圣经文本

 

Genesis第50章:9

学习

       

9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6567

学习本章节

  
/10837  
  

6567. Et iverunt etiam fratres ejus, et ceciderunt coram eo quod significet submissionem illorum quae in naturali, constat ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ qui hic ‘fratres’, quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; ex significatione ‘ceciderunt coram eo’ quod sit submissio; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6499; inde patet quod per ‘iverunt fratres ejus et ceciderunt coram eo’ significetur submissio illorum quae in naturali sub interno. Agitur in hoc capite de instauratione Ecclesiae spiritualis, et hic nunc de submissione illorum quae ii, naturali sub interno, de qua submissione sciendum quod Ecclesia spiritualis nullatenus apud aliquem possit institui, nisi illa quae sunt naturalis seu externi hominis submissa fuerint spirituali seu interno homini; quamdiu solum verum quod fidei praedominatur apud hominem, et non bonum quod est charitatis, tamdiu naturalis seu externus homo non submissus est spirituali seu interno; ast ut primum bonum dominatur, submittit se naturalis seu externus homo, et tunc fit homo ille Ecclesia spiritualis.

[2] Quod ita sit, cognoscitur ex eo quod ex affectione faciat quod verum docet, et quod non contra affectionem illam, utcumque naturale cupit; ipsa affectio et inde ratio dominatur, et subjugat in naturali jucunda amoris sui et mundi, ut et fallacias quae impleverunt scientifica ibi; et tandem ita ut inter amoena ejus sit subjugatio illa, et tunc naturale quiescit, et dein concordat, et cum concordat tunc participat de amoeno interni. Ex his sciri potest quid intelligitur per submissionem illorum quae in naturali sub interno, quae significantur per ‘iverunt fratres ejus, et ceciderunt coram eo, et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.