Me, ideo propter nomen meum timuit ille sibi: lex veritatis fuit in ore ejus, et perversitas non inventa est in labiis ejus; in pace et rectitudine ambulavit Mecum, multosque avertit ab iniquitate: labia sacerdotis.... quaerent [legem] ex ore ejus, quia Angelus Jehovae Zebaoth Ille. At vos recessistis a via, impingere fecistis multos in lege, corrupistis foedus Levi" (2:4-7 [, 8]):

per "Levi" hic in supremo sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, nam dicitur de Levi quod "lex veritatis fuerit in ore ejus, et perversitas non inventa in labiis ejus", quod "labia sacerdotis quaerent [legem] ex ore ejus, quia Angelus Jehovae Zebaoth Ille": quare per "foedus Levi" intelligitur conjunctio cum Domino per amorem et charitatem; "foedus vitae et pacis" significat illam conjunctionem; per "timorem", qui praedicatur etiam de Illo, significatur amor; quod "labia sacerdotis quaerent [legem] ex ore ejus" significat quod omne verum doctrinae sit ab Ipso, et apud illos qui in amore in Ipsum sunt: ex Divino Vero quod Dominus docet in Verbo et per Verbum vocatur "Angelus Jehovae": quod "recesserint a via, impingere fecerint multos in lege, corruperint foedus Levi", significat quod ecclesia quae fuit apud Israelitas perverterit vera Verbi et inde bona vitae, et sic perdiderint conjunctionem cum Domino; "via" significat vera doctrinae, "lex" bona ejus, et "foedus Levi" conjunctionem cum Domino. Ex his constare potest quid in sensu repraesentativo significatur per "Levin" et ejus tribum; quod nempe bonum charitatis, quod est bonum vitae, tum affectio boni et veri spiritualis, ac in supremo sensu Dominus quoad amorem spiritualem.

[13] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque Levi et ejus tribus; et in eo sensu significat "Levi" malum falsi quod oppositum est bono charitatis, ac vitam absque charitate, proinde non charitatem erga proximum; hoc significatur per "Levin" in Prophetia de filiis suis ab Israele patre:

"Simeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum: in secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea; quia in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito eorum enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura: dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele" (Genesis 49:5-7);

sed haec videantur explicata in superiori articulo (n. 443 [b]), ubi actum est de Simeone.

[14] Hoc oppositum etiam significatur per "Levitam" a Domino in parabola de Vulnerato a Latronibus, quae hic explicanda est, quia ibi agitur de charitate erga proximum, et quia Dominus ibi per correspondentias locutus est a principio ad finem, quae hactenus ignotae sunt:

- Apud Lucam,

Legisperitus "volens se ipsum justificare, dixit ad Jesum, Quis est meus proximus? Excipiens Jesus dixit, Homo quis descendit a Hierosolyma in Jerichuntem, et in latrones incidit, qui etiam exuerunt cum, et plagas infligentes abiverunt, relinquentes eum cum semimortuus esset: et forte sacerdos quis descendit in eadem via, sed Videns eum praeteriit; similiter etiam Levita cum esset apud locum, veniens et Videns praeteriit: Samarita autem quidam iter faciens Venit ad eum, et videns eum visceribus commotus est; quare accedens obligavit vulnera ejus, infudit oleum et vinum, deinde tollens eum super proprium jumentum duxit in diversorium, et curam ejus habuit; insuper crastino die exiens extraxit duos denarios et dedit hospiti, ac dixit illi, Curam ejus habe, nam quodcunque insuper insumpseris, quando reversus fuero, restituam tibi. Quis ergo trium horum videtur tibi proximus fuisse ejus qui inciderat in latrones? Hic dixit, Qui fecit misericordiam cum illo. Et dixit Jesus, Abi tu, quoque fac similiter" (10:29-37):

agitur ibi de charitate erga proximum, et de bonis operibus, per quae charitas est in suo effectu et in suo pleno: "Hierosolyma" ibi significat ecclesiam ubi vera doctrina, et "Jericho" illam ubi cognitiones veri et boni; "sacerdos" inde significat illos quibus nullus amor in Dominum est, et "Levita" illos quibus nulla charitas erga proximum, quales erant eo tempore in Hierosolyma; "Samarita" autem significat gentes quae in bono charitatis fuerunt; "homo descendens e Hierosolyma in Jericho" significat illos qui instrui voluerunt in ecclesiae veris et cognitionibus: "latrones" in quos incidit, significant illos tunc in ecclesia perversa, qualis eo tempore erat Judaica; "qui exuentes eum, plagis afflixerunt et semimortuum reliquerunt", significat quod illum veris orbaverint ac falsis imbuerint, et sic illum quoad spiritualem vitam in tantum laeserint ut vix aliqua vita spiritualis superesset; "exuere" in Verbo significat orbare veris, "infligere plagas" significat mentem et vitam spiritualem falsis laedere, et "semimortuus" significat dum paene expers illius vitae esset: "visceribus commoveri" significat misericordiam et charitatem ab interiori; misericordia etiam et charitas unum faciunt: "obligare vulnera, et infundere oleum et vinum", significat parare medelam contra falsa quae laeserant ejus vitam per bonum amoris et verum fidei instruendo; "oleum" in Verbo significat bonum amoris, et "vinum" bonum et verum fidei: "tollere super proprium jumentum" significat secundum intellectum suum quantum posset, nam "equus" significat intellectum, similiter "jumentum ": "ducere in diversorium, et curam ejus habere", significat ad illos qui plus instructi sunt in cognitionibus boni et veri; "diversorium" est ubi emuntur cibi et potus, per quos significantur cognitiones boni et veri, ac inde nutritio spiritualis quae datur per instructionem: quod "dederit hospiti duos denarios, et dixerit illi, Curam ejus habe, nam quodcunque insuper insumpseris, ego, quando reversus fuero, restituam tibi", significat omnia charitatis quantum valuit et potuit. Ex his nunc constare potest quid "Levi", "tribus ejus", et "Levitae" in utroque sensu significant. (Plura de repraesentatione et inde significatione "Levi", et tribus ab illo nominatae, videantur in Arcanis Caelestibus n. 3875-3877, 4497, 4502, 4503, 6352, 10017.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/1232